cultura barocca
GANDOLFO01

**********

100) HIERONYMUS SERIPANDUS , Patritius Neapolitanus. Ferdinando Seripando et Loisiae Galeotae ex nobilissimo Equitum Neapolitanorum sedili, quod Capuanum vocant, Troiae Urbis celebris Apuliae anno 1493, die sexta Maij, ortus est. [P. 179] In aetate puerili parentibus orbatus Grammaticam, caeterasque proximas artes triennio edidicit. Mox legum studia aggressus sub Ioanne Traiectensi, alijsque Iurisperitis biennio sic profecit, ut ipsis magistris admirationem pareret. Anno 13 aetatis Religionem Dominicanam in S. Catharinae de Formello amplexari destinaverat, sed a Fratre suo Antonio per vim abstractus; anno sequenti 1507 Aegidij Viterbiensis praeclarissimi concionibus allectus, ac hortatu nostri Ioannis Baptistae de Neapoli, postea Carthusiani; nec non morum probitate Patrum Sancti Ioannis ad Carbonariam attractus, eodem die, quo mundo natus, mundo vale dixit. Religionem igitur Augustinianam ingressus, intra paucos annos omnibus non solum virtutibus moralibus, sed scientijs maioribus etiamque linguae Graecae et Hebraicae peritiam ornatus effulsit. Anno 1514 cum esset Romae Magister studij, loco Nicolai Tridentini viri eloquentissimi, Secretarius Ordinis designatur. Anno 1516 Apostolicum ministerium exercere caepit; habuitque conciones quadragesimales in Metropolitana Surrenti, talique gratia enunciationis, oratoriae maiestatis et spiritus fervore ornatas, ut certatim maiores Italiae Urbes eum non tantum pro Quadragesima, sed etiam infra annum, vel quando illuc itinerando divertebat, semper illum declamantem audire vellent. Eum Carolus Quintus Imperator summe suspiciebat, inter sapientes Theologos primo loco collocabat, et fere ducentis vicibus concionanti et oranti hilari fronte, et cum plausu ipsi aures praebuit benignas. Anno 1519 in Capitulo Generali Venetijs Regens Bononiensis deligitur, ac paulo post auctoritate Pontificia Magister declaratur. Anno 1523 Vicarius Generalis suae Congregationis Carbonariae extitit. Defuncto anno 1530 Generali Ioanne Antonio Theatino Pauli III Pontificis decreto titulo Vicarij Generalis ad Ordinis gubernium assumitur, eique mandat Pontifex, ut Margharitae Austriacae suae Nepti praedicet. Eodemque anno convocatis Patribus Neapoli die 24 Maij omnium acclamatione Prior Generalis constituitur. Ordinem rexit per annos 12 incredibili prudentia, utilitate et fructu, lustratisque Provincijs personaliter, ac ad animarum salutem omnibus bene directis. Anno 1546, die 11 Aprilis Tridentum, perrexit ad Concilium, ubi aperta synodo die 13 Decembris caeteris Patribus adiungitur; et die 13 Martij ad colligendos abusus, qui circa Sacras Scripturas contingunt, [P. 180] et eorum remedia excogitanda, et die 2 Maij ad exarandum decretum contra eosdem abusus cum quibusdam alijs deputatus fuit. Pluribusque ulterius in rebus ad Christiani Gregis utilitatem in Concilio pluries occupatus, suam dexteritatem, prudentiam et eminentem scientiam omnibus patefecit. Cum fama egregiarum qualitatum Seripandi Mundum Christianum replesset, aemulatim Orbis Capita de eo honorando et implicando sacris negotijs cogitarunt. Aliqui Cardinales Pontificem exorarunt, ut Nuncium ad Caesarem et Regem Galliae mitteret pro re Anglica componenda. Pontifex inclinabat eum ad Metropolitanae Neapolis regimen praeficere, et Carolus V Infulam Aquilanam obtulit. Verum humilis Seripandus nihil de dignitatibus curans, non solum Aquilanam Cathedram submisse recusavit, sed etiam anno 1551 per Internuncium Aurelium a Rocca Generalatum in Bononiensibus Comitijs merentibus Patribus, renunciavit, atque ad quietem religiosam et spiritualem consolationem amplexandam Pausilippum in Caenobium S. Mariae Consolationis se recepit. Porro requies Seripandi longa non evasit; nam urgente Neapolitana dilecta Patria, Parentibus et Amicis instantibus, ut pro Civibus suis, et pro Regno ad Carolum V in Belgio Legatus iret , anno 1553, annuente etiam Pontifice, licet iam senex et sanitate carens, tamen omnibus postpositis in Belgium pertransivit. Ibidem a Caesare humaniter exceptus, perbenigne pluries auditus, ac omnibus obtentis, nec non Salernitano Archiepiscopatu donatus dimissus fuit. Romam redux, atque a Summo Pontifice Archiepiscopus declaratus, feria 3 post Pentecosten in Pontificio Sacello a Cardinale Saraceno, Antonio de Capua Archiepiscopo Hydruntino, et Ioanne Iacobo Barba Neapolitano Sacrista et Episcopo Interamnensi consecratur. Suae Ecclesiae commissae possesione obtenta, nihil fuit, quod non perfecerit ad Gregis utilitatem, ad Sponsae decorem ac ornamentum. Anno 1559, 24 Februarij, in amplissimo Caroli V funere orationem habuit, quae impressioni tradita, tali cum plausu excepta extitit, ut Antonius Portius pronunciaverit: Unum omnium Patavinae Academiae assensum fuisse, quod si Carolo, dum vitam ageret, funebria iuxta curae fuissent, ut erat gravi et singulari iudicio, eum testamento canturum fuisse, ne ulli homini, quam Seripando hoc munus defferretur. [P. 181] Demum a Pio IV Romam accersitus Tribunali S. Inquisitionis admotus fuit, Congregationibus alijs interfuit, deque serioribus Concilij negotijs cum eo Pontifex egit; atque anno 1561, die Mercurij 4 Kal. Martij, in creatione decem et octo Cardinalium illum primo loco enunciavit; ac titulum S. Susannae ei designavit. Postmodum Tridentini Concilij Legatione honoratus, ac Cruce accepta simul cum Cardinali Simonetta iter aggressus, Tridentum pervenit 16 Kal. Maij. Ea in Legatione biennio eminens, etsi chiragra interdum, stomacho, pituita, febri, dentium elisione laboraret, valens tamen mente, et ea acerrimi iudicij perspicacitate, atque in praearduis enodandis maiestate, qua semper polluit, innumeras Concilij actiones (ut ex eiusdem collecta farragine de rebus Concilij patet) ad optatum finem direxit. Ex primarijs unam non praetereundam selegi, a facundissimo penicillo P. M. de Casa Genuensis in Elogijs Romae impressis 1666, in fol., pro solemnitate Canonizationis D.Tomae Villanovani pag. 37, delineatam: Nobis hoc unum ingrato praeterire silentio piaculum sit. Centum argumenta in fidei perniciem Concilio ipsi acutissima Haereticorum malignitate proposita, postulantibus ad responsionem inducias universis, nulla ipse interposita mora, emedullatis palam ex temporanea solutione fallacjjs, memoriae prodigio enodat, enervat, exterminat, elata voce illud gloriosum ingeminans. Absit, ut Ecclesia De tempore ad confundendum hostes indigeat. Denique anno 1563, die 17 Martij, accersitis antea familiaribus, postquam egregie disservisset de Augustissimo Ecclesiae Sacramento et morientium Viatico, lacrymis verba concitantibus, e Tridentino ad Caeleste Angelorum Concilium, ut creditur, transivit, cum nondum 70 annum explesset, licet in Tumulo aliter appositum fuerit ut sequitur: Hieronymo Seripando Card. Concilij Tridentini Legato Christophorus Patavinus sodalitij Eremitarum Magister P. Vixit annos 70, mens. 5, dies 11. Si quis honos tumuli, quantum sol lampade lustrat, / Terrarum, Coelique, tuum est, Seripande, sepulcrum. Bernardinus Rota Poeta celebris exposuit sequens Epigramma in funere nostri Cardinalis: Res nova, res nimium tristis, res digna querelis, / Iam furit in magnos mors violenta Deos. / [P. 182] Tu ne ille heu moreris pravi spes ultima secli? / Tu ne iaces sacri lux Seripande Chori? / Ah quantum amisit Christi respublica; quantum / Lucrata est Caeli Regia morte tua! Seripandi Corpus adhuc iacet Tridenti in nostra Ecclesia Sancti Marci, nam numquam translatum fuit Neapolim, ut Petramellarius, alijque scripsere. Tria praeclara elogia eiusdem observavi: unum mei Cornelij Curtij Belgae Caesarei Historici, qui etiam profert effigiem ad vivum expressam; aliud facundissimi olim Amici Laurentij Crassi Neapolitani in primo Tom. Elogiorum primo loco; et certium aureae pennae P. Magistri de Casa iam citati. Ad illud, quod de Seripando scripsit P. Daniel Bartolus Iesuita in Historia suae Societatis par. Italiae lib. 2, pag. 135; iam satisfeci in meo Fasciculo Historico lingua Italica digesto epistola 24. Laudant Seripandum omnes Scriptores Ordinis, inter quos primatum tenent Felix Milensius in principio Comm. Epist. ad Romanos et ad Galatas Seripandi, ac diligentissimus Herrera. Inter externos Ciacconius in vita Pii IV; Paulus Manutius, Garimbertus lib. 2, cap. 3; Petramellarius, Cabrera, Aegidius Marchesinus in oratione funebri Bononiae habita, relata a Torello Tom. 8; Ughellus in Archiep. Salernitanis, ac ultimo Nicolaus Toppius in Bibl. Neapolitana; plurimique alij, iam a me relati in Purpuris Aug. Cardinale 23. Duo tamen addere placet. Ludovicus Donius de Attichij Ord. Minimorum Episcopus Eduensis in Floribus Historiae S.R.E. Cardinalium Tom. 3, pag. 411 de Seripando disserere incipiens protulit: Nihil Hieronymo Cardinali Seripando fuit pietate illustrius, qui ab ineunte aetate saeculi pompas aspernatus in Augustinianam Eremum se contulit etc. Nihil eodem eruditione praestantius, qui divinarum, humanarumque litterarum cognitione pene ad miraculum usque fuit imbutus; et linguarum Graecae, Hebraicae et Caldaicae calentissimus etc. Cardinalisque Sfortia Pallavicinus ultra plures alias in tota Historia Concilij narratas de Seripando, postquam lib. 8, cap. 5, num. 9 exposuit differentiam, quae insurrexit in Concilio contra Regulares ob assumptum ministerium Praedicationis ad Episcopos spectans, motam ab Episcopo Regulari vel Minore observante, vel Dominicano, concludit: Postrema iam comprobatione firmabatur (scilicet Decretum contra Regulares) cum Seripandus Augustiniani Ordinis Summus Praeses, Regularium causam egit efficaciore, [P. 183] quam Caselius ad persuadendum Oratione, quia remissiore, ac per sedatum dicendi modum, quem minus prudentes frigidum nuncupant, et tamen eo calore pollet, qui sit ad vincendas lites aptissimus, ubi adversarius non solum est dignitate maior, sed potestate Index. Opera a Seripando exarata, sunt sequentia. Libet primo tamen exponere Epigramma etiam ab Ughello reportatum, compositum ab eloquente Viro P. M. Nicephoro Sebasto Melliseno Augustiniano, ex praeclarissima Prosapia Despotorum Serviae: Si qua fides fastis, eademque, et dira Britannis / Pelagium, Aphris haec protulit Aurelium. / Tristia sic laetis miscet Deus; unde venenum / Prodijt, hinc fundit scorpius antidotum. / Augustinensis sic Tu Seripande Lutherum / Falce Tridentina sternis et interimis.
* Novae Constitutiones Ordinis, cum Ordinario Ecclesiastico et Commentario rerum Ord. Erem. a S. P. Aurelio Augustino usque ad sua tempora. Venetijs 1549, in fol.
* Commentarius in Epistolam D. Pauli ad Galatas etc. Antuerpiae apud Christophorum Plantinum 1587, in 8. Venetijs apud Bartholomaeum Rubinum 1569, in 8.
* Commentaria in D. Pauli Epistolas ad Romanos et ad Galatas, quibus, et Haereses doctissime reffeluntur, et Apostoli sensus pura elegantia aperitur, addita vita Auctoris a P. M. Felice Milensio. Neapoli apud Iac. Carlinum 1601, in 4.
* Conciones super Symbolos Apostolorum, Nicaenum, et D. Athanasij Italice editae sunt curante Marcello Seripando Nepote. Venetijs apud Salamandra 1567, in 4. Romae apud Basam 1586, in 8.
* Oratio in funere Caroli V Imperatoris Maximi edita Latine et Italice. Neapoli excudebat Matthias Cancer. 1559, in 4.
* In Catalogo Ioannis Antonij Huguetan et Guillelmi Barbier, Lugduni impresso 1670, in 12. Pag. 29 invenio: Seripandus de Arte orandi Lovanii, in 12.
* Volumina quindecim, quorum sex appellavit in memoriae subsidium, in quibus varia Philosophica, Historica, Platonica, Scripturalia et Theologica leguntur.
* Tractatus de hominis Iustificatione ad Laurentium Ptolomaeum scriptum anno 1543, M. S. in 4.
* Octavum. Farrago eorum, quae in Concilio Tridentino, et Bononiae tractata sunt sub Paulo III ab anno 1545 volumen magnum in 4.
* Nonum. De Iustitia et libertate Christiana.
* Decimum. De libris Sacrae Scripturae. De peccato Originali. De Sacramentis in genere. De Baptismo et confirmatione. M. S., in 4. [P. 184]
* Undecimum. Orationum ab ipso, ut ferebat occasio, habitarum.
* Duodecimum. Collecta et excerpta varia ex D. P. Augustino, et alijs.
* Tertiumdecimum. Commentaria in Epistolas ad Corinthios et Thessalinicenses.
* Quartumdecimum. Tractatus de Gratia, libero arbitrio et Praedestinatione ad Antonium Flaminium.
* Liber decem et novem Concionum super Orationem Dominicam.
* Epistolae variae Italicae ad Principes viros de rebus gravioribus.
* Sermones et Conciones multae. Constat enim ex Diario eius composuisse sex saltem Quadragesimalia et innumeras Conciones habuisse infra annum; et incredibilis fuisse laboris et studij ostendunt Libri Bibliothecae Carbonariae, ubi asservantur supradicta M.S. ab ipso marginati, scholijs illustrati etc.
* In Bibl. Collegij Societatis Iesu Romani adest Tom. I Litterarum Italicarum Cardinalis nostri Seripandi.
* Itinerarium Fratris Hieronymi Seripandi Arch. Salernitani in legatione Regni Neapolitani ad Caesarem Carolum V a Fratre Iacobo Patavino eius Secretario scriptum 4, extabat in nostra Patavina ex Thomasino, sed non invenit doctissimus Abbas Mabillon, ut ipse fatetur in suo itinere Italico etc.
t doctissimus Abbas Mabillon, ut ipse fatetur in suo itinere Italico etc.
[P. 184] 101) B. IACOBUS CAPOCCIUS Viterbiensis Patritius. Viterbium (quod Romae aliquando inflixit invidiam eo quia Romani Pontificis extitit olim dilecta sedes, cuius Patrimonium perenniter erit) Patria fuit nostri B. Iacobi. Prosapia ipsius praeclarissima apparuit ibidem aeque ac Romae. Nam inter alios eminuit Cardinalis Rainerus Capoccius, qui tempore Innocentij IV e Flisca Familia insigni Genuensi, cum Fridericus secundus Imperator suam Civitatem occupasset, adiuvantibus Consanguineis proprijs, in Ecclesiasticam potestatem denuo redegit. Genitores eius a nullo Scriptore, vel nostro, vel externo nominantur. Eapropter (Docens scriptura divina, non solum mores in his, qui praedicabiles sunt, sed etiam Parentes oportere laudari, ut D. Ambr. in cap. I D. Lucae) hanc mercedem ipsis persolvere non possum. Debita aetate in Caenobio Sanctissimae Trinitatis Religioni Augustinianae nomen addixit. Post exactum Tyrocinium pluribus in studijs suum clarum et profundum ingenium ostendit. Perrexit deinde ad celeberrimam Parisiensem Universitatem, ubi audivit D. Thomam Aquinatem et D. Bonaventuram splendidissima Theologiae Scholasticae lummina, extititque condiscipulus Fundatissimi Doctoris B. Aegidij Columnae Romani, [P. 185] ac postea concurrens in lectura. Tantos dicta in Universitate progressus fecit et tali existimatione apud Sorbonicos dignus fuit, ut Doctoris Speculativi nomen meruerit: eiusdem enim doctrina ac industria tunc illa Universitas fulciebatur. Apud omnes viros cum propter mentis subtilitatem, tum eloquentiae ob splendorem, et quod principale est, propter vitae et morum candorem summo loco semper habitus. Perfectae humilitatis et modestiae Religiosus erat. Cum enim in Generali Capitulo Neapoli anno 1300 celebrato rogatus esset, ut Beatum Augustinum Novellum de Theramo Generalem vellet informare de innocentia cuiusdam Fratris apud eum sinistre delati, et noster Iacobus ex pietate hoc fecisset; ipse Pater Generalis ex zelo vehementi convocato toto Capitulo, non deferens tantae personae, verba sequentia protulit: Fratres charissimi, dolentibus vobis denuncio, quod quidam Religiosi per ordinem enutriti, et in statu honoris positi sic rependunt suae matri Religioni, quod fratres defectuosos et vitiosos excusare et defendere nituntur, ex B. Iordano de Saxonia. Ad quae dicta Venerabilis praefatus M. Iacobus considerans obiurgationem illam non procedere nisi ex corde benevolo tanti Patris, surrexit coram omnibus et humiliter respondit: Pater, protestor coram Deo et vobis, si quid in ista materia loquutus sum, hoc feci ex sincero animo et pura intentione pro bono Ordinis. Tamen si vobis videtur, quod in hoc offenderim, dico meam culpam Deo et vobis, et paratus sum emendare. Ad expressionem verborum tantae humilitatis et reverenter e tam eminenti Doctore prolatam omnes Fratres stupefacti fuere, et medullitus emendati, ac animus praedicti Patris Generalis totaliter acquievit. Haec singularis humilitas corona non caruit; nam post biennium, nempe anno 1302 ad Infulam Beneventanam exaltatus fuit a Bonifacio VIII Summo Pastore, instante Carolo II utriusque Siciliae et Ierusalem Rege, a quo plurimum aexistimatus et adamatus erat. Illam Metropolim prudentissime et utiliter gubernavit per annum unum, menses tres, et dies novem. Demum circa finem anni 1303 translatus ad insignem Metropolitanam Neapolis. Ad eius preces Carolus Rex omnia privilegia ac iura a suis praedecessoribus eidem Ecclesiae concessa, benigne asservit anno 1306, die 25 Maij, quod et fecerat Beneventanae, cum Iacobus ipsi praerat. Gratias magis difficiles, quas alij obtinere non poterant, noster Archiepiscopus a Rege consequebatur. [P. 186] Hoc expertus est Ioannes de S. Cruce Baro Candelae Capitanatae Provinciae nobilis Terrae, qui ad supplicium damnatus, petente Iacobo, paena illi in exilium permutata fuit. Anno 1306 tempore sui gubernij, ut novum metropolitanum Templum perficeretur, nec sumptibus, nec industriae, nec assiduae atentioni pepercit. Annis quatuor, et aliquibus mensibus rectissime et sanctissime Ecclesiam Neapolitanam administravit, iusque Divinum et Canonicum incorrupte ut servaretur, ex corde curavit. Denique anno 1308, mense Februarij, Sanctitate, Doctrina, et pluribus egregijs voluminibus evulgatis clarissimus ad immarcessibilem vitam ascendit. Censuravit aliquas sententias Angelici D. Thomae Aquinatis, non ob aemulationem, sed ad maiorem veritatis elucidationem; nam tali amore hunc eximium Doctorem prosecutus est, ut statim, ac Neapolim pervenit ad venerandam eius cellam accesserit. Opera ipsius subtilissima atque solida eloquentia ornata asservantur varijs in Bibliothecis Ordinis et exterorum. Maior pars ipsorum collecta fuit a doctissimo P. Magistro Mauritio Tertio ex Comitibus Sissae Parmensibus, typis tradenda, nisi mors obstitisset extemporanea. Mentionem cum laude faciunt nostri lucidissimi Praesulis omnes Scriptores Ordinis, praecise B. Iordanus de Saxonia in vitis fratrum Lib. 2, cap. 4 et 22, nec non Gerardus Senensis in suo primo sent.; Ven. Alphonsus Vargas Archiep. Hispalensis pariter in primo, et Thomas Argentinensis pluries; nam lib. 3 sent. dist. 40, artic. 3, pag. mihi 54, eum vocat Luminare minus nostri Ordinis. Exteri sunt Hartmannus Schedel sexta Mundi aetate; Raphael Volaterranus lib. 21 Antropologiae; Sabellicus Aennead. 9, lib. 8; Andreas Tiraquellus Regius in Curia Parisiensi Senator Tract. de nobilitate cap. 31, numerans Iacobum inter Theologos, qui in sent. scripserunt; Renatus Choppinus in suo monastico tit. 1, n. 15, vocans clarissimum Ecclesiae Lumen, sacrorum librorum auctorem venerandum; Antonius Possevinus in Apparatu Sacro Lit. 1; Bartholomaeus Chioccarellus de Episc. et Archiepisc. Neapolitanis pag. 190; Dominicus Blancus Viterbiensis in Historia suae Patriae pag. 232 et 233, ac inter Beatos 310; Petrus Corretinus Viterbiensis in relatione ingressus Eminentissimi Brancacij, Viterbij apud Diotalevum 1638, in 4; Alphonsus Ciacconius, Franciscus Penia, Ferdinandus Ughellus, Henschenius et Papebrochius in Martio Vita S. Thomae Aquinatis, et in Maio Vita S. Petri Coelestini, ac ultimo [P. 187] amatissimus ac eruditissimus Episcopus Vigiliarum Pompeus Sarnelli, quos omnes, pluresque alios expresse referendo etiam verba, exposui in opere Viterbij edendo de Regimine Christiano B. Iacobi nostri. Index autem Operum ex Bartholomeo Chioccarello, Dominico Blanco, meo Torello ac alijs, nec non ex Bibliothecis a me visis, est subsequens. Antequam tamen illud describam, adverto, Dominicum Blancum supradictum, qui Italice scripsit circa annum 1600, quem secutus est Petrus Corretinus, asserere nostrum B. Iacobum fuisse Proregem Neapolitanum duobus Interregnis succedentibus. Hoc tamen est omnino improbabile, quia ut Summontius, Villanus et alij Historici affirmant, Carolus II Neapolitanum sceptrum per annos 25 rexit, et decessit 1309; nempe anno sequenti ab obitu nostri Archiepiscopi. Si tamen Regis vices gessit aliquando, cum a Rege plurimum diligeretur, hoc suspicor accidisse ob Regis absentiam a Neapolitana Civitate, et tunc prudentissime gubernare potuit, ut supradictus Blancus testatur. In Choro Metropolitanae Beneventi Ecclesiae ab Eminentissimo et Reverendissimo Principe Card. D. F. Vincentio Maria Ursino noviter et splendide erectae, inter alios Pastores Sanctos et Beatos eiusdem Metropolis, cernitur effigies nostri B. Iacobi, ac in Archiepiscopali Palatij atrio eius stemma gentilitium cum inscriptione encomiastica et Beati titulo. Dictus enim Eminentissimus, ut ibidem ex ipsomet proprio ore agnovi, est summus venerator suorum Antecessorum, eorumdemque memoriae celebris ex citator. En igitur opera, pro quibus, quia adhuc praelo, et publicae luci tradita non sunt, illud Ecclesiastici cap. 20 dolenter promere possumus: Sapientia invisa et Thesaurus absconditus, quae utilitas in utriusque?
* De Regimine Christiano ad Bonifacium VIII, alqui aiunt ad Clementem V, sed male; ut expresse patet in Principio. Opus est in duos Tractatus divisum, in quorum primo de Eclesia, et in secundo de Potentia Christi Regis, et eius Vicarij subtilissime tractat. Videatur Gavardus meus Tom. 4 De Hierarchia Eccles. articulo 6, pag. 499, M. S. in Folio, Romae in Angelica et Vaticana, ac Viterbij apud Illustrissimum Amicum Ioannem Paulum Ricciolium, inibi edendum, ut spem mihi dederunt aliqui Nobiles, qui propriae Patriae decorem quaerunt.
* De praedicamentis in divinis Quaestiones Parisijs disputatae, opus absolutissimum, cuius idem Iacobus meminit multis in locis et citatur a Gerardo Senensi, Alphonso Vergas et Thoma de Argentina. [P. 188] Est in Archivo nostri Monasterij Viterbij fol., ac in Carbonaria in membrana cum miniaturis; Codex pulcher, scriptus vivente ipso B. Archiepiscopo in Fol.
* Quodlibeta quatuor Parisijs exposita et disputata. Sunt in nostra Marciana Mediolani, nec non in nostra Patavina, et citantur a supradictis fol.
: Magistri Iacobi Viterbiensis Doctoris celeberrimi Quodlibeta iam fere temporis antiquitate labefactata, summo studio emendavit, purgavit annotationibusque necessarijs exornavit, quae extarent impressa, nisi impressorum tunc sese oposuisset negligentia. Ita Santes Guicciardus Ariminensis in Oratione funebri P. M. Mauritij Tertij Parmensis. Monachij apud Adamum Berg. 1594, in 4.
* Abbreviatio sententiarum Aegidij Columnij in fol. est in nostra Carbonaria. In principio dicti Codicis apparent haec verba manu propria Card. Aegidij Viterbiensis: Abbreviatio sententiarum Aegidij Romani per Rev. P. Magistrum Iacobum Viterbiensem Archiep. Neapolitanum omnium scientiarum gloria illustrem. Aegidij volumen in Compendium adducit, multa tamen addit ubique, ut fere Iacobi potius, quam Aegidij dici debeat. In fine adest hoc carmen:Longas curro vias, vestigia nulla relinquo. Magister Andreas de Alexandria scripsit.
* Lectura super quatuor Libros sententiarum, seu verius compendium sentent. fol. parvo membr. Est in nostra S. Augustini Senarum ab Illustrissimo Episc. Cortonensi Generali Oliva erecta. Hoc Opus a Blanco et Chioccarello vocatur Summa summae.
* Quaestiones Sacrae Theologiae in fol. membr. sunt in Bibl. SS. Ioannis et Pauli, ut ex Thomasino pag. 26; etiamque pagina 24.
* De Spiritu Sancto quaestiones quinquaginta. Sunt in nostra Bononiae.
* Recollectiones, seu catena Patrum super Epist. D. Pauli. Ibidem in nostra S. Iacobi Bononiae.
* Sermones diversarum rerum. In Bibl. Canonicorum S. Petri Romae.
* Triginta Quodlibeta alia eiusdem Iacobi. Romae in Bibl. Minervae, ut asseruit Blanco Petrus Martyr Baccionus Romanus Dominic. insignis.
* Super quatuor sententiarum Libros comm.; olim in primum servabatur Carbonariae.
* Divisio super eosdem quatuor libros sententiarum.
* De Angelis quaestiones ac de Angelorum compositione.
* De Caelorum animatione quaestio percelebris; citatur ab ipso Lib. 3, quodlib. quaest. 24.
* Super Epistolas D. Pauli explicationes.
* In Evangelium Divi Matthaei expositio.
* In Divum Lucam Evangelistam interpretatio.
* Summa de Articulis Fidei.
* De mundi aeternitate secundum Fidem Catholicam.
* In Physicorum et Metaphysicorum Libros Comm. volumina 2. [P. 189]
* Liber de Natura Principijs.
* Notabilia in sententias.
* Concordantiae Psalmorum David ad Carolum II Siciliae et Ierusalem Regem.
* D. Thomae Aquinatis utilis Tabula, hanc, suppresso nomine nostri Archiepiscopi, cuidam alteri falso adscripserunt etc.
102) IACOBUS CARACCIOLUS Patritius Neapolitanus S. T. Doctor excellens, Concionator egregius, ingenio acutus et ad disputandas, enodandasque scripturarum quaestiones aptissimus. Anno 1357 ab Innocentio VI creatus fuit Patriarcha Aquileiensis, sed ante consecrationem Romae obijt. Etiamsi Ughellus in Tom. 5 Italiae Sacrae col. 109, nullam mentionem fecerit nostri Iacobi, tamen ut clare ostendit meus Torellus pag. 31, Tom. VI, saeculorum Aug.; cum non recte Ughellus assignaverit tempus in quo obijt Patriarcha Nicolaus de Lucemburgo ex Regum Boemiae progenie, et cum noster Iacobus post ipsum electus, consecratus non extiterit, ideo vera esse potuit electio eiusdem. Hunc Iacobum eumdem esse existimo, ac illum, de quo Nicolaus Toppius in Bibl. Neapolitana haec reponit pag. 108: Iacobus Caracciolus Eques Neapolitanus, Augustinianus, Philosophus et Theologus famosissimus floruit 1500, scripsit super primum, secundum et tertium sententiarum. Asservantur in Bibl. Angelica Romae, ut retulit mihi quidem Magister eiusdem Religionis. Nam licet tempus non cohaereat, tamen quia Toppius parum exactus in Chronologia conspicitur, ideo loco 1500; reponendum iudico 1350. Difficile enim puto meos eruditissimos Roccham et Pamphilum (qui tam proxime floruerunt an. 1500 et Bibliothecam Angelicam exacte evolverunt, praecise cum primus fundator extirerit) sicut Iacobum Neapolitanum, qui in sententias scripsit 1350 agnovere, ignorasse Iacobum Caracciolum nobilissimum Neapolitanum. Non sine fundamento igitur pronuncio eumdem esse; ideoque, cum fuerit doctissimus et nobilissimus potuit Innocentius Sextus praeclarissimorum virorum aestimator ad Patriarchatum Aquileiensem destinare. Quod vero Toppius in Chronologia parum accuratus extiterit, aliam afferam probationem, ipse eadem pag. 108 praetendit ostendere contra Ughellum, Iacobum de Civitate Sancti Angeli Lombardorum primum Nicoterensem Episcopum, a me infra nominandum num. 103, non fuisse e Civitate S. Angeli in ulteriori Aprutio; [P. 190] et ad ostendendum assertum veridicum adducit instrumentum stipulatum 1314, die 14 Octobris, sub Roberto Rege in domo Francisci Riccardi de Laureto, in quo nominatur Fr. Iacobus de Ursa Prior loci Civitatis S. Angeli Ord. Erem. S. Augustini, cui tradita fuit regalis Ecclesia eiusdem Civitatis mandante Rege supradicto etc. et hunc Fratrem Iacobum ex nobili familia Ursa extincta vult creatum fuisse in decrepita aetate 1392 primum Episcopum Nicoterensem. Bone Deus! Quando 1314 Iacobus Ursa Prior extabat, saltem in aetate 24 annorum constitutus esse debebat; additis itaque 78, nempe a 1314 usque a 1392, conficiunt summam 102. Quis etenim unquam credet, Bonifacium Pontificem prudentissimum, etiam et ipsum iuvenem, designasse primum Episcopum Nicoterensem senem centum annorum et ultra? Profero itaque Iacobum Nicoterensem fuisse e Civitate S. Angeli Lombardorum, vel e Civitate S. Angeli in Aprutio, non esse certum, praesertim cum Herrera noster hoc non distinguat, sed fuisse Fratrem Iacobum Ursam, difficillimum, vel fere impossibile iudicandum est. Ad Iacobum Caracciolum denuo revertendo, dico, eum commendatum a nostris Scriptoribus, ac ipsius effigiem apparere cum alijs viris praeclaris Neapolitanis nostri Ordinis in Dormitorio Regalis Conventus S. Augustini, mandante clarissimo Priore, ac olim Provinciali Bacc. Basile meo amatissimo, qui plura ad decorem eiusdem Coenobij perfecit. Omnia vero quoad Historiam disponebant docti amici Mag. Regens Romae Adeodatus Summantica et Adeodatus Orchi Neapolis Prior. Scripsit:
* Super primum Sententiarum lib. 1.
* Super secundum Sententiarum lib. 1.
* Super tertium sententiarum lib. 1.
* Quaestiones disputatas.
* Sermones quosdam variarum materiarum.
103) IACOBUS e Civitate S. Angeli Lombardorum Ord. Eremitarum S. Augustini, vir insignis doctrina et pietate, primus dignus habitus est, ut a Bonifacio Nono Pontifice Ecclesiae Nicoterensi in Calabria praeficeretur in Episcopum anno 1392, 17 kal. Septembris, quot annos in ea dignitate consumpserit, vel quo anno obierit, non constat. Ita Ughellus Tom. 9 Italiae Sacrae col. 570. Hic Praelatus dignissimus memoratur ab Herrera Tom. I, fol. 427; Elssio pag. 308; et Torello Tom. 6, pag. 311; sed ultra promotionem ad Episcopatum nihil de eodem. Duo ipsius Opera simul in uno Tomo, in fol., observavi M. S. [P. 191] in nostra Carbonariae Neapolis, ideo primus inter Scriptores enumero doctum Iacobum. De eodem loquitur Toppius in Bibl. Neapolitana, sed vide in Iacobo Caracciolo:
* Summa de Republica et Summa de amicitia. Completa est auxiliante Deo anno Domini 1390, die 24 mensis Februarij in Castro Butilli in dictione 13. Ista summa est Fratris Iacobi de Civitate S. Angeli Ord. Fratrum Erem. S. Augustini: Qui scripsit, scribat, semper cum Domino vivat. Iacobus vocatur, a Christo benedicatur. In Castro Butilli scripta fuit ista summa tempore, quo sui Capellanus Excellentissimi D. Domini Comitis Mileti et Bellicastri. Liber scriptus per Fratrem. Danielem de Monterubiano Biblicum Baccalarium Fratrum Heremit. S. Augustini.
104) IACOBUS FOLQUERIUS Tolosanus, S. T. Doctor, qui floruit anno 1340. Iste nominatur a Casimiro Oudin in suo Supplemento Script. Ecclesiasticorum Parisijs impr. 1686, in 8; sed nihil, praeter subsequentis Libri notitiam, quae melius habetur a nostro eruditissimo Iacobo Hommey in suo Supplemento Patrum et Conciliorum impresso Parisijs per Danielem Hortemels 1686, in 8. Ecce igitur operis qualitas:
* Viridarium Gregorianum, sive Biblia Gregoriana Iacobo Folquerij Eremita Augustiniano Doctore Tolosano collectore. Scripsit, perfecitque Opus, se ipso teste, anno Domini 1345, in mense Aprili, ac dicavit summo Pontifici Clementi sexto. Epistolam igitur dedicatoriam ac consilium, methodumque operis, exhibet supradictus Hommey in citato supplemento a pag. 555 usque ad 568. Integrum opus M. S. asservatur in nostra Bibliotheca magni Coenobij sancti Augustini Parisini.
105) IACOBUS MAGNI Tolosanus, S. Theologiae Doctor excellentissimus, sacrarum Litterarum peritissimus. Eum fere omnes Scriptores, etiamque ultimo Warthon Anglus ex meis Ambrosio Corano et Pamphilo, Toletanum asserunt, sed profecto, ut bene innuunt Herrera et Torellus, ac Sammarthani in Gallia Christiana. Tolosae mundo natus est, et Parisijs renatus Religioni; nam in expositione super Genesim se asserit alumnum Conventus Parisiensis. In Universitate Patavina extitit publicus Philosophiae et Theologiae Professor. A Michaele Creneio Episcopo Antisiodorensi et Regij Principis Confessario valde dilectus cum fuisset, eidem tria Opera quae vidi, dedicavit, [P. 192] videlicet Sophologium, expositionem super Genesim, et Philosophiae compendium; ipsique in Regis Caroli VII, ante adeptum Regnum, non Sexti, ut aliqui corrigendo scribere volunt, in Confessarij munere successit. Obijt enim Michael Episcopus supradictus 1409, die 13 Octobris. Cum autem Rex Carolus Sextus praeclaras virtutes et qualitates Iacobi prospexisset, ei Archiepiscopatum Burdigalensem obtulit. Sed noster magnus, cognomine et doctrina maluit in minimis ob humilitatis amorem permanere, quam maiores dignitates conscendere; potiusque inter domesticos libros quiete vivere, quam in altis cum periculo spirituali versari. Decessit in bona senectute secundum aliquos 1415 vel 1422; sepultusque est in nostro magno Coenobio Parisino. Inter celebrantes virtutes Iacobi Magni apparent omnes Scriptores Ordinis post Reverendissimum Coranum, etiamque Possevinus in App. sacro Tom. I; Trithemius de Script. Ecclesiast.; Sammarthani Tom. 2 Galliae Christianae pag. 324, n. 84; Gesnerus pag. 358; Frisius pag. 379; Nicolaus Antonius in Bibl. Hispanica veteri, ac ultimo Henricus Vuarthon pag. 49. Opera ab Iacobo post se relicta sunt sequentia. Quia Archiepiscopatum recusavit ipsius in laudem cecinit meus Nicasius Baxius Belga pag. 71: Praesulis eximios hic non admisit honores, / Caetera sub Magni nomine magna latent.
* Sophologium, seu opus de inquisitione Divinae Sapientiae, divisum in libros 10; principalis intentio Auctoris est inducere legentes ad amorem sapientiae. Primo Parisijs 1477, die 1 Iunij, per Martinum Crants et Socios in fol. Est in Bibl.Collegij Navar, ut testatur eruditissimus Sorbonae Bibliothecarius Chevillier in Libro origin. impress. pag. 70. Deinde antiquis character. excussum fuit Lugduni 1495, in 8. Postea Parisijs, per Gaspardum Philippe impensis Ioannis Petit 1506, 22 augusti, in 4. Denique Lugduni cum Ioannis de S. Geminiano Opere de similitudinibus 1585, in fol.
* Liber bonorum morum, divisus in quinque Tractatus. Primus agit de remedijs contra septem peccata mortalia. Secundus de statu Ecclesiae. Tertius de statu Principum. Quartus de statu Communis populi. Quintus de morte et die Iudicij. Parisijs per Michaelem Nigrum, in fol. Haec notitia ex nostro Elssio. Verum valde suspicor idem esse cum Sophologio; nam isti quinque Tractatus in primo etiam adsunt.
* Compendium Philosophiae sic incipiens: Illustrissimi Principis Regis Francorum devotissimo Confessori D. Michaeli divina providente gratia Episcopo Antisiodorensi [P. 193] humilis sui patrocinij Capellanus Fr. Iacobus Magni Ordinis Eremitarum S. Augustini continuum famulandi affectum. Compendium Philosophiae, quod studentium, sociorumque meorum contemplatione compegeram, vestrae paternae dominationi solito more decrevi adscribere, quod etiam nulli hominum hucusque adscripseram. In fine adest: Explicit praesens opus complete scriptum in vigilia Nativitatis B. Mariae Virginis anno Domini 1402. M. S. in membr. 4, in nostra Aprosiana Vintimilij. Ex principio huius Libri et subsequentis, expresse patet Michaelem fuisse confessarium Principis Regis Francorum filij, scilicet Caroli VII; unde etiam noster Iacobus, qui in munere successit etc. Miror, quomodo oculatus Herrera, qui pag. 429 retulit titulum exposit. super Genesim, eundem, ac supranotatum, hoc non adverterit?
* Expositio licteralis, mystica in Genesim per Iacobum Magnum Conventus Parisiensis Ordinis etc. M. S. Romae in Angelica, erat etiam in nostra Ratisponae.
* Commentarij in utriusque Testamenti Libros. Testantur Coriolanus, Roccha Sacrista et Fabianus Iustinianus in indice univ. pag. 2, in Elencho, qui super Bibliam.
* In quatuor Sententiarum asserit Possevinus in Bibl. selecta lib. 3, pag. 277. Quaestiones in Libros de Anima, et alia multa. Plura Opera Moralia eiusdem M. S. in Bibl. S. Victoris Parisiensis.
106) VEN. IACOBUS PEREZ S. T. Doctor, Patria Ajorensis in Regno Valentino, doctrina, sanctitate et exemplo commendabilis, ac in exponendis sacrae Scripturae mysterijs admirabilis. Anno 1455, die 31 Maij, in Generali congressu Avenionensi a Patribus suae Provinciae, uti tunc mos erat, Provincialis acclamatus. Anno 1459 in alio capitulo primo loco Praeses deputatus, nec non 1461 Vicarius Generalis Aquarum vivarum Coenobij, additoque pariter sub eodem regimine Monasterio 1567 de Rochfort. Demum anno 1468 ad Urbis Valentinae preces, et praecipue Cardinalis Vice-Cancellarij Roderici Borgiae, postea Alexandri VI Pontificis, Conventus S. Mariae Gratiarum Prior a Generali Ordinis declaratus. Brevi tamen sedit ad eiusdem gubernium, quia eodem anno, per obitum Michaelis Minoritae et Episcopi Christopolitani, Kalendis Octobris noster Iacobus, promovente supradicto Card. Borgia tunc Episcopo Valentino, ad ipsam Christopolitanam titularem Cathedram, atque ad Propraesulatum Urbis Valentiae evectus extitit. Tempore, quo Praesulatus vices gerebat, erat pariter publicus Professor S. Scripturae. Qua occasione composuit praeclaram expositionem super Davidicos Psalmos petentibus Valentinae Ecclesiae Canonicis, dicavitque suo Maecenati Cardinali Borgiae. [P. 194] Edidit quoque aliam interpretationem Canticorum ferialium, Symboli Athanasij, Hymnique Augustini et Ambrosij etc; ut infra, ac direxit Alphonso Aragonio Cesar Augustae Archipraesuli, Ferdinandi Regis Catholici filio. His in expositionibus plurima scitu dignissima referantur, inter quae, duo notabilia transcribo. Asserit Iacobus auctorem Sacrae Scripturae editionis Syriae fuisse Jonathan Abenuziel Iudaeum, qui 21 anno Octaviani Augusti, videlicet ante Nativitarem Christi 21; transtulit totum vetus Testamentum in Linguam Chaldaicam, sive Syriacam, sensum potius de sensu, quam verbum de verbo exprimens. Ac in expositione Psalmi vigesimi narrat hunc Ionatam multa de Christi divinitate, ac de Sanctissima Trinitate mysteria explicasse, veluti in editione Psalmi secundi, in quo paraphrastice illustrans sententiam illam: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Scripsit: Duo hic Pater et filius, tres sunt in una tertia Persona, Spiritu sancto, et hi tres unum sunt, una, inquam, substantia et unus Deus. Quae dum Ionathas litteris mandaret, repente vox de Coelo audita est inquiens: Quis est iste, qui audet secreta mea Gentibus revelare? Tunc Ionathas respondit: Ego, Domine, ob reverentiam et gloriam nominis tui hoc tentare sum ausus. In fine pariter expositionis cantici Abacuc exponit: Dicunt Hebraei, quod quatuor partes sunt in sacra Scriptura multum difficilee ad intelligendum, quas non debent legere nisi provecti et antiqui Doctores, quarum prima est, primum, secundum et tertium caput Libri Genesis. Secunda est Liber Canticorum Salomonis. Tertia Liber Ezechielis in primo capitulo, et a quadragesimo capite usque ad finem. Quarta autem est Canticum Abacuc, quod ideo intitulatur Oratio Abacuc pro ignorantia, sive pro ignorantibus eo, quod ab omnibus ignoratur eius vera intelligentia, usquequo veniat Rex Messias ad declarandum ipsum. Ven. autem noster Iacobus fuit Inquisitor Apostolicus in Regno Valentino. Per sexdecim annos Archiepiscopatus Valentini Gubernator; eratque Aiorae et Coenobij Valentiae filius. Sancte in Domino requievit die 30 Augusti 1490; et in Coenobio Valentino hoc Elogio decoratur: R. I. .D. D. Iacobus Perez Valentinus, Augustinianus Eremita, Psalmorum interpres, Christopolitanus Episcopus, iacet hic, obijtque salutis anno 1490. Eius Corpus anno 1549 iussu S. Thomae Villanovani Archiepiscopi Valentini in decenti, ubi nunc requiescit, loco collocatum fuit. [P. 195] Anno denique 1611, dum Prior esset M. Fr. Sebastianus Garcia, reserato sarchophago, inventum est cerebrum, quasi vivi hominis recens; quo viso D. Ioannes de Ribera tunc Archiepiscopus, de Ven. Iacobi vita et miraculis processum efformari praecepit. Pro eo Zacharias Boverius Capuccinus Tom. 2 Demonstrationum Lib. 3, art. 4, pag 112, scribit: Praeclaris voluminibus non solum Ecclesiam illustravit, sed suis etiam regularis observantiae ac vitae probitatis normam ac exemplar praebuit. Laudant omnes nostri, inter quos principales Venerabilis et doctissimus P. Alphonsus ab Orosco, ac eruditissimus Herrera. Alieni vero sunt Sixtus Senensis Lib. 4 Bibl. Sanctae pag. 255; Petrus de Alva in Bibliotheca Conceptionis col. 654; Marraccius in Bibliot. Mariana Tom. p., pag. 638; accuratus Gesnerus pag. 365; Frisius 387; Nicolaus Antonius in Bibl. Hispanica veteri, ac ultimo Henricus Vuarthon pag. 101. Iodocus Badius Ascensius in praefatione ante expositionem Psal. ad Clar. Theologum Ioannem Facaudum Abbatem Claravallensem haec reposuit: Prudenter, cum multi in Psalterium scrpserint, expositionem Domini Iacobi Perez Christopolitani Episcopi sapientissimi caeteris praetulisti; nam praeter profundissimam, quae in ea est, omnigenam rerum scientiam, et venerabilem styli citra fastidium fluentis claritatem, habet hoc peculiare, quod (absit verbi invidia) nulla efficacius, aut vehementius nos ad Christianam pietatem, et, ut vulgo dicitur, devotionem excitet. Opera igitur sunt:
* Commentaria in omnes Psalmos Davidicos Allegorica et Analogica. Valentiae per Lambertum Palmart Alemanum 1493, in fol.
* Expositiones in Cantica officialia Benedictus nempe, ac Nunc dimittis, Gloria in Excelsis, Te Deum laudamus, et Quicumque vult salvus esse. Valentiae per eundem Palmart 1494, 1495 et 1496, in fol., in nostra Perusiae.
* Commentaria in Cantica Canticorum Salomonis. Ibidem ijsdem annis fol.
* Contra Iudaeos Tractatus de Christo Reparatore generis humani, ac discussio finalis. Utrum solus Christus sit metrum et mensura, et largitor omnium bonorum et reparator humanae naturae? fol. cum supradictis. Denuo Parisijs simul apud Ascentium 1498 in fol; Lugduni apud Bernardum Rosier 1512, in sol., ibidem apud Stephanum Coygnard 1413, in fol.; ac 1540, in 4. Venetijs 1568, 2 Tom., in 4. Lugduni ex Officina Ioannis Thomae 1514, in fol.; ac apud Iacobum Iuntam 1521, in 4; et alibi pluries. [P. 196]
107) IACOBUS PERUSINUS . Praeclarum Coenobium S. Augustini Perusiae (ubi anno 1701 Conciones Annuales habui, qua occasione, inter quosdam viros doctos, favorabiles expertus sum facundissimum Canonicum Guidarellum, et floridum vatem Illustrissimum Comitem Nicolaum Montemellinum) plures viros insignes produxit, quorum duos nostris Scriptoribus incognitos, tertiumque parum notum, hac occasione hic inserere volo, ne digna memoria pereat. Primus est Andreas de Perusio S. T. Doctor excellens. Hic anno 1317 in forma autentica praesentavit Reverendissimo Episcopo Perusino Fratri Francisco Ord. Minorum Ioannis XXII. Privilegium in Mendicantium favorem emanatum, ut contradicentes compesceret. Instrumentum rogatum a Notario Pace q. Guidarellis Typhernatensis 16 Septembris anni supranotati asservatur in Archivo dicti Monasterij, sicut et Bulla sequens. Eidem namque Andreae, tunc Episcopo Coronensi et Provinciali Valli-Spolletanae concessit dictus Ioannes XXII facultatem fundandi Monasteria Castri Rigonis et Castri Gorciani 15 Kal. Martij Pont. anno 18, Christi vero 1333. Prima vice, nempe quando Andreas praesentavit Privilegium, Monasterium Perusinum ad Romanam Provinciam pertinebat. Secundus, adhuc ab ordinis Historicis non nominatus, fuit Illustrissimus Ioannes Baptista Penne nobilis Perusinus, Theologus insignis. Sacrae Scripturae Professor in Romana Universitate, demum Vigiliarum Episcopus, qui cum bonae vitae fama expiravit anno 1664. Is edidit Italice Romae 1658, in 4, per Angelum Bernabò vitam S. Thomae Villanovani, licet in ipsa nomen suum non appareat; ac Conciones eiusdem S. Thomae una cum vita, Elogijs etc. apud eundem Romae 1659, in fol., nomine suo apposito. Huius insignis mentio extat in memorijs Episcoporum Vigiliensium eruditissimi Episcopi ac benignissimi DD. Pompei Sarnelli in eadem Cathedra sedentis, editis Neapoli apud Rosellum 1662, in 4. Tertius denique, numquam a nostris inter Scriptores repositus, fuit Iacobus de Perusio. Hic S. T. Doctor fundatus, anno 1352, 14 kal Maij, a Clemente Sexto electus Episcopus Tarracinae in Campania sub Pontificia ditione ad limites Neapolitani Regni prope Maris ripam. Per annos fere decem Sponsam sibi commissam perfecte rexit, et tandem 1362, mense Ianuarij, ad aeternam requiem sibi desponsandam feliciter transijt. [P. 197] Primus inter Scriptores enumeravit Iacobum Episcopum eruditus amicus Augustinus Oldoinus Iesuita in Athenaeo Augusto Perusiae edito 1678; asservitque illum scripsisse opus in quatuor sententiarum. Observavi quoque in nostra Bibliotheca Perusina expositionem super Threnos, seu lamentationes Ieremiae, et super sententias partim in membrana et partim in charta descriptam; in medio apparet Episcopus Augustinianus cum birretto in capite, scilicet in habitu domestico et librum apertum in manu gerens cum aliquibus verbis, quae omni adhibita diligentia etiam ab oculato et eloquenti Magistro studij Ferdinando Gavardi, quid exponant, haurire non potuimus. Suspicor vero esse compositum opus ab Episcopo nostro Iacobo, tamen est pene a vetustate consumptum. Nominant hunc Episcopum Tarracinensem Ughellus Tom. I Italiae Sacrae par. 2, col. 208; ac mei Herrera, Elssius et Torellus. Hi tres etiam numerant inter nostros Mitratos Iacobum Castelbono Perusinum Episcopum Florentinum, sed immerito; nam fuit Ordinis Praedicatorum, ut clare ex Ughello Tom. 3, col. 167; et ex Bulla Honorij IV inibi reposita. Tollat igitur unusquisque quod suum est. De alijs plurimis viris praeclaris Augustinianis Perusinis in alia parte melius loquar, praecise de Reverendissimo Thaddaeo Guidarelli qui Episcopatum Perusinum humiliter recusavit, cuius Commentaria in Osea edere parar doctus amicus S. T. Magister et Prior Thomas Nicolaus de Cinquinis.
108) IACOBUS PHILIPPUS FORESTUS . Ex antiqua nobilique Familia Foresta in loco Soldij, Bergomensis Territorij, suae Domus Comitatus, anno 1434 ortum duxit celeberrimus vir Iacobus Philippus. Cum ingenium vividum et ad discendum promptum fortitus fuisset, facili cursu minora studia pertransivit. Augustinianis observantium moribus amore attractus, anno 1451 e manibus B. Ioannis Novariensis Bergomensis Coenobij Prioris habitum suscepit. Religiosus effectus, ex intimo animum applicavit ad Deo serviendum, et ad scientias adipiscendas. Licet alienissimus viveret ab Ordinis dignitatibus et gubernijs, tamen declinare non potuit, quia ad aliqua Monasteriorum regimina aliquando praeficeretur. Quapropter Prioris gessit munus non sine utilitate Conventuum Imolae et Forolivij. Eius vero prudentia et industria in suo Bergomensi Coenobio regendo melius effulsere. Nam inibi aliqua aedificia utilia excitavit; Bibliotheca ampliavit, illustravit, [P. 198] ac numerosis, eruditissimisque Codicibus exornavit; nomenque suum non in lapidibus, sed in Religiosorum cordibus insculpsit. Primaria porro nostri Foresti cura in his rebus licet praeclaris, minoribus tamen, non se continuit, erat enim directa assidue ad sacra et profana volumina evolvenda, ad antiquos et coaevos Scriptores cognoscendos intenta; unde, ut nominis sui fama per Orbem celebris divagaret, Chronicon Orbis perfecit. Prima vice usque ad annum 1485 deductum, edidit eodem anno Brixiae, ac Magistratui Bergomensi dicavit. Secunda vice correctum, et usque ad annum 1486 protractum, impressioni tradidit Venetijs etiam 1486. Denique repolitum, illustratum et ampliatum usque ad annum 1503; ac inscriptum supplementum supplementi Chronicorum Orbis, dicatumque Cardinali S. Praxedi Antonioto Pallavicino, edidit Venetijs eodem anno, ut inferius patebit. Hanc ob causam Forestus a pluribus fuit nobilissimis encomijs decoratus. Eum Trithemius contemporaneus vovavit Historucum celeberrimum, Chroniconque dixit Volumen grande et insigne. Paulus Langius etiam coaevus in Chronico Citizensi Historiographum et Theosofum validum nominavit. Ut vero caeteros praetermittam, Paulus Bolduanus Stolpensis in sua Bibliotheca Historica Lipsiae impressa a Friderico Lanckisio 1620, in 4, pag. 61, scripsit: Iacobi Philippi Bergomensis Chronicon Libris 16 ab initio mundi usque ad annum Christi 1503, cui addita est accessio brevis ad annum 1535 lectu utilissimum et iucundissimum est. Universam enim Ecclesiae Dei, et Imperiorum historiam, et Urbium praecipuarum in tota fere Europa origines, et res gestas, et omnium Illustrium virorum, Principum, Doctorum, Artificum, Sanctorum, Martyrum , et aliorum vitam breviter er nervose expositam, notatis simul et accurate distinctis temporibus et annorum serie observata, complectitur. Verum apprime doctus Cardinalis Bona in Indice Auctorum Harmoniae psallentis Ecclesiae quaedam verba reposuit aliqualiter obscurantia qualitatem Chronicorum Bergomensis, nempe Iacobi Philippi Foresti Bergomensis egregium opus, quod praenotavit supplementum Chronicorum, in quo tamen nihil alijs indictum dicit. Sed notaudum venit, quod crisim, quam pro Libro de claris mulieribus protulerat cum aliquo fundamento Wicelius in Hagiologio, Eminentissimus Purpuratus vertit ad Chronicon. Cui respondeo; universaliter verum non esse; nam Forestus in suis Chronicis etiam inseruit res memorabiles et viros insignes sui temporis. [P. 199] Si autem Cardinalis loquitur de temporibus anteactis. Quis non videat, crisim non officere? Nam quid poterat historicus veridicus dicere non dictum, nisi fingere voluisset? Ad eos postea, inter quos vidi etiam Andream Guarna, qui censurarunt Forestum ob linguam latinam non cultam, respondit facundissimus concionator olim amicus Thomas de Simeonibus a Monteleone mei Ordinis S. T. Magister: Hanc mei Iacobi Philippi Bergomensis de Proba Poetria narrationem ad ampliorem eiusdem notitiam, placuit adnectere, cum caeteroquin cruda illius aevi latinitas, haud parum insuavis nuperorum eruditorum auribus futura iam mihi videretur, tamen si tempora animadverterint, eam in sententiam Vuicelij, quam in Praefatione Hagiologij de hoc Scriptore pronunciavit, eos ire non dubito, videlicet. Hunc paulo cultius narrare, quam barbari priorum saeculorum soleant. Hoc ex pag. 70 lib. sequentis: Historica Dissertatio Romana Ecclesiastica de tollenda penes gravissimos Scriprores inolita ambiguitate et confusione inter duas antiquas Romanas Matronas, professione Christiana celebres, videlicet, Aniciam Faltoniam Probam et Valeriam Faltoniam Probam Adelphij Proconsulis Coniugem Poetriam ingeniosissimam. Bonomiae apud haeredes Antonij Pisarij 1692, in 4. Demum nostrum Forestum egregie tutatus est contra Vadingum in responsione Pacifica pag. 380 et sequentibus meus accuratissimus Herrera, nec non in Clypeo Responsionis Matriti edito. Nemo porro miretur opus nostri Bergomensis Censores habuisse; nam opus humile a nullis arietartur, nec castris apertis, sed munitissimis bellum indicitur. Vixit feliciter Iacobus Philippus usque ad annum 1520; obdormivitque in Domino aetatis 86, Religionis 69, die 15 Iunij. Laudatur ab omnibus nostris post Pamphilum, et praecise a proferente imaginem ad vivum Donato Calvo in scena Literaria Bergomensi pag. 196 et seq. Exteri celebrantes sunt Possevinus Tom. 2 Appar., qui non bene corrigitur a Gerardo Ioanne Vossio lib. 3 de Historicis Latinis pag. 662; nam vera est opinio Possevini de editione 1486 Veneta, ac etiam opinio Vossij de editione Brixiensi, sicut et deceptus est meus Herrera putans non adesse aliquam editionem anni 1503; quam infra ostendam. Qui igitur omnes editiones alicuius operis non vidit, caute incedat in contradicendo; etiamque Gesnerus in Bibl. pag. 360; Frisius pag. 382; Marraccius Tom. I Marianae pag. 638; Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis pag. 656, alijque. [P. 200] Iacobus Gaddus de script. non Eccl. pag. 65 vocat ipsum inadvertenter Iacobum Philosophum, plurima vero profert in laudem ipsius, aliquosve Criticos nimis accerbos innuit, meo iudicio inconsideratos. Quis enim umquam opus magnum, numerosumque edidit, et non in aliquo erravit? Parum defecit Bellarminus in assegnando termino suppl. ann. 1436; sed plus erravit Gaddius corrigere volens; nam primae editiones tantum libros quindecim continebant. Iure tamen merito culpatur Forestus a Gerardo Ioanne Vossio de Hist. Latinis lib. 3, pag. 550; quia opus obscurum et faedum Facetiarum Poggij Florentini incaute vocavit pulcherrimum; Achilles Mutius Par. 4 Theatri Bergomemsis haec cecinit pag. 56 a tergo: Alter Iacobus, cui dictio iuncta Philipphi / Nomen, cognomen stirpsque Foresta dedit. / A primo Annales orsus miro Ordine, mundo / Perpetuos ducit tempora ad ad usque sua. / Hinc celebrat multas Heroidas, et genus aequat / Faemineum magnis masculaque acta viris.
* Supplementum Chronicorum Orbis ab inizio Mundi usque ad annum 1485. Brixiae per Boninum de Boninis de Ragusia 1485, in fol. Denuo auctum usque ad annum1486, ut espresse patet in fine, impressum Venetijs per Bernardinum de Benalijs Bergomensem 1486, in fol. Postea Venetijs per Bernardum Rizum de Novaria 1490, in fol. Demum repercussum ac deductum, usque ad annum 1503 cum titulo: Supplementum Supplementi Chronicorum. Venetijs per Albertinum de Lissona Vercellensem 1503, die 4 Maij, in fol. Ac ibidem 1506 impensis Georgij de Rusconibus. Postremo repurgatum, et Bernardi Bindoni Appendice 32; annorum auctum praelo traditum Parisijs apud Simonem Colineum 1535 et Venetijs 1547, in fol. Etiam Italice editum est opus, et deductum usque ad annum 1481, per Franciscum Sansorinum impr. Venetijs apud Altobellum Salicatum Tom. 2, in 4, anno supradicto 1481, impressio tamen seconda.
* Vita Mariae virg. perpetuae, Deique Genitricis gloriosissimae, Caelorum atque Angelorum Reginae. Ferrariae 1496, in fol., ex Marraccio; hanc vero esse eandem cum ea, quae est in sequenti opere de claris Mulieribus existimo.
* De claris Mulieribus Christianis Commentarius. Ferrariae 1497, in fol., expensis Laurentij de Rubeis de Valentia. Parisijs 1521 per Simonem Colineum fol.
* Confessionale, seu Interrogatorium aliorum novissimum, dicatum Io. Mariae Dominici Veneto Generali Canonicorum S. Salvatoris Venetijs per Petrum Bergomensem 1500, in 8; [P. 201] ac primo per Bernardinum Benalium 1487, in 4, etiam Antuerpiae 1516, in 8.
* In principio Libri Historiarum seu Decadum Marci Antonij Coccij Sabellici editionis Venetae per Andream de Torresanis 1487, in fol.; qui Liber est Senis in nostra Martiniana, habetur vita eiusdem Sabellici, nec non Epistola in laudem Operis ad Senatorem nobilissimum Dominicum Gallianum data in Aede D. P. Augustini Lucae 1493; quinto Idus Februarij auctore nostro Iacobo Philippo Foresto manu impressoria et pulchra.
* In D. Lucam Evangelistam Commentaria scripsisse dicitur.
109) B. IOANNES BAPTISTA PODIUS Genuensis Patritius. Mater ipsius, ut asseruit mihi, cum essem Prior S. Mariae Consolationis Genuae, senex S. Georgij Notarius apparere in Comperis dicti S. Georgii, fuit ex nobili Prosapia Marina. Eo quod antiqua Regesta meae Congregationis tempore pestis deperdita sint, ideo ulla antiquior memoria ipsius non invenitur, nisi in iam citato Manuscripto membranaceo S. Augustini Savonae, in quo cernitur ipsum Religiosum Congregationis Lombardiae fuisse ante annum 1462. In actis quoque eiusdem Congr. extat, quod in Capitulo Mutinae 1468 celebrato Fr. Ioannes Baptista de Genua Concionator et Confessor designatus fuit Socius Vicarij Generalis Augustini de Crema. Cum esset anno 1471 Magister Novitiorum in Coenobio S. Mariae de Cella S. Petri in arena, secum ducens aliquos Novitios, ad meam Congregationem Ianuensem instituendam accessit. Ac anno 1473, ut ex Regestis Ordinis ostendit Herrera, 22 Maij obtinuit facultatem et titulum a Reverendissimo Iacobo Aquilano Generali, sic enim iste notavit: Concessimus Fratri Ioanni Baptista de Podio de Ianua, et caeteris Fratribus per eum congregatis etc; et titulum congregationis eis dedimus, ut dicta Congregatio debeat appellari et nominari Congregatio Sanctae Mariae de Consolatione Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini de Observantia de Pedemontibus, et quod nulli alteri, nisi Generali subijciatur etc. Inde supradictus Herrera sequitur: Ecce celebris illius Congregationis certa nativitas. Unde Mirraeum corriges, qui sub anno 1486 eam exortam affirmat. Confirmata etiam fuit eadem Congregatio, a B. Io. Baptista instituta, 1482 a Generali Ambrosio Corano; et 1489 a B. Anselmo Montefalconio. Ab eodem Anselmo die 8 Iunij eiuisdem anni, electus Podius antea a Congr. Patribus, confirmatur in Vicadum Generalem, et adhuc durabat in regimine anno 1492, 30 Iunij. [P. 202] Denique plenus bonis virtitibus ac sanctis operibus illustratus ad supernam Beatorum Congregationem evolavit die 31 Maij an. 1497. Hoc expresse patet ex vera Imagine in aere incisa asservata in Angelica Romae cum subscriptione sequenti: B. Fr. Ioannes Baptista Podius Genuensis Congreg. S. Mariae de Consolatione institutor 1471, obijt pridie Cal. Iunij 1497. Augustinus Iustinianus Nebiensis Episcopus contemporaneus, quippe qui Religionem Dominicanam ingressus est 1487, in Annalibus Genuensibus ad an. 1472 scripsit: Eo tempore floruit Ven. Pater Fr. Baptista de Podio Genuensis Ord. D. Augustini de observantia, Religiosus quidem et vitae integritate, et congruenti eruditione decoratus; ut ex multis dignis operibus perspicue intelligi potest; quandoquidem, ut percupidus religiosae et reformatae vitae, sub titulo S. Mariae Consolationis instituit et fundavit dignam Congregationem Fratrum de observantia S. Augustini, soccos ligneos gestantium, maiori abstinentia et paupertate, quam aliae multae Congregationes. Et post plura alia narrata, praecise ab ipso fundata decem Monasteria, scilicet S. Mariae Consolationis Genuae, S. M.Consol. Plebis Theijci (quod suo loco, ubi de Plebe loquitur, asserit inibi positum primum fundamentum Congregationis) Rapalli, Montisbruni, Savonae, Uneliae, Vintimilij, Cevae, Montisregalis et Albae in Monteferrato, ac duo recepta: nempe Niceae in Provincia, et alterum in montibus apud Tendam, concludit: Induit praeterea multos viros probos habitu ad suam Religionem allectos bono suae sanctitatis odore. Erat valde humilis, suoque in sermone iucundus et in Italia admodum salutifer, in explicando verbo Dei, et in suis actionibus singulari refertus charitate, qua de causa apud viros insignes diffundebatur fama sua, et bonus odor operum suorum, ob quae gratissimus apparebat, et specialiter acceptus a Carolo Rege Galliae, et Galeatio Vicecomite Medialanensium Duce, singulariterque ab illis dilectus. Demum perseverans in ministerio Verbi Dei, et multis alijs bonis et sanctis operibus, tandem requievit in pace. Eum Ven. Alphonsus ab Orosco, et Hieronymus Roman Hispani, qui parum distantes a nostro Podio floruere, Beatum vocarunt, etiamque plurimi moderni. Propter suorum ingratitudinem Congr. a se fundatam deserere, et Romam adire coactus fuit, quod aliqui viri praeclari, etiam moderni, experti sunt. Quo loco postea et quomodo sancte decesserit, cum sit incertum, traditionem aperuit Marianus Grimaldus Augustinianus [P. 203] Excalceatus in Sanctuario Urbis Genuae inibi edito 1613, in 4, sic scribens in Principio: De eius vita memoriam non conservarunt antiqui Patres illius Congregationis, nisi quod per traditionem dicunt, eum obijsse in mari, cum iter ageret; et quod nautae nolentes eum piscibus tradere, quem, ut sanctum venerabantur, miserunt illum in vas quoddam ligneum, quod postea in alto mari magno splendore circumdatum a Plumbinensibus visum fuit, qui subito ad designatum locum naviculis pervenientes, et cadaver invenientes, illud in suo oppido honorifice sepelierunt. Sed licet sic enarrent, cum non habeat maius fundamentum, nec affirmamus nec negamus. Audivi tamen a viris fide dignis corpus ipsius extare non longe a Plumbino in Ecclesia Fratrum Minorum Observantiae, vulgo S. Mariae Montis Muri. Commendarunt B. Io. Baptistam nostrum, ultra omnes Ordinis Historicos, Augustinus ab Ecclesia, Salutiorum Episcopus in Corona Regali Sabaudiae Par. 2, pag. 299, loquens de nostro Monasterio Cevae, scripsitque: Erectum fuit extra Terram a P. Ioanne Paptista Podio Genuen. vitae sanctae. Ioannes Petrus Crescentius Hieronymianus in Praesidio Romano lib. 3, pag. 99 et 100: Congregatio Genuensis, quae nunquam viris magnis caruit, habetque aliqua Caenobia in Insubria, incepit sub Generalatu Iacobi de Aquila, qui sedebat 1471, opera B. Baptistae Podij Genuensis, viri magnae doctrinae et vitae multum austerae atque perfectae. Octavius Pancirolus Canonicus Regij Emiliae in Thesaurus absconditis Almae Urbis, impressis Romae 1625, in 8, pag. 717, disserens de Ecclesia S. Georgij nostrae Congregationis data 1612 ab Eminentissimo Iacobo Serra Genuen. tunc titulari (nunc restaurata et ornata ab Eminentissimo Protectore benignissimo parirer titolari, et Principe Iosepho Renato Imperiali) scripsit: Haec reformatio orginem habuit Genuae 1470 ab uno Fratre Eremitano Genuen. Baptista Podio dicto, qui in litteris et virtutibus multum in Orbe conspicuus fuit, et ut se conformaret disciplinae et regulae, quam D. Augustinus ante Episcopatum Eremitis suis tradidi, ut in sua Ecclesia iam scripsi, eam amplexus est cun alijs Fratribus, qui erant in Monasterio Consolationis extra Genuam. Ultimo denique extollunt Raphael Sopranus et Augustinus Oldoinus in Liguriae Scriptoribus. Qui ultimus addit: Tantus hic vir Opuscula plura pia, devotaque in morte reliquit, quae suorum incuria perierunt. Extant tamen ex Raphaele Soprano Genuae in Caenobio sui Ordinis [P. 204] M. S. Conciones Quadragesimales. Has vero Conciones hoc anno 1703 adinvenire non valui. Forsan etiam in demolitione antiqui Conventus et translatione Bibliothecae defecerunt. Mirum nihilominus non sit, antiquos Congregationis Patres Opera M. S. B. Baptistae non reposuisse; nam tunc ad morum culturam magis, quam ingenij prospiciebant. Aliqua in eius laudem exhibet R. P. Hylarion a S. Antonio in Vita S. Catharinae Svetiae par. 2, cap. 4, fol. 302 et 303; qui fol. 296 B. Baptistam Podium nostrum virum sanctissimum appellavit. Nominant etiam Papebrochius et Socij ad diem 31 Maij inter praetermissos; ac Anonymus Sacerdos excalceatus Aug. in Speciminibus Chronologicis Genuae Urbis, ibidem impressis per Cellam et Seminum 1692, in 12, pag. 148. En praeclarum Elogium a P.Magistro Ludovico de Casa meo confectum, iam in veteri Monasterio sub Beati statua expositum: Memento Congregationis tuae, quam possedisti ab initio 1471. B. Ioannes Baptista Podius / Patritius Genuensis, Augustinianus. / Congregationis S. Mariae de Consolatione Institutor, Coenobijque Fundator; / Arctiorem viam agressus, quae ducit ad vitam / Praecursoris nomen, et munus implevit. / Sanctimoniae aeque, ac doctrinae luce conspicuus, / Evangelicum Praeconem facundia, et virtutibus exprimens, / Altera vox clamantis in deserto Religionis insonuit. / Virum aeternitate dignissimum cecidisse rata, Mors falleris. / Claustralem observantiam, quam vivus invexit, / Mortuus vigere desiderans / Etiam nunc stat; / Congregationis erectus in titulum, Patriae in ornamentum, / Disciplinae in basim, Filijs in exemplum.
110) IOANNES DE BASILEA , Theutonicus, tam in sacris, quam in humanis litteris nominatissimus. Doctina et sanctitatis opinione tantum apud suos Germanos, nec non apud Gallos valuit, ut merito ab omnibus suspiceretur. A pluribus Principibus, Episcopis et Magnatibus rebus in gravissimis Consiliarius fidus et proficuus expertus. Eius prudentia specialiter usus fuit Reverendissimus Thomas de Argentina, ne, dum Pontifex excommunicavit Imperatorem, et Interdicto Ecclesiastico subiecit, his in controversijs Fides catholica obfuscaretur. [P. 205] Divisiones aliquas inter Lotharingicam et Burgundicam Serenissimas Domos prudenter composuit, et oculata diligentia sopivit. Plurimaque alia ad Christianae Reipublicae utilitatem gessit. Eruditus Herrera putat hunc Ioannem eundem esse cum Ioanne de Basilea, qui a Clemente VII nuncupato Avenione sedente electus fuerat Antigeneralis Ordinis anno 1387; ut ex Regestis Bartholomaei Veneti Generalis, ni velimus duos Ioannes de Basilea eodem tempore viventes assignare. Sed cum Pamphilus distincte proferat Ioannem de Basilea, de quo loquimur, obijsse Basileae 1378, die 15 Octobris, aetatis 70, mihi difficile apparet eundem esse potuisse. Incongruum enim non mihi videtur in eodem Basileensi Coenobio magno aliquo tempore simul adesse potuisse duos Magistros Ioannes, seniorem unum, iuniorem alterum. Episcopum fuisse nostrum Ioannem de Basilea asserunt Petrus de Alva in Bibliotheca Conceptionis col. 732; Ioannes Vitalis in suo Defensorio lib. 4, Ancilla 7; et Alanus, ac testantur in suis Sententiarum Libris scripsisse in favorem purissimae Marianae Conceptionis. Tamen quia sedem Episcopalem non assignant, et nihil de Episcopatu apud Scriptores Ordinis inveni; ideo nec affirmare audeo, nec negare volo. Commendant hunc Ioannem omnes Scriptores nostri ac supradicti Alva et Vitalis.
* Scripsit super quatuor Libros Sententiarum Volumina quatuor, quae olim servabantur in nostra Ratisponensi Bibliotheca, ut Hieronymus Roman Hispanus testatur, quorum secundum extat adhuc in nostra Mediolani Marciana M. S. fol., in cuius fine haec duo Distica conspiciuntur: Augustine Pater, mutata veste tua ter / Es factus Frater, bis candidus et semel ater. Aliud: Virtus, Ecclesia, Clerus, Daemon, Symonia, / Cessat, calcatur, errat, regnat, dominatur.
111) IOANNES BECHOFFEN Gallus S. T. D. in sacris rebus egregie versatus, cuius memoria apud Scriptores Ordinis post Pamphilum. Floruit anno 1500. Eius meminit etiam Possevinus in Appar. Sacro pag. 824; et Frisius in sua Bibl. universali pag. 409; nihil tamen de ipso, nisi eum edidisse sequens Opus: Quadruplex Missalis expositio, Litteralis, Tropologica et Anagogica. Basileae per Michaelem Furter 1509 in fol. [P. 206]
112) IOANNES BERNARDUS FORTIS Savonensis, vir magnae Religionis et sanctitatis, in Scripturis Divinis nobiliter doctus, Scriptorumque veterum lectione dives, ac omnium virtutum genere refertus. Anno 1462 in Monasterio S. Mariae de Cella Genuae Religionem ingressus, Religioni et studijs amanter vivere caepit. Anno 1484 Vocabularium Ecclesisticum perfecit a Mamotrecto, Papia et alijs collectum, quod deinde auxerunt Benedictus Puccius Camaldulensis, Bernardinus Morellus et Ioannes Baptista Conradus. Promovit et instituit in Urbe Savonae Monasterium nostrarum Monialium sub Sanctissimae Annunciatae titulo, confecitque Historiam brevem Fundationis, ac catalogum Monialium, quae ibidem usque ad annum 1503 sanctitate claruerunt. Quia ut verus Religiosus, Monasterium suum S. Augustini Savonae ardenter diligebat, ut perpetuo conservaretur, exactam notitiam omnium eiusdem bonorum compilavit, et in Libro membr. ultra 200 annorum depinxit cum epistola formae sequentis: Venerando Patri in Christo Fratri David de Pluzasco curam habenti loci S. Bartholomaei nemoris Savonae Fr. Bernardus Fortis Savonensis Ord. S. Aug. salutem. Quia cupis scire, quae bona habeat ad praesens Monasterium nostrum S. Augustini Savonae, breviter haec tibi significo etc. concludit: Potes igitur servare has litteras penes te, propter hoc maxime, ut possis dicere interrogantibus, quantum expendiderit de suo Monasterium nostrum Savonense in augmentum loci S. Bartholomaei. Vale ex dicto Monast. v. Kal. Augusti 1495. Decessit Savonae circa 1504, sepultus in nostra S. Augustini Ecclesia. Hic ille idem est, qui vocatur a meo Hieronymo Roman: totius nostrae Religionis lumen et ornamentum; ideo non distinguendus. Commendant talem virum praeclarum Scriptores Ordinis a Pamphilo inferius; nec non Frisius in Gesneriana pag. 410; Possevinus Tom. 2 Appar. pag. 122; atque melius in Scriptoribus Liguriae Abbas Iustinianus, Sopranis et Oldoinus Iesuita. Opera ipsius sunt:
* Vocabularium Ecclesiasticum coadunatum et dispositum a paupere Sacerdote Christi Fr. Ioanne Bernardo Savonense S. Ord. Erem. S. Augustini Observantium. In principio adest hoc Thetrasticon: Significata volens Scripturae noscere sacrae / Haec legat, explanat saxea verba pie. / Quicquid et exposuit libratus pondere forti. / Auctoresque graves testificantur ea. [P. 207] Mediolani per solertem Opificem Leonardum Pachel 1495, V Novembris, in 8. Ibidem per Alexandrum Delizonum, ad impensas Gottardi de Ponte 1503, in 8. Perusiae apud Cononum Veronensem 1518, in 8. Venetijs per Franciscum Bindonum 1535, in 8; ac per Vianum 1563; et per Carampellum 1575; alibique pluries.
* Fons Charitatis, opus dicatum R. P. Laurentio Guillelmo Traversagno Ord. Minorum, in quo cum ingenij subtilitate infinitos textus Canticorum Salomonis explicavit. Mediolani apud Leonardum Pachel 1496, in 4.
* Recollectorium de veritate Conceptionis B. Mariae Virginis typis impressum, sed non vidi.
* Historia fundationis Monialium iam supranominata.
* Historias Patrias compilavit, seu in arctum collegit Opus Petri Garae Concivis sui. Laudatur quoque a Io. Vincentio Versellino in Memorijs historicis Savonensibus, et a Donato Calvo apud Iustinianum.
113) IOANNES BURIENSIS , vel de S. Edemundo, a loco natali Comitatus Suffolcensis sic cognominatus, Anglus, Coenobij Clarensis, S. T. Doctor Cantabrigiensis. Religiosus, Lelandi attestatione, pius et doctus tam in sacris, quam in profanis Litteris, nec non Verbi Dei excellens disseminator. Ob egregios mores et doctrinam a suis Patribus prospectus, electus fuit in Provincialem 1459, die 5 Augusti, in Capitulo Erfordiae, et die 10 Februarij 1460 a Reverendissimo Ordinis Moderatore confirmatus. Reelectus deinde 1462, non obstante Bulla Martini V vetante, quae tamen fuerat a Nicolao V declarata non habere locum in Ultramontanis Provincijs tempore Pestis, Belli etc. Verum obtenta a Reverendissimo Dom. Francisco de Coppinis Pii II Oratore cum facultate Legati a Latere dispensatione, gubernium prosecutus est. Bis designatus quoque extitit suae Provinciae Capituli Praeses. Denuoque 1476 in Provincialem pro tertia vice assumptus die 12 Ianuarij a Generali confirmatur. Zelus ipsius contra Haereticos servens, quoad poterat, nullibi quiescere patiebatur. Cum Reginaldus Pavo, Anglice Peacock, vir iuxta cognomen elatus et superbus, Episcopus Asaphensis, postea Cicestrensis arrogantibus libellis de libertate Evangelij, de Secularium potestate, de aequalitate ministrorum, de legibus et doctrinis hominum, de utriusque speciei communione, de non dotandis Clericis, universam Angliam inficere conaretur; noster Ioannes viriliter se opposuit, editisque libris ad Archiepiscopum Cantuariensem Thomam Burcherium S. R. Ecclesiae Cardinalem directis, [P. 208] omnique orthodoxa eruditione refertis, viam veritatis demonstravit. Quo anno demum decesserit Ioannes Buriensis, hucusque non inveni. Utinam in Anglia, quae viros eruditissimos alit et Bibliothecas refertissimas possidet, aliqui denuo suorum Scriptorum Historiam texerent; plura enim melius clarificarentur. Hac occasione recte factum iudico corrigere lapsum nostri Torelli Tom. VI Saeculorum Aug. ad an. 1404, n. 5; qui ex textu Historiae Anglicae Nicolai Arpsfeldij saeculi 15, cap. 30, male intellecto, asseruit Reginaldum Peacock fuisse Ordinis nostri. Equidem Peacock fuit in Episcopatu Cicestriensi successor nostri Ioannis Travorij, ut bene dicit Arpsfeldius, sed ipse Presbyter saecularis erat, non Ordinis nostri, ut videre est apud Henricum Vuarthon pag. 84. Nominant nostrum Buriensem cum laude omnes Scriptores Ordinis, etiamque Pitsaeus de Angliae Scriptoribus aetate 15; citatus Lelandus et Balaeus nec non Frisius pag. 414. Scripta, quae post se reliquit, sunt:
* Commentaria in D. Lucam lib. I. Incipit: Quia omni legitime certanti.
* Lecturas Sacrae Scripturae lib. I.
* Variarum quaestionum lib. I.
* Contra Reginaldum Pavonem lib. 2. Incipiunt: Saepe vobis, ovilique vestro.
* Sermonum diversorum lib. I. Aliaque plurima.
114) IOANNES CAPGRAVIUS Anglus, Patria Cantianus, Cantuariensis Monasterij filius. Anno 1423 S. T. Doctor Cantabrigiensis creatus. Anno postea 1453 et 1455 Anglicanae Provinciae moderator. Hunfrido Glocestriae Duci, et Henrici V Regis Fratri a sacris Confessionibus et Consiliarius fuit. Inter Theologos Anglos sui temporis primatum tenuit, eratque fervens sacri Evangelij disseminator, Philosophus acutus, in Scripturis Divinis versatissimus, nec non eloquens Historicus. Sophistarum somnijs parum, aut nihil tribuebat; quia sciebat ex illis non aliud gigni, quam inutilium rerum quaestiones. Eisdem ingenij dotibus adiunxit morum candorem singularem, mansuetudinem, benignitatem, affabilitatem, animi moderationem, prudentiam, dexteritatem ac vitae integritatem. His splendoribus illustratus, omnium oculis amabilem, et venerabilem se reddidit. Profecto nullus ex Augustinianis, quos produxit magna Britania, nostro Capgravio praeferendus est. Pie decessit non sine bonae famae odore (itaut ab aliquibus nostris inter Beatos numeretur) [P. 209] Linnae apud Nordovolgios 1464: iuxta Pamphilum et Balaeum. Secundum vero Pitsaeum, quem sequuntur Vossius, Miraeus et Labbeus, anno 1484. Nominant iustis praeconiis decorantes omnes Ordinis Historici, ac citati Balaeus et Pitsaeus in Scriptoribus Anglis, Vossius de Historicis Latinis Lib. 3, pag. 633; Frisius in Gesneriana pag. 418; Labbeus in Bibl. Bibliothecarum pag. 85; ac ultimo et erudite Henricus Varthon in append. ad Cave pag. 89; qui etiam scribit: Quaplurima partim Historica, partim Theologica ingenij sui monumenta plane non contemnenda post se reliquit. In primis vero in totam sacram Scripturam commentatus esse dicitur. Quae extant, sunt illa, quae ubinam adhuc asserventur, notatur, videlicet:
* Catalogus, sive Legenda Sanctorum Angliae excussa. Londini typis Vuinandi de Vuorde 1516, in fol. Citant saepius, et ex ea aliqua producunt Papebrochius et Socij, praecise in 2 Tom. Iunij pag. 136.
* Commentarius in Genesim asservatur in Bibliot. Oriolensi Oxonij Cod. 20.
* In Acta Apostolorum in Bibl. Baliolensi Oxonij Cod. 171.
* De Symbolo ibidem Cod 172.
* Historia de inclytis Henricis omnibus, Regibus, Imperatoribus, alijsque ad Henricum VI Angliae Regem, M.S. in Bibl. Collegij S. Benedicti, seu Corporis Christi Cantabrigiae n. 269. Habetur eadem, tacito tamen Capgravij nomine, in Bibliotheca Cottoniana sub effigie Tiberij D. 15, n. 4. Vita S. Gilberti auctoris Ordinis Sempringhamij Angelice scripta.
* Super Exodum lib. I. Incipit: Quia historiam.
* Super Leviticum lib. I: Occultissimorum Mysteriorum.
* Super Numeros lib. I: Ex Nicolao de Lyra.
* Super Deuteronomium lib. I: In hoc ultimo libro Moysis.
* Super Epistolas D. Pauli lib. 14: Domino suo honorabili Hunfrido.
* In Apocalypsim Ioannis lib. I: Venerabili Domino suo in Christo.
* De Fidei Symbolis libri 3: Quoniam Psalmographus ait.
* Manipulus Doctrinae Christianae lib. I: Inter caetera otij mei secreta.
* De sequacibus S. Augustini lib. I: Testatur ille Graecorum eloquentissimus.
* In Historiam Iosue lib. I.
* In Iudices et Ruth lib. 2.
* In Volumina Regum lib. 4.
* In Psalterium lib. I.
* In Ecclesiasticum lib. I.
* In Isaiam Prophetam lib. I.
* In Danielem Prophetam lib. I.
* In 12 Prophetas minores lib. 12.
* Super quatuor Evangelia lib. 4.
* In Epistolas Canonicas lib. 7.
* Super Libros Sententiarum lib. 4.
* Determinationes Theologiae lib. I.
* Ordinariae Disputationes lib. I.
* Ad positiones erroneas lib. I. [P. 210]
* Orationes ad clerum lib. I.
* Sermones per annum lib. I.
* Vita Ducis Hunfridi lib. I.
* Lecturae Scholasticae lib. I.
* Epistolae ad diversos lib. I. Aliaque plura scripsit.
115) IOANNES DE CARCASSONA Gallus natione, patria Narbonensis, S. T. Professor, qui in Academijs Ordinis et exterorum doctrinae et ingenij laudem non vulgarem adeptus est. De eo Nicolaus Beltrandus de Gestis Tolosanorum absque assignatione temporis haec scripsit:
Tertius fuit Fr. Ioannes de Carcassona Doctor profundae doctrinae. Hic divini verbi suo tempore praeco validissimus in Civitate Tolosana et Ecclesiae Dei utilissimus fuit. Floruit iuxta Possevinus Tom. 2 Appar. Sacri ad annum 1350. Laudatur a nostris Herrera pag. 463 Alphabeti; Elssio pag. 350; Gratiano pag. 109; ac a Simpliciano a S. Martino Libro de Sanctis Ordinis, Torelloque in saeculis. Scripsit:
* In Evangelia Lib. 4.
* Conciones ad Populum Lib. I.
* De Vita Solitaria lib. I.
* Epistolas ad diversos Lib. I.
116) IOANNES DATHUS Forocorneliensis, vulgo de Imola. Hic profecto vas scientiarum erat, acerrimus disputator, memoriosus valde, Aegidianae disciplinae defensor, parum facundus, subtilis multum et copiosus; moritur satis iuvenis et Imolensis Episcopus electus. Sic Ambrosius Coranus Generalis n. 33 de viris doctis Ordinis. At Ughellus in 2 T. Italiae Sacrae col. 690 opposuit electioni Ioannis haec scribens: Aliqui post Antonium in Imolensium Episcoporum serie quendam Ioannem Dathum Augustinianum Virum doctissimum reposuerunt, quos constat manifestissime falli, reperio enim Gregorium statim Antonio successisse. Sed cum pace eruditi Ughelli, non video, cur attestatio Ambrosij Corani coaevi iacturam hic pati debeat; Coranus enim non assignat locum, nec tempus, sed simpliciter dicit electum Episcopum Imolensem, facile ante Antonium 1457 a Calixto III. Quod postea Pamphilus et Crusenius tempus assignent, unus 1460; alter 1459; hoc officere non debet. Cum enim isti vixerint saeculo distantes a Ioanne Datho, hoc forsan fecerunt ex proprio marte; nam etiam Ven. Alphonsus ab Orosco, qui edidit suum Chronicon 1555 annis 30; scilicet ante Pamphilum, tempus non assignat, ut Coranus. Addo, quod doctissimus Generalis Coranus habuit suorum operum contradictores accerrimos Celsum Maphaeum et Ticinensem contemporaneos, qui de mendacio coarguissent. [P. 211] Quare veram censeo electionem ad Imolensem Episcopatum nostri Dathi, licet obitu succedente consecrationem non obtinuerit. Hoc vero melius elucidabunt praeclarissimi ac eruditissimi novi Editores et illustratores Italiae Sacrae Voluminum, inter quos primo loco fulget Illustrissimus ac Reverendissimus D. Ulysses Gozzadinus Bonon. Archiepis. Theodosiae, et a Secretis Brevium ad Principes. Commendatur ab Ordinis Scriptoribus, nec non a Possevino Tom. 2 Apparatus sacri, et Frisio in Gesneriana pag. 428. Scripsit:
* Libros S. Patris Augustini contra Faustum, Cresconium, et de Trinitate in Conclusiones reduxit.
* De Attributis Divinis Lib. I.
* In priora Aristotelis Lib. 2.
* In posteriora Arist. Lib. 2.
* De potentiis Animae Lib. I. Aliaque multa.
117) IOANNES DE DORSTEN ex Saxonia, Theologus acutissimus, in divinis litteris egregie peritus, in saeculari Philosophia perfecte expertus, excellenti ingenio, et ad solvendas nodosas quaestiones efficaci, nec non sacris in rostris audientibus gratissimus, simulque utilis. Anno 1464, die 15 Aprilis, a Generali Ordinis pro Capitulo suae Saxonicae Provinciae Praeses tertio loco destinatus, ac die 3 Iunij concessa facultas ad Doctoralem lauream suscipiendam. Anno 1466 iam Sacrae Theologiae Magister, deputatus fuit in Praesidentem primo loco, et anno sequenti, cum a suis Patribus Provincialis extitisset electus, die 28 Novembris a Generali fuit confirmatus. Eodem tempore erat Professor in celebri Universitate Erfurtensi, in eaque praedicando et docendo magnopere profecit. Anno 1470 interfuit Congressui Generali Bononiensi, in quo electus Reverendissimus Iacobus de Aquila, ut in supplemento Caelifodinae asserit eius discipulus Ioannes Paltz cap. de impugnatione virginitatis, et modo resistendi, et ostendens, quam ardens puritatis amator enituerit, haec reponit: Sicut quidam Medicus diabolicus suasit R. P. nostro Magistro Ioanni de Dorsen, qui valde abominabatur istum Medicum, volens potius quaecumque in calculo pati, quam diabolicae suasioni eius consentire. Anno 1480 designatus fuit Commissarius cum alijs duobus Magistris ad Stugardense Coenobium invisendum; eruditus vero Herrera putat anno antecedenti 1479 illum obijsse. Ideo impositum munus non obijsse. Sed profecto licet alibi ostendat se legisse supplementum Caelifodinae, hac vice se non recte observasse demonstrat. Verba notabo, ut expresse appareat, eum munus Commissariatus adimplere potuisse, [P. 212] cum ipse ex hac luce deficienti ad indeficientem, ut pie credendum, transierit anno 1481: Ad tertiam quaestionem, qua quaerebatur, quomodo cruor miraculosus Christi, sive reliquiae cruoris sint venerandae? Hanc quaestionem movit et solvit profundissimus S. T. professor Magister Ioannes de Dorsten Ord. Fratrum Erem. S. Augustini in Conventu nostro Erfordensi, quando fuit requisitus, quid esset sentiendum de cruore miraculoso in Conventu nostro Goterensi, quem quondam in hostia transportavit Balthassar Lantgravius Thuringiae de partibus transmarinis. Istam autem determinationem fecit in penultimo anno vitae suae 1480; cum multa deliberatione et attentione, et per se auxit ad utilitatem, non solum istius Conventus, sed etiam ad informationem omnium in alijs partibus de simili cruore miraculoso dubitantium. Et ut eius profunda scientia et lucida sapientia, et maturitas provida in determinando appareat, volo eius determinationem de verbo ad verbum inserere etc. Noster itaque Doctor praeclarissimus Ioannes de Dorsten condigne celebratur ab omnibus Ordinis Historicis, qui post Pamphilum scripsere, ac etiam a Paulo Langio in Chronica Citisensi, a Trithemio de Script. Eccles. Possevino in Apparatu Tom. 2; Marraccio in primo Tom. Marianae pag. 717; Gesnero pag. 412; et a Frisio pag. 430. Opera ipsius sunt:
* Determinatio de Cruore miraculoso D. N. Iesu Christi asservato in nostro Monasterio Goterensi. Lipsiae 1510, in 4, ut in supradicto.
* Quaestiones variae super quatuor Libros Sententiarum Volumina duo. Citantur a Paltz sic: R. P. noster Magister meus Ioannes Dorsten S. T. Professor in Tractatu suo de Indulgentijs, qui est sextus in ordine Tractatuum eius in primo suo Volumine, ibi scilicet in cap. de 3 Fenestra, ac per duas paginas verba reponit.
* Consolatorium contra metum mortis lib. I.
* De cognitione Angelorum lib. I.
* De Vitiis Linguae lib. I.
* Ingens Volumen Sermonum deTempore lib. I.
* Sermones de Sanctis lib I. Aliaque varia.
118) IOANNES ERGHON Anglus Patria Eboracensis, S. T. Doctor et Oxoniensis Professor, non solum in Philosophicis, sed etiam in Theologicis clarissimus. Maturitatem ingenij, orisque facundiam omnibus in eruditis functionibus semper ostendit. Egregia quoque, et inaudita saepius in concionibus proponebat. Nemo eo felicius, aut acutius in Scripturarum commentarijs, sive in sacris Orationibus Bibliorum typicum sensum, divinarum rerum oracula et [P. 213] allegorias eo tempore elucidavit. Quaesitis itaque auctoribus, qui in similibus aperiendis sensibus excelluerunt, nempe Methodio, Ioachimo Abbate, Cyrillo Carmelita, Ioanne Bridlingtono, Roberto Userio, Ioanne Rupescissa, Ioanne Barsigneio, Sibyllis, alijsque, eos diligenter pervoluit, emedullavitque, ac suis sdudijs adauxit. Quapropter eruditissimi Henschenius et Papebrochius in primo Tomo Martij pag. 499 loquentes de Vaticinijs Abbatis Ioachim memorant sic: Ioannes Erghon, Anglus Eremita Augustinianus, cum alijs collegit, et Compilationes Vaticiniorum inscripsit. Decessit Eboraci apud nostros sepultus, circa annum 1490. Eum celebrant nostri, ac Possevinus in App. Sac. Tom. 2; Pitsaeus de Script. Anglis aetate 14; Frisius pag. 433; alijque. Opera sunt:
* Compilationes Vaticiniorum lib. I. Incipit: Ego Agostinensium minimus. Hoc opus impressum esse iudico.
* In Vaticinia Ioannis Bridlingtoni lib. 3. Incipit: Illustrissimo Domino.
* Sermones vulgares lib. I.
* In Carmina Ioannis Canonici lib. I.
* Calculationes Astrologicae lib. 2. Ac alia plurima.
119) IOANNES EVANGELISTA Veronensis, moribus et litteris ornatissimus. Ortum duxit parentibus honestis ex Iobeto agri Veronensis oppido. Iuvenis in nostro S. Euphemiae insigni Coenobio vestem Ordinis induit. Demum Parisios missus ibidem Magisterij insignia suscepit. In patriam regressus ann. 1387, die 2 Novembris, eiusdem sui Monasterij Regens studiorum designatur. Anno 1390 electus a Patribus Marchiae Tarvisinae in Provincialem, die 8 Mensis Octobris a Reverendissimo Priore Generali confirmatur. Suo in Monasterio Bibliothecam pulcherrimam extruxit, exornavitque plurimis ac raris libris; sed illa vel temporis vicissitudine, vel hostium incursu diruta, librisque direptis, aut igne absumptis, novam, eamque amplissimam excitavit, plurimisque voluminibus, ac annuo censu locupletavit nostra hac aetate P. M. Io. Aloysius Balladoro, cuius vestigia strenue sectatur amantissimus Amicus Bac. Io. Baptista eius consanguineus. Quo anno obierit noster Io. Evangelista, nullus ex nostris expressit. Pamphilus eum iam Provincialem locat sub anno 1378; sed iudicio eruditi Herrerae non bene, quia diversimode proferunt Ordinis Regesta. Laudatur ab omnibus nostris, et iure merito; [P. 214] qui enim tam accurate libros conservare curavit, memoria ipsius gloriosa perpetuo in libris permanere debet ad Successorum exemplum. Quae composuit, et quorum memoria non perijt, sunt duo:
* In aliquot Davidicos Psalmos Annotationes.
* Sermones ad Populum.
120) IOANNES FABRIANENSIS . Ex praeclarissima Prosapia Becchetta descendente ab Anglia post martyrium S. Thomae Cantuariensis eiusdem stirpis, quae primum Romam, deinde Fabrianum perrexit tempore B. Innocentij III Summi Pontificis, originem duxit noster Ioannes. Germanus Frater, seu Consobrinus Ven. Petri eiusdem Coenobij filij extitit. Religiosus effectus, quia in humanis litteris versatissimus erat, ut speculativis quoque scientijs animum erudiret, Angliam adivit. Unde anno 1388, die 23 Maij, ex Bartholomaei Veneti Gen. Regestis sequens notitia apparet; nempe dictum Generalem praecepisse omnibus Patribus Universitatis Oxoniae nostris: Quod Fr. Io. de Fabriano locum obtineret secundum post Fr. Ioannem Karvilem tunc Magistrum, si secundum formam praedictae Universitatis in actibus Scholasticis expediri poterit ante recessum Fr. Ioannis Brodeni de praedicta Universitate. Anno 1390, die 13 Octobris, Generalis concessit licentiam assumendi eundem Ioannem ad gradum Lectoratus. Anno 1392, die 22 Maij, erat Regens Perusiae, et Prior Generalis indulsit, eo instante, ut aliqui iuvenes Conventus Fabrianensis accedere possent ad Scholas grammaticales saeculares. Anno 1420 in humanis agebat, degebatque in suo Fabriani Coenobio. Denique cum nulla alia ipsius memoria in Regestis Ordinis extet, suspicatur Herrera, illum dicto anno, vel 1421 ab hoc mortali carcere ad aeternam libertatem transijsse; facile die 10 Augusti, ut innuit Camillus Thoma Aesinas in parva vita M. S. apud me. Hic Scriptor assignat annum obitus nostri Ven. Ioannis 1380 Fabriani, et Pamphilus 1348 Bononiae, sed bene corriguntur ab Herrera, cum Ordinis Regesta aliter innuant. Asserit citatus Camillus illum simul cum B. Petro Hierosolymam ivisse ad sacra loca invisenda, et post reditum, Fabriani consecrari fecisse Altare Sancti Sepulchri Iesu Christi in nostra Ecclesia, quod a vero alienum non puto; nam hodie sacra ipsorum pignora in dicta Capella tumulata quiescunt, ac magna populi veneratione coluntur, sicut circa illorum sepulcrum [P. 215] miracula crebra testantur. Eum extollunt omnes Historici Ordinis, et praecise Ambrosius Coranus haec scripsit: Decimus septimus fuit Magister Ioannes de Fabriano, qui non modo Aristotelicus, sed Platonicus insignis, maximus Theologus et accerrimus disputator etc. Refert quoque Camillus ex manuscriptis Conventus Fabrianensis, quod in exequijs ipsius Orationem funebrem luculentam recitarit B. Petrus eius consanguineus tali spiritu devoto, ut omnes auditores ad fletum commoti fuerint, quia virum tam praeclarum Doctorem, Concionatoremque insignem amiserant. Memorat eum quoque Frisius in Gesneriana pag. 434. Scripsit:
* Expositionem Evangeliorum lib. quatuor.
* In Ethycam Aristotelis lib. 10.
* De concordia Platonis ad Script. lib. I.
* In Politicam Aristotelis Lib. 8. Aliaque.
121) IOANNES GODTWICUS ex Provincia Norfolcensi Angliae oriundus. In adolescentiae flore Religiosis nostris Linnensis Coenobij se tradidit imbuendum, et in eo instituto usque ad finem vitae sancte, constanterque perseveravit. Cantabrigiam primo, postea Oxonium ad studia missus, S. T. Doctor declaratus in secunda Universitate publicus Professor constitutus fuit. Cum eloquens et facundus esset, suo tempore in sacris Concionibus mire enituit, ac insigni cum plausu coram Rege, Regnique Magnatibus frequenter auditus. His ornamentis cum esset, ac praeclaris moribus illustratus, apud suos opinio sanctitatis, apud doctos eruditionis fama, denique apud omnes incredibilis ei crevit auctoritas. Hac de causa Provincialis electus Angliae et Hiberniae, magna cum laude, pari cum fructu praesedit. Scripsit in varios Sacrae Scripturae Libros Commentaria, quorum tituli plerique cum ipsis Operibus, non modico detrimento, defecere, ut inter alios asservit Rodulphus Marhamus nostri Ordinis eo in Regno Historicus suo in Chronicorum Manipulo. Quae vero remanserunt, sunt infra notata. Decessit Linnae suo in Coenobio, inibique sepultus circa annum Domini 1360. Celebrant Scriptores Ordinis omnes post Pampilum, ac Pitsaeus aetate 14; nec non Frisius ex Balaeo in Gesneriana pag. 447. Scripsit itaque:
* Lecturas in Genesim lib. I.
* Commentaria in Danielem lib. I.
* De Hebdomadibus Danielis lib. I.
* Lecturas in Psalmos lib. I. [P. 216]
* Sermones solemnes coram Rege, Regnique Proceribus lib. I.
* In quaedam Divi Pauli dicta lib. I.
* Sermones per annum lib. I.
* Quaestiones disputatas lib. I. Aliaque plurima.
122) IOANNES HOFFMEISTERUS Germanus, Patria Colmariensis, S. T. Doctor celeberrimus, Ordinis Augustiniani excellens decus, Haereticorum lingua et calamo insectator acerrimus, dictus propterea Antilutherus, quia adversus Lutherum et sequaces eius bellum firmissimum gessit. Anno 1543 per obitum clarissimi et fortissimi haeresum quoque oppugnatoris Magistri Conradi Tregarij, a Patribus Rheni et Sveviae Provinciae in Priorem Provincialem electus, etsi satis iuvenis, extitit. Unde ad Generalem Seripandum Hoffmeisterus, electionem notificans, scripsit: Convenere Patres in Conventu Hagenoiae, et unanimi consensu in Provincialem elegerunt me, qui aetate multo minor, ut qui nondum compleverim trigesimum quartum aetatis meae annum, qui nulla rerum habeo esperimenta, qui vix vulgari litteratura praeditus sum. Sed sic plerumque solemus ineptioribus iumentis graviora onera imponete. Et infra: Quod ad me attinet, ego in hoc decennio (scilicet a 24 aetatis anno) et concionibus, et editis Libellis cum Lutherana haeresi conflictum habeo, nescio, quomodo in hanc arenam protrusus. Sensit de se profecto ut virum sanctum decebat subisse et humiliter. Sed Patres Capitulares, ut debebant, aliter, imo alte expresserunt, se in Provincialem elegisse Catholicae Ecclesiae invictissimum Propugnatorem. Hac de causa Seripandus iubilans de tam praeclaris nuncijs, rescripsit: Induere ex alto fortitudine et, ut fecisti hactenus, praeliare praelia Domini, ut te auctore reviviscat apud Rhenum, et omnem Sveviam Augustini nomen, cuius inimici, qui, et ijdem Christi sunt inimici, dissipentur. Longe enim plus tibi Ordo debet, qui nunc multorum instar adversus hostem cominus pugnas, quam omnibus ijs, quorum virtute tam magnum suscepit nomen nostrum in Germania, et initium, et incrementum. A Deo itaque primum, nec non a munere assumpto, ac a paternis hortationibus Seripandi confortatus Hoffmeisterus, coepit ardentius hostes confundere. Saepissime in suggestu adversus prava dogmata viriliter detonuit; quare pluries bis, terue in die concionabatur. Opera edidit fondatissima, non solum Latina lingua, sed etiam vernacula, ut quoque minuta Plebs, quae venenum imbiberat, Germanum antidotum inveniens absorberet et malignitatem evomeret. [P. 217] Testes huius rei fuere, omnes, qui eum declamantem audierunt, videlicet Civitates celeberrimae, Magnates praeclarissimi, etiamque Orbis Capita. Anno 1545 et 1546 Vormatiae et Ratisponae in Imperialibus Comitijs coram Augusta simul, ac Regia Maiestate, nec non Sacri Romani Imperij Comitibus Palatinis, Statibusque ac innumerabilibus pene populis commisso sibi officio praedicationis tam docte functus fuit, ut non solum Romanae Ecclesiae subditi, sed etiam contrarij fructum atque delectationem hauserint. Eum, ut puram fidem conservaret in sua Metropoli Monachiensi Guillelmus Comes Palatinus Rheni utriusque Bavariae Dux, ad idem munus praedicationis exercendum illuc accersivit. Eum Otho S. R. E. Cardinalis et Episcopus Augustanus ad erudiendos suos populos Ulmenses et Dillinganos, et etiam ad haeresum spinas ab illis evellendas, destinavit. Anno 1545 vocatus Hoffmeisterus a Carolo Caesare ad colloquium Ratisponae, prompte perrexit, quem Seripandus ad strenue agendum hortatus fuit his verbis: Te vero hortamur, ut in hac spirituali militia te praestes virum, quem sperant et optant omnes, ad quos tui nominis fama pervenit, pietate scilicet in primis, eruditione deinde, et prudentia praestantem. In eo etiam spem locaverat Seripandus erigendarum rerum Ordinis in Germania, quare 1546, 9 Iulij, omnibus in illis Provincijs Vicarium Generalem instituit. Eius praeclara merita Carolus V, qui una cum Ferdinando Fratre Romanorum Rege illum toties cum plausu concionantem audierat, Infulari dignitate ornanda paraverat, sed ipse humiliter renuens maluit in peditum militia permanere, et sic expeditius Ecclesiae hostibus bellum inferre, quam fortiorum Ducum cuneo annumerari, agnoscens se armatum armatura fortium non posse incedere. Cum denique Deus fideles labores, et tot pericula ac insidias ab Hoffmeistero pro sua causa contemptas remunerari vellet, Ulmae gravi morbo afflixit; qua ille de causa ad Monasterium Seffligense se recepit Civitati proximum. Verum morbo paulisper ingravescente, ulterius Cunsburgum usque deportatus est, ubi aliquot septimanis morbi vim, et molestias cum omni humilitate patientissime sustinens, saepiusque Deum interpellans, cum S. Martino proferebat: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Sicque ibidem Consburgi pie in Domino obdormivit anno Domini 1547, 21 Augusti, ab Haereticis mors ipsius dicitur procurata; [P. 218] nam Seripandus dum Urbis Neapolitanae Nuncius apud Caesarem acturus peregrinaretur, in suo Diario notavit anno 1553, 10 Septembris: Everhardus Provincialis Carmelitarum Bellex, vir doctus, multa narravit de Hoffmeistero Ulmae, ut aiebat, ab Haereticis veneno extincto.Et celebris Episcopus Augustinus Ardinghellius Dominicanus in congeminatae Vocis Turturis Appendice pag. 36 signavit: Claruit ante istos P. Fr. Ioannes Offmeisterus provinciae Sveviae sui Ordinis Generalis Vicarius, ad impugnandum Haereticos natus, Lutheranorum, et Confessionis Augustanae eversor, Augustinianae, catholicaeque doctrinae in tota Alemania propugnator acerrimus, qui ab ijsdem haereticis veneno exinctus perhibetur. Quando decessit, erat aetatis annorum 38 vel saltem 39 inceperat. Vir praefecto absque omni contentione eximius; qui pluribus in congressibus, nec non doctissimis Operibus editis haeresim multoties exagitavit, aliqualiter prostravit. Quique verum Dei verbum Colmariensibus, Monachiensibus, Ulmensibus, Ratisponensibus, Dillinganis, Augustanis, alijsque numerosissimis populis fideliter ac indefesso labore, ut tribulos et spinas evelleret, disseminavit. Itaque factum est, ut Augustiniana Soboles, si infelici partu mater monstrum ediderat, fortunatissimis doctissimorum et pijssimorum Filiorum ensibus, praecise Hoffmeisteriano, illud obtruncaret. Unde, Achillianae hastae consimilis, si involontarie sauciavit, voluntarie medelam porrexit, si venenum sine concursu protulit, antidotum prompte paravit; ac divina disponente providentia, percussit, et quoad potuti, sanavit. Eum celebrarunt omnes Scriptores Ordinis, praecise Milensius in Germanico Alphabeto, et Herrera a pag. 477 usque ad 482. Externi sunt Leonardus Hallerus Episcopus Philadelphiae et Suffraganeus Eistadensis in Proaemio Postillarum Hoffmeisteri, Elias de S. Teresia lib. 2 de Purgatorio cap. 27 etc.; Possevinus in 2 Tom. Apparatus Sacri, Sixtus Senensis in Bibl. Sancta pag. 27; Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 777; Frisius pag. 456; Crescentius in Praesidio Romano lib. 3, pag. 101; pluresque alij. Cuiusnam ponderis demum fuerint Hoffmeisteri Opera, unum, ex pluribus testantibus, proponeret libet, videlicet Gerardum Velmannum Geldriensem in Epist. nuncupatoria ad Actuum Apostolor. expositionem. In numero sacrorum Expositorum Hoffmeisterus hac nostra eatate facile principem locum merito, atque optimo Iure sibi vendicare potest, [P. 219] qui usque eo cogitatione, ingenioque in sacris, maxime vero in Actis Apostolorum interpretandis processit, ut cuius huius temporis Theologo extra controversiam possit praeponi.
En igitur Operum Index:
* Commentaria in Ev. secundum Marcum et Lucam Tom. 2. Lovanij apud Viduam Sanesij 1562, in fol. Coloniae apud Haeredes Arnoldi Birkmanni 1572, in 8.
* In duodecim priora Capita Actuum Apostolorum. Coloniae apud Haeredes Birkmanni 1567, in fol. Parisijs apud Michaelem Sonnium 1568, in fol.
* In utrasque S. Pauli ad Corinthios Epistolas Homiliae vivae vocis auctoris populo Colmariensi depraedicatae. Coloniae ex Officina Petri Quentel 1545, in 4.
* Enarrationes piae et catholicae in D. Pauli Epistolas ad Philippenses ex Commentarijs tam Priscorum, quam Neotericorum. Friburgi Brisgoiae 1545, in 8.
* Verbum Dei carne factum, hoc est Iesum Christum Servatorem nostrum, Ecclesiae suae unicum propitiatorem et perpetuum esse Sacrificium. Item expositio Precum et caeremoniarum, quarum usus in quotidiano Sacro. Antuerpiae 1545, in 4. Ibidem apud Steelsium 1552, in 8. Romae apud Antonium Bladum 1554, in 4; et Parisijs apud Sebastianum Nivellium.
* Homiliae in Evangelia Dominicalia et Festorum dierum, ac in Dominicis Quadragesimae. Hae depraedicatae fuere in Imperialibus Comitijs Vormatiae et Ratisponae. Inglostadij apud Alexandrum Vueysemhorn 1549, in 8. Antuerpiae apud Steelsium 1549, in 8. Parisijs apud Ioannem Faucherium 1555, in 8; ac ibidem ex Typogr. Guillelmi Nigri 1567, in 8.
* Loci communes rerum Theologicarum, quae hodie in controversia agitantur, ad regulam etconsensum verae et catholicae Ecclesiae e SS. Patrum sententijs confecti. Inglostadij apud Vueysemhorn 1551, in 8. Venetijs ad signum Spei 1554, in 8. Parisijs 1573, in 8. Inglostadij 1582, in 8. Etiam Parisijs 1564, in 16; et 1585, in 8, ex Draudio.
* Dialogorum Libri duo, quibus aliquot Ecclesiae Catholicae dogmata Lutheranorum et verbis, etsententijs roborantur. Venetijs ad signum Spei 1554, in 8.
* Haereticorum malae artes a sanctis Patribus exquisitissime descriptae. Romae apud Bladum 1554, in 4. Parisijs apud Nigrum 1567, in 8.
* Canones, sive Claves ad interpretandum Sacras Bibliorum Scripturas omnibus S. Theologiaecandidatis non tam utiles, quam neccessariae. Moguntiae excudebat Franciscus Bohemus 1545, in 4. Inibi adest hoc Disticon: Stulte, quid est Mundus, mortis nisi causa futurae? En ruit in vitijs, en perit ille suis.
* Iudicium de Articulis Fidei Augustae exhibitis Carolo V, 1530. Moguntiae 1559, in 8, per supranotatum.
* In Evangelium Matthaei expositionem exarasse constat ex cap. p.; et undecimo Evangelicae suae Expositionis super D. Marcum.
* In alijs sexdecim Apostolorum Actuum [P. 220] capit. scripsit, sed in aliqua Bibl. adhuc latent.
* In Tobiam breves et excultas exages.
* In Epistolas ad Thimotheum et ad Titum, aliaque non modica.
123) IOANNES DE LANA Bononiensis. Originem duxit e nobilissima Prosapia de Lana, nunc de Rata vocata. Nec annum nativitatis, nec Parentes, quales fuerint ullus Scriptor enunciavit. Post emissam professionem in nostrae Italiae Studijs Philosophiam Aristotelicam, et aliquam Sententiarum Petri Lombardi partem audivit. Missus deinde Parisios, post aliam peractam, ad easdam Sententias publice legendas assumptus, munus suum cum laude obivit. Deinde in Italiam reversus anno 1316, 1317 curam assumpsit Patrij Coenobij titulo Prioris insignitus. Idemmet onus subijt 1328, 1331, 1338 laudabiliter, utiliter, cum rara prudentia et zelo; ac etiam tam amanter, ut pro eodem suo Monasterio illustrando Magisterij gradum recusaverit. Testis adsit B. Iordanus de Saxonia, qui eodem tempore ibidem studijs vacabat: Cum ipse Baccalarius in sacra Theologia fuerit, per omnia sufficiens et valens, adveniente tempore suae praesentationis ex humilitate et ex zelo, quem habuit ad Conventum suum, cui praefuit, et cui utique suam absentiam non mediocriter dispendiosam prospexit, sponte dignitati et statui Magisterij renunciavit, contentus in statu humiliori Deo, et Ordini utiliter deservire, magis, quam sublimiori statu titulo honoris efferri. Ipse enim tempore sui regiminis Conventum illum in ampliatione arearum et in aedificatione domorum notabiliter emendavit, et non solum murorum constructione, sed et morum compositione, et disciplinae manutentione, victus quoque convenientis ministratione laudabiliter gubernavit. At praeclara virtus B. Ioannis in sola humilitate non stetit, sed ulterius progressa, eum etiam iniuriarum et percussionum contemptorem elucescere fecit. Cum enim a quodam nobili genere, sed moribus ignobili (quia firmiter ea, quae in detrimentum Monasterij petebat, denegavit) alapa percussus, in terramque prostratus, et pedibus conculcatus fuisset, non solum verbum nullum dolosum protulit, sed in genua, ut melius potuit, erectus, dixit: Domine, percutite, quantum vobis placuerit. Verum postea, ut iustitia exigebat, iniuriae reparationem voluerunt, et obtinuerunt Coenobij Patres Bononiensis. Disposuit quoque Deus, ut invicta sufferentia Ven. Ioannis, [P. 221] quae in extraneis iniurijs tolerandis mirabiliter resplenduit, etiam in domesticis sustinendis clarificata fulgeret. Factum enarrat idemmet B. Iordanus testis ocularis: Cum enim in Capitulo suo quosdam de eorum negligentijs corripuisset, surgens unus quosdam illatos articulos contra ipsum Priorem recitavit, dicens, ipsum excommunicatum et irregularem, nec pro Priore illum haberi debere. At ille, quamvis defensiones legitimas de iure Ordinis habuisset, sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum, sed pro pace sua, et aliorum de Conventu recedens, obiurgationi cessit, et ad locum S. Bartholi secedens, ibidem in humilitatis spiritu stetit, orationibus, et ieiunijs vacans, et iudicium Prioris Generalis cum patientia expectans. Ubi ego ipsum cum socijs meis pro sui consolatione et reverentia, et profectu nostro pluries visitavimus, et nullum unquam impatientiae verbum ab ipso est auditum etc. Fuit vir tam praeclarae famae et tam sincerae fidei, et tam sanctae conversationis, ut nonnulli saecularium hominum fidem suam nomine eius adstruerent, iurantes per Fratrem Ioannem de Lana, qui tandem bonis operibus plenus in bona senectute Bononiae obdormivit. Anno 1350 ad aeternam requiem evolavit, ut bene putat Ghirardaccius et Herrera, quos secutus est Torellus in Saeculis ad dictum annum, addens aetatis 74; forsan melius, quam Ghirardaccius, qui protulit, illum decessisse aetatis 93, die 22 Iulij. Eum celebrant Ordinis Historici omnes, ac etiam Possevinus in 2 Tom. Appar.; Bumoldus, seu Montalbanus in Minervaliis, vel Bibl. Bononiensi pag. 118; Pasqualis Alidosius in Doct. Bon. pag. 81; Bombaccius in viris sanctitate illustr. Bononiae, ac Acta Ecclesiae Bonon. per Card. Paleottum. Citatur ab Argentina meo, et praecise in 3 Sententiarum dist. p., art. 3, pag. mihi 5; etiamque a Gregorio Ariminensi in Prologo quaest. 2, art. I.
Scripsit itaque:
* Quaestiones de Anima humana, in quibus multa explicarunt utilia et rara, quae non ita facile apud alios reperiuntur.
* Quaestiones in Libros Physicorum.
* Quaestiones extraordinarias.
* Commentaria in quatuor Libros Sententiarum.
* Quodlibeta duo Parisijs disputata: olim in nostra Perusina, sed alienata, ut videre est in Ambrosio Quistellio.
124) IOANNES DE LANSHAM Germanus Vormatiensis, Caenobij Kisgartensis filius, Concionator admodum pius, vita et coversatione commendabilis. Claruit circa annum Domini 1495. [P. 222] Eum memorant cum aliqua laude Scriptores Ordinis Pamphilum sequentes, nec non Eysengrenius, et Frisius in Gesneriana pag. 464; et Possevinus in Appar. Sacro Tom. 2. Scripsit:
* De institutione et utilitate Confraternitatis Rosarii B. Mariae Virginis.
* Speculum novissimorum.
* Speculum Missae Sacrificij.
* Arrham aeternae salutis, et alia.
125) IOANNES LOVVE Anglus in Vuigorniensi comitatu natus, Conventus Vuichensis nobilis Alumnus, S. Theologiae Doctor Oxoniensis. A teneris annis tam ardenter studijs adhaesit, ut in iuventute postea apparuerit omnium bonarum artium cultu illustratus. Quaproprer Concionator facundus, Disputator subtilis et Scriptor elegans, necnon rara prudentia ornatus cum ab omnibus conspiceretur, primum insignis Coenobij Londinensis Prior, ac postea Angliae Provincialis extitit. Anno 1428 praesidente Guillelmo Episcopo Norvuicensi, cum Thoma Vualdensi, et sexdecim alijs Commissarijs doctis et pijs viris Norvuici seditiosos quosdam, et in fide plusquam suspectos examinavit, de haeresi convicit et condemnavit, ac tamquam publicos tum Regni, tum Ecclesiae Christi hostes criminalibus Iudicibus tradidit. Consiliarius pijssimi Regis Henrici VI fuit, ac etiam a sacris Confessionibus; tametsi enim Historici Angli de Confessarij munere nil proferant, testantur id tamen clarissime Ordinis Regesta; nam 21 Octob. 1432 sic aiunt: Concessimus Provinciali Angliae qui est assumptus ad officium Confessoris Regis Angliae, quod possit uti illo officio dicto, dispensando cum ritu nostro, dum est occupatus in factis Regis. Londinensi in Coenobio, cui incorporatus fuerat a Generali Ordinis B. Augustino Favaronio 1420 magnificam Bibliothecam construxit, seu verius antiquam ampliavit, illustravit, ornavitque praeclaris libris, praesertim veterum Patrum. Anno 1433, promovente suo benignissimo Domino Henrico Rege, ut Acta Concistorialia et Regesta Ordinis innunt, ad Episcopatum Asaphensem in Cambria, seu Vualia assumptus evasit, praefuitque utiliter, ac fideliter aliquibus annis; deinde ad Roffensem Cathedram ornandam translatus. In ea post plures annos regiminis gloriosi (si vera est assertio illius, qui seriem Episcoporum eiusdem Civitatis digessit, expositam in Theatro vitae humanae novissimo Lit. E, pag. 286) pijssime decessit anno 1467. [P. 223] Celebrant hunc nobilissimum Infulatum omnes Scriptores Ordinis, ac praecise bene et distincte rerum nostrarum diligens eruderator Thomas de Herrera in Alphabeto pag. 430 et 431. Extranei sunt, inter alios, Lelandus, Balaeus et Ptsaeus aetate 14; Nicolaus Harpsfeldius in Chron. Cantuar. saec. 15, cap. 15; Possevinus et Frisius pag. 468. Quae scripsit, sunt:
* Sermones habiti coram Rege lib. I.
* Disputationes Theologicae lib. I.
* Lecturae ordinariae lib. I.
* Conciones per annum lib. I.
* Temporum Historias lib. I.
* Pluraque alia.
126) IOANNES MAGIRUS , alias Clencok, Saxo Thuringius, conventus Hervordiensis, gloriosus Doctor appellatus. Hic vir doctissimus, ingenio et eruditione, specialiter in his quae circa Deum, rerumque divinarum speculationem versantur, praestantissimus enituit. Multas praeclaras Civitates ac Universitates, praecipue Oxoniensem et Pragensem mirifice illustravit, non solum doctrinae profunditate, sed morum dulcedine et inculpatae vitae exemplo. Dum Pragensi Academiae praeesset, eius opera atque industria a Boleslao et Iutra liberis Bohemiae Baronibus in Marica apud Suembergam Ordini nostro erectum fuit Monasterium in honorem Deiparae Virginis anno 1342. Porro Clencok a Trithemio Doctor Pragensis nuncupatus, facile, ut putat Marraccius in Mariana, fuit ille, de quo Baronius loquitur in Annot. ad Romanum Martyrologium die 2 Iulij, nam nomen, et eruditio insinuant. Scripsit itaque Baronius: In Bibl. Vaticana plut. 4, n. 226, nactus sum Tractatum manuscriptum Ioannis Pragensis contra Adalbertum solemnitatis Visitationis B. Mariae impugnatorem, in quo, cum plura erudite disserat, texit etiam nonnulla miracula divina et certas revelationes, quibus Deus dictam sacratissimam solemnitatem manifestissime comprobavit. Decessit Pragae, qua in Civitate praecipuo fuit honore affectus, anno 1352, 15 Iunij. De ipso encomiastice loquuntur omnes nostri Scriptores, etiamque Trithemius de Script. Eccl. dicens floruisse an. 1360; Possevinus in Appar. Tom. 2; Marraccius in p. Tom. Marianae pag. 715 et 781; Petrus de Alva in Bibl. Conceprtionis ex meo Ioanne de Meppis col. 746; Frisius pag. 428; ac Ardinghelius in Appen. vocis Turturis pag. 36. Primo tamen audiatur Schiphovuerus noster pag. 162 Chron. Oldemburgensium de suo Concoenobita recte disserens: Quartus fuit Ioannes Clencok de Conventu Hervordiensi, [P. 224] qui totus fuit catholicus et veritatis zelator. Hic ob veritatis defensionem ac falsitatis impugnatione multa perpessus est in Civitate Magdeburgensi. Tandem ad instar Apostoli Pauli per murum submissus avasit manus invidentium in nomine Domini, prout testatur in Epistola Ioanni XXII directa in Decadicon Libello suo. Quis eo clarius Praedicatoribus et utilius Evangelium Matthaei et Actus Apostolorum explanavit, penitus ignoro. Magistraliter etiam Sententiarum Libros duplici in stylo, literali videlicet, et quaestionali in scriptis dimisit legendos. Quodlibeta etiam varia, Iuris totius Canonum, Legumque Doctor scripta reperitur compilasse. Nec post eum credo talem Augustinum habuisse filium in dictis Patris ita tritum et perfectum, quia et Sententiarum Magistrum suis in allegatis quam saepius probat in allegando errasse. Ea, quae pro posteris exaravit, sunt:
* Solemnis expositio litteralis super quatuor Libros Sententiarum per R. in sacra Theologia professorem Magistrum Ioannem Clencok ord. Fratrum Herem. S. Augustini, in fol. parvo membr. in Bibl. S. Augustini Senarum. Ipsius in fine haec apparent: Et hic finitur expositio litteralis 4 Lib. Sent. Magistri Petri Lombardi quondam Episcopi Parisiensis per me Fr. Ioannem Clencok Praeceptorem Theologiae Universitatis Oxoniae Ord. Herem.
* Contra quendam Adelbertum solemnitatis Visitationis Beatissimae Virginis impugnatorem Tractatus unicus. Licet Pontifex, qui hanc solemnitatem ad universalem Ecclesiam extendit, modernior sit, tamen Festivitas aliquibus in locis antiquior erat aevo in quo floruit noster Clencok: colebatur enim in Minorum Ordine ab anno 1262.
* Super quatuor Sent. alia Commentaria Libri quatuor. Testantur Trithemius, Possevinus in Bibl. Selecta, etFrisius.
* De peccato Originali Tractatus unus, in quo probat B. Virginem nunquam contraxisse originale peccatum. Ita Ioannes de Meppis in Tract. de Concept. Auctores 2. Deinde sequitur Alva: Vide de hoc Scriptore late in radios Solis veritatis.
* Quaestiones variarum positionum Pragae disputatae lib. I.
* Sermones de tempore et de Sanctis lib. 2.
* Historiam suae Patriae scripsit, ut innuit P. Ungarus, et citatur in Chronicis Osnabrugensibus.
* Epistolar. lib I. Aliaque plura.
127) IOANNES DE MEPPIS Germanus. Duo praeclarissimi Scriptores eiusdem nominis, Patriae et Coenobij fuerunt, Vennekerus unus, Schiphovuerus alter, hucusque a nullo Historico, seu Bibliothecario notati, vel bene cogniti. De Vennekero, ultra illud quod reperitur in Theodorico Urie suo loco, haec scripsit Schiphovuerus in Chron. Oldemburgen. pag. 187 et 188. [P. 225] Eodem anno (nempe 1496) Dominus Ioannes de Meppis Laricensis Ecclesiae Episcopus suus Suffraganeus (scilicet Henrici de Svuartzborg Archiep. Bremensis et Episcopi ac Principis Monasteriensis) obijt circa festum D. Martini sepultus in maiori Ecclesia Monasteriensi. Hic Reverendus Pater multa scripsit. Primo de Eucharistiae Sacramento librum unum; De Ideis librum unum; De Oblationibus lib. unum; Sermones multos ad Clerum et ad Populum; et super Tobiam eius extant scripta. Hic vir eximius liberalis in pauperes fuit, et mihi in subsidium promotionis XI Rhenenses florenos dedit, in cuius laudem quidam infrascripta decantavit: Anno milleno cum quingentesimo deno / Recubat in Christo lapide, qui clauditur isto. / In auram sistit Meppen Baptistam Iohannem. / Hunc Augustini Divi quoque normula pavit. / Ac Erphort dotat, sacro quoque dogmate notat / Et post Bononia evexit ad ardua dona. / Theoticum Physicum meruit gestare monile: / Promotus Laricensis Praesulatus gaudet honore. / Oh! Deus aeternis fac hunc ditescere donis. Ex Regestis Ordinis apparet, ipsum S. T. Lectorem fuisse an. 1476. Priorem Osnabrugensem; die enim 9 Decemb. primus Religionis Moderator dedit illi facultatem ad Episcopalem dignitatem ascendendi, dummodo prius conficeret inventarium de bonis suo usui concessis iuxta Ordinis sanctiones. Ioannes deinde Schiphovuerus proprio penicillo in pluribus locis eorundem Chronicorum se ipsum delineavit, ut sequitur: Anno 1463 Ego Fr. Ioannes Schiphovuer de Meppis fui natus in praedicta Civitate. Gerhardus Schiphovuer de Dominio Benthemensi oriundus pater meus, fuit ad multos annos in Meppe Burgimagister, et obijt 1484. Octavo anno post meam nativitatem traditus fui in Scholis, quas frequentavi usque ad annum 15; et eodem anno intravi Ordinem Fratrum Erem. D. P. Augustini in Civitate Osnabrugensi. Anno 1481, post professionem, quam feci, fui promotus ad Studium particulare Lippiense; 1483 ad Studium Provinciae in Oppido Dammis; et 1484 celebravi primam Missam in Conventu Osemburgensi. Eodem anno fui promotus pro Studente generali Bononiensi, et mansi in Italia tribus annis, et reversus fui ad Provinciam, quando in Osnabrugensi Conventu celebratum fuit [P. 226] Capitulum Provinciale; in quo Capitulo fuerunt multi viri docti, et ibidem promotus fui pro Cursore in Studio Conventus Northusensi. In convocatione Holmestediensi fui promotus ad Italiam in despectu quorundam, et accessi ad Studium Senense annos habens 26. Anno 1491 celebratum fuit generale Capitulum in Curia Romana, in quo Capitulo fuerunt in unum congregati 305 Magistri in Theologia Ord. Erem. S. Augustini viri doctissimi. Post illud Capitulum accepi insignia Lectoratus in Universitate Senesi, et posui Conclusiones de Praedestinatione et Praescientia habens annos 27; et eodem anno reversus fui de Italia. Eodem quoque anno celebratum est Capitulum Provinciale in Hassia in Conventu Northusensi Eschvuegensi, in quo fui electus in Priorem Tangkelmensem, et ibidem multas vexationes passus sum ab i. et falsis Fratribus, et praesertim a Curatis et Capellanis de Confessionibus audiendis et Missis dicendis, qui palam in Ambone cavillabantur contra Privilegia Apostolica. Sic ego necessitate cogente certamen disputationis cum illis indoctis b. mire compulsus sum, et eos invitavi, sed minime comparuerunt. Circa idem tempus 1493 fuerunt in Conventu Osnabrugensi Ord. D. P. Augustini 9 Lectores S. Theologiae, viri famosi et docti, duo Magistri in Theologia, duo Suffraganei. O quam florida aetas! Quam florida iuventus! Inter quos ego fui minimus, utinam in aliquo gratiam consecutus! Illi praememorati venerandi Patres in sapientiae studijs floruere, animarum quaerentes salutem praedicationibus, disputationibus et alijs bonis operibus hoc in loco reperio viguisse. Anno 1497 missus fui deffinitoris loco ex parte Provinciae Saxoniae ad generale Capitulum Romae celebrandum, in quo Capitulo per mortem Anselmi de Monte-Falcone, egregius vir ac Reverendissimus P. Magister Marianus de Genazano suo tempore totius Italiae Praedicatorum Princeps electus fuit unanimiter et concorditer in Priorem Gen. Ord. Fr. Erem. S. Augustini. In praefato Capitulo fui promotus in Baccalarium S. Theologiae in praesentia 350 Magistrorum in Teologia, ut in Libro Ordinis et in litera sigillata Reverendiss. P. nostri Generalis. Anno 1500, post Laetare, et per mortem Ven. Patris Henrici Koken Ord. Fratrum Erem., qui obijt in Vigilia Valentini, fui destinatus Archicomitis Ioannis et Capituli Oldembrugensis pro vero et indubitato Terminario, et ibidem ab omnibus benignissime receptus fui. [P. 227] Anno 1502 Reverendus P. meus Magister Gerhardus S. Theologiae humilis et doctus professor ex suis procurationibus hortum nostri Conventus muro cinxit, braxatorium nostrum renovavit, ac novam domum pro equis et bestijs construi fecit. Librarium novum solemniter et magna cum gloria consummavit, et bene praefuit nostrae Communitati. Anno 1504 mihi provisum est de Camera in Conventu Osemburgensi. Circa reformationem eiusdem ex mandato R. Magistri Hermanni Dreners pro nunc Provincialis laboravi, caminum erexi, pavimentum ex lapidibus et calce stravi, lobium testudine ornavi, et caetera cum pictura perfeci, ut ibidem apparet ad oculum. Hucusque Schiphovuerus de se ipso. Gerardus Gischenius in Apologia pro Hamelmanno pag. 305 Vicarium et Terminarium Oldemburgi factum, et pag. 328 Comitis Oldemburgi et Delmenhorstij primum Informatorem notat, vocavitque Virum ut ante centum et plures annos tempora illa tulerunt satis clarum et doctum. A Marraccio in principio Poliantheae Marianae nominatur Vir pietate, doctrina atque eruditione suo tempore clarus. Memoraturque saepius a Petro de Alva in Bibl. Conceptionis. Adhuc vivebat anno 1508, ut ex suis Chronicis. Quo anno demum obierit, latet. Utinam eruditissimi et clarissimi Collectores Actuum Eruditorum Lypsiae saltem de sua Saxonia, si non de tota celeberrima Germania Bibliothecam conficerent; nam sic plurima melius elucidarentur. Opera Schiphovueriana sunt:
* Chronicon Archicomitum Oldemburgensium, de quo ipse: Sub Pio 3 inchoatus est Liber, et sub Iulio II Pont. anno 2, Dom. Incarnationis 1505 in Ocatava D. Nicolai de Tolentino nostri Sacri Ord. rtc. consummatus anno aetatis meae 41. Completa sunt haec in loco habitationis nostrae Oldeburgi tempore Ioannis septimi Archicom. 1508 in die S. Stephani Tom. II script. rerum Germ. Henrici Meibomij iunioris Helmestadij Typis Georgij Hammij 1688 in fol.
* Tractatus de Conceptione Immaculatae Virginis Mariae editus est Lovanij a Petro de Alva in Libro Monumenta antiqua ex 20 Tractatibus pro Concept. Virginis 1664, in 4.
* Sermones de Ordinibus ex diversis Chronicis collectis, meminit ipse pag. 166 Chron. Old.
* Contra Hermannum de Risvuich de Gelria Tractatum perpulcrum de paupertate Christi intitulatum, cum multis conclusionibus et earum probationibus ex diversis Doctoribus collegit, ut ipse fatetur pag. 190. [P. 228] Epithaphium supradictis in Chronicis appositum, an sit ab eodemmet compositum, incertum est: Ortum Vuestphalia produxit terra Iohannem, / Schiphovuer dictum, Meppen et hunc nutrijt. / Doctrinas petijt studio pro tempore vitae, / Pierides sua cui cantica contulerant. / Ut meruit digne diadema subire Magistri, / Italiam versus tunc iter arripuit. / Quo vigil extiterat operam tribuens Theologiae. / Ut post examen quod fuerat rigidum. / Obtinuit culmen ibi Lectoratus honoris, / De quo laus illi digna ferenda fuit. / Iam iacet hic corpus eius maerore sepultum, / Oret, qui transit, vivat ut in requie.
128) IOANNES PALTZ Germanus, Congregationis Saxoniae et Conventus Erfordensis alumnus, sacrarum litterarum Doctor eximius ac Concionator laudatissimus. Universitatem Trevirensem rexit, et Archiepiscopo Romani Imperij Electori a sacris Confessionibus fuit. Contra Turcas Iubilaeum praedicavit circa annum 1490 et 1502; ut ipse fatetur in epistola dedicatoria suae Caelifodinae. Aliquando adfuit in Oppido Sunebergi, quod montem nivis appellat, ubi aurum extrahitur, et eius metalli occasione ad scribendum inductus fuit librum citatum Caelifodinae. Complevit vero opus, ut ipse asseruit, in nostro Monasterio Vallis Mulohein prope Confluentiam anno 1500 circa festum omnium Sanctorum. Post Caelifodinam, supplementum eius emisit, in quo suae Congregationis inizia, et pium Andreae Proles obitum retulit. Adhuc vivebat anno 1508, ut testatur noster Herrera. Imo etiam adhuc, ut puto, 1511, quando citatum Opus impressum fuit. Ipsemet in supplemento Caelifodinae cap. de Iustificatione Impii haec de se narrat: Cum quondam vocatus fuissem ad Boemiam a potentibus Civibus Bruxensibus et caeteris Dominis circumiacentibus, aliquos Nobiles ad veram fidem reduxi. Inter quos supervenit etiam nobilis de Castro Ysembergh, qui audita informatione, consensit veritati etc. Deinde post se trait maiorem partem populi, quibus praeerat, ut relicto errore ipsum in veritatis semita imitarentur. Ex quibus satis patet, quomodo facienti, quod in se est cuiuscumque conditionis, Deus infundit suam gratiam. Commendarunt hunc virum celebrem nostri Herrera pag. 475 Alphabeti, Elssius in Encomiastico pag. 391; [P. 229] Crusenius par. 3, cap. 32; Prosper Stellartius in Fundam. Ordinum Disq. hist. de Regula S. Aug. pag. 322; Torellus pag. 777; et Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 814. Sed quod notabilius est et praeclarius in principio Supplementi Caelifodinae adest epistola Raymundi Peravdi Card. Gurgensis Legati Apostolici in Germania, valde commendans eximias dotes et qualitates eiusdem Patris Paltz. Incipit enim: Venerabilis et eximie Doctor, Amice noster carissime, salutem. Magna prius apud nos erant testimonia vitae et doctrinae vestrae. At quando intelleximus dilectionem vestram fuisse inter Praedicatores Sanctissimi Iubilaei in Saxonia deputatam, magno fuimus gaudio affecti etc. Cum pie Beatissimam Deiparam coleret, duo Opera infra notata ad eius laudem composuit:
* Caelifodina Lingua Germanica ad Fridericum Electorem et Ducem Saxoniae, et Latina ad Hermannum Electorem et Archiepiscopum Coloniensem. Lipsiae apud Martinum Lansperg 1511, in 4.
* Supplementum Caelifodinae etiam Lipsiae in 4. Illud vidi in nostra Perusina, sed quia fine carebat, nec nomen impressoris, nec anum impressionis innuere possum. Petrus de Alva dicit editum Lipsiae an. 1510, in 4.
* De septem Foribus, seu Festis Gloriosae Virginis Opusculum, quod incipit: Beati qui vigilant ad fores meas quotidie. Editum est, ut apparet ex supplemento Caelifodinae.
* Hortulus Aromaticus eiusdem inclytae Virginis, ferme totam illius Vitam brevibus oratiunculis complectens.
129) IOANNES RIDEVALLUS Anglus S. T. Doctor Oxoniensis, humanis et divinis litteris excellenter instructus. Iuvenis latinam eloquentiam avide sectatus, adulta aetate ipsam prosecutus, etiamque in toto vitae cursu impense coluit. Eum Willotus Franciscanus, qui scripsit 1589; ac Vadingus Minoritam faciunt; sed meus Pamphilus Signinus Episcopus; qui edidit opus an. 1581; nec non Pitsaeus Decanus Liverdunensis in Lotharingia, qui scripsit 1619. Augustinianum fuisse proferunt. His potius credendum esse expresse probat eruditissimus meus antecessor in Biblioth. custodia P. Angelicus Aprosius Libro Italico, cuius titulus: Pentecostes Scriptorum Anonimorum etc. detectorum pag. 113. Meus vero Torellus suspicatur primum Franciscanum extitisse, postea ad nostros transijsse. Sed quomodocumque res se habeat, Ridevallus noster tempore quo floruit, videlicet 1330, celebris praefecto refulsit. [P. 230] Theologica eius scripta, Poesi, Historia, Rhetorisque flosculis, tamquam quibusdam gemmis distincta splendent, et sua multiplici varietate Lectoris animum mirifice oblectant. Plurimos Auctores insignes tam antiquos, quam ipsi proximos eruditissimis commentarijs illustravit; omnia quoad poterat, vel ad vitium deprimendum dirigens. Laudatur a meis Pamphilum sequentibus, a Balaeo in Anglis Scriptoribus, et a Pitsaeo aetate 14; Possevino Tom. 2 Appar.; Frisioque in Gesneriana pag. 490. Scripsit, ut infra: Meus Nicasius Baxius Antuerpiensis in suis Poenatibus Antuerpiae apud Verdussium editis 1614, pag. 70, haec reponit: Ioanne Ridevallo; quem alij Franciscanum, alij Augustinianum fuisse dicunt. Tetrasticon:Funiculis traheris, traheris quoque pellibus idem, / De te lis etiam, sed pia nata fuit. / At tu, speramus, supera regione beatus, / Ne fias horum neuter, utrumque cupis.
* Super Cantica Canticorum lib. I. Incipit: Diligenti discretione cautum est.
* Tractatus super Fulgentio de virtutibus et vitijs sub imaginibus Deorum et Dearum, quos olim coluit vana superstitio Paganorum. Seu melius in Mytologicon Fulgentij lib. 3. Incipit: Intentio Venerabilis Viri Fulgentij. MS. Cantabrigiae in Bibl. publica.
* In Valerium Maximum ad Ruffinum lib. I: Loqui prohibeor, et tacere non.
* Moralis expositio in Ovidij Metamorphosim super fabulas 218: in huius expositionis initio multa. M.S. in notata Bibl.
* Quaestiones ordinariae 8, lib.1: Primus articulus quaestionis.
* Super Psalterium lib. 1.
* In Evangelium D. Ioannis lib.1.
* In S. P. Augustinum de Civitate Dei lib. 22.
* Lectiones scripturarum lib. 1.
* In epistolas D. Pauli lib. 14.
* De non ducenda uxore lib. 1.
* Sermones per annum lib. 1. Aliaquae plurima.
130) VEN. IOANNES ROCHUS de Portijs Papiensis. Natus est Papiae anno 1391 ex nobili et antiqua Familia de Portijs, Patre Martino, Matre Eleonora. Ab ijsdem Parentibus egregie educatus, cum esset optimae indolis, facile et pietatem, et humanas litteras imbibit. Anno 1408 a Deo vocatus ad Augustinianam Religionem amplexandam accessit. Post professionem emissam, ardenter in speculativa studia incubuit; unde anno 1419, ut ex Ordinis Regestis, iam erat S. T. Bacc. eamque Theologicam facultatem Fratribus legebat; [P. 231] et anno 1421 Reverendissimus Augustinus Favaronius, ut ad Magisterium promoveretur, licentiam concessit; ac anno sequenti Regentem Studiorum sui Papiensis Monasterij constituit. Agnitis quoque ab eodem Generali puritate vitae et zelo Regularis observantiae nostri Io. Rochi, eiusdem Ticinensis Coenobij Priorem ipsum delegit; permansitque aliquoties confirmatus in eodem gubernio usque ad 1431, scilicet usquequo duravit in Ordinis regimine Favaronius. Pluries extitit Praeses, seu Vicarius Generalis, ut tunc vocabatur, in Congressibus Provinciae Insubriae. Anno 1433 Regularem observantiam in nostrum Patavinum Monasterium introduxit. In annunciando Populis Italiae divinum verbum, ad miraculum valuit. Ideo Hyppolitus Donesmundus lib. 6 Historiae Ecclesiasticae Mantuanae scripsit: Praedicabat cum ea acceptatione et fama in tota Italia, quod Ecclesiae concursus populi illum desiderantis audire non erant capaces; quare oportebat in publico foro disseminare verbum Dei, quod pluries miraculis expressis confirmavit, ut fecit Cremae, ubi proprium nomen reddidit immortale. Anno 1439 B. Georgij Cremonensis adiutor evasit, ut in Cremense Coenobium nostrum observantia pariter introduceretur; ibique primum fundamentum Longobardicae Congregationis celeberrimae, curante zelantissimo Generali Gerardo Ariminensi iactum fuit; nam Ven. Io. Rochus non primus Congregationis eiusdem fundator, ut asseruit noster Calvus in memorijs Historicis, sed coadiutor extitit, ut probat eruditus Torellus, et testatur Generalis Coriolanus contemporaneus haec scribens: Trigesimus fuit B. Georgius de Cremona primus Reformator observantiae in Lombardia, qui timore Dei et pietate multum polluit ubique etc. Anno 1449 in Capitulo Generali Montispeculi Senensis Diaecesis a Reverendissimo Generali Iuliano de Salem Siculo constitus fuit Io. Rochus in Vicarium Gen. omnium obsevantiarum Italiae tempore dicti Capituli. Sequentibus annis sua in Congregatione pluries Deffinitoris et Visitatoris munus exercuit; ac ad Vicariatus Generalis dignitatem quatuor vicibus fuit elevatus. Eo in gubernio prudenter, iuste, cum zelo regularis observantiae, sancteque se gessit. Ob eius praeclaras qualitates non parum illum dilexerunt B. Gabriel Sfortia noster Archiepiscopus Mediolanensis, ac Franciscus Frater Dux, nec non Blanca Maria eiusdem Ducis Uxor. [P. 232] Hac de causa a primo aliqua Monasteria Monialium nostri et Benedictini Instituti eius regimini assignata fuere. Cum esset quarta vice Vicarius Generalis et intellexisset supremum Ordinis Moderatorem Magistrum Guillelmum Becchium ad suam Congregationem visitandam accedere, ipsi obviam ivit. Cremaeque commorantem fama est, Augustino Cazzuli Priori eiusdem Civitatis Conventus, suoque discipulo instantem suum obitum revelasse, et quomodo, ac quo loco humari desideraret, aperuisse. Crema Cremonam perrexit, inque Vitalianam, ubi febre correptus, nihilominus Mantuam ire voluit; inibique morbo ingravescente, susceptis mira devotione Ecclesiae Sacramentis, plurimisque orationibus iaculatorijs simul cum Fratribus recitatis, ad illa verba: Iesu Christe, in manus tuas ipsas pro me cruci confixas accipe animam commendatam. 1462, 13 Iulij, aetatis 71; ut clara colligitur ex Torello et Herrera, ad aeternam claritatem evolavit. Pro eo B. Bartholomaeus de Palatiolo in Martyrologio edito 1487 sic exposuit: die 13 Iulij Mantuae depositio R. M. Io. Rochi, qui divinitus in Lombardiae partibus Fratrum Erem. S. Augustini Ordinem reformavit, nam Cremae prinum condidit Monasterium, quo initio tredecim postea, tum fundata, tum reformata fuit. Demum post multos pro Deo labores, cum Mantuam venisset, plenus fide, gratia Dei, virtutumque dives, magno cum desiderio vitae futurae, corpore quasi cercere solutus est. Corpus ipsius (ut testatur Carolus de Turre Canonicus S. Nazarij Mediolanensis libro Effigies Civitatis Mediolani pag. 229) anno 1654 in Ecclesia Incoronatae inventum arcae marmoreae inclusum, repositum fuit in perornato Altari S. P. Augustini ex una parte, et ex alia corpus B. Georgij Lazzuli de Cremona, curante Vicario Gen. Congr. Angelo Summaripa nobili Laudensi Concionatore facundo. Vir fuit, Foresto Bergomense nostro teste, actis ingenij, declamator suo aevo conspicuus. Ordinisque nostri in Insubria instaurator, Doctor insignis, omni virtutum genere illustris, multarum scientiarum ac erudissimus Pater, plurimaque ad concionatorum utilitatem composuit Opuscula. Memoratur cum laude ab omnibus nostris, inter quos fusius ab Herrera a pag. 383 usque ad 386; a Donato Calvo in Memorijs suae Congregationis a pag. 1 usque ad 25; et a Torello in 7 Tom. saeculorum pag. 113 et seq.; Nominant quoque Sabellicus Aenneade 10, lib. 6, pag. mihi 313; citatus Donesmundus, alijque.
Scripsit: [P. 233]
* Homilias in Evangelia Adventus et Quadragesimae. Incipiunt: Omnes quidem currunt.
* Super Epistolas D. Pauli commentaria.
* Super quatuor libros Sent. commentaria.
* Recollectas super Sententijs D. Aegidij Columnae.
* Vitam Xisti IV Pontificis. Ubinam haec Opera extent, non expressit Calvus, nec alius.
131) IOANNES STAUPITIUS Germanus, genere nobilis, vir in litteris et negotijs tractandis accuratus, sermone comptus, moribus integer, indole fagax, atque politicus, nec non Monasticae dignitatis ardens propugnator. Creatus S. T. Doctor in Universitate Tubingensi, Monachiense, aliaque Monasteria laudabiliter gubernavit. Ducis Saxoniae Friderici anno 1501 pro rebus Vitembergensis Academiae tunc inchoatae ad Summum Pontificem extitit Orator, a quo, quae concupivit privilegia, abunde obtinuit. Ad alios quoque Principes suae nationis, tum Ecclesiasticos, tum Saeculares Legatus, ea, quae tractavit felicissime perfecit. Anno 1503 Dominica Iubilate in Capitulo Eschvigensi Congregationis Vicarius Generalis electus, ipsam prudenter rexit usque ad annum 1509. Interfuit Concilio Lateranensi nomine Principis Salisburgensis cum facultate agendi et concludendi. Anno postea 1511 Thuringiae et Saxoniae fuit Provincialis. Nec non ab anno 1515 usque ad annum 1517 totius Germaniae Apostolica auctoritate Vicarius Generalis. Hic doctor clarissimus incidit in ea tempora, quae calamitosa reddidit haeresis Lutherana; tamen (licet fervide egerit pro defendendis privilegijs et tuenda iurisdictione suae Religionis, qua de causa aliqui incaute et incongrue lacerant tanquam aliqualiter eiusdem haeresis foret promotor) nunquam Catholicam Fidem deseruit, nec violavit; sed illo tempore cernens mala gentis suae, et contritionem populi sui, Patriae ipsi collacrymabili terga vertens in Salisburgensem Principatum se recepit. Inibi a Matthaeo Cardinale Archiepiscopo Amico, qui eum benigne diligebat, exceptus, ipsi a consilijs fuit. Dicto in munere cum aliquibus annis diligenter se gessisset, celebris Monasterij Ordinis Sancti Benedicti, titulo Sancti Petri, quod a S. Ruperto primo Salisburgensium Episcopo circa annum 580 initium sumpsit, a Monachis in 48 Abbatem anno 1522 electus extitit [P. 234] atque ab Archiepiscopo confirmatus. Praefuit annis tantum duobus; nam 1524 in Festo SS. Innocentium pie in Domino requievit. Auctor Vocabularij Theologici impr. per Henricum Gram Hagenoiae 1517 in fol., qui fuit Ioannes Altenstaig Presbyter saecularis ac Magister nostrorum Religiosorum Coenobij Mimdelhaim, ad quorum Religiosorum instantiam dictum Opus composuit, et praecise hortante ac coadiuvante insigni Concionatore Patre Carolo Rosa, idem dirigens sapientissimo nostro Staupitio, in epistola praeliminari haec inter alia scripsit: R. in Christo Patri Ioanni de Staupitz artium ac Theologiae D. erudissimo, Conventuum Reformatorum et observantiae Augustinianae per Germaniam Apostolica auctoritate Vic. Generali dignissimo, Patri observando Ioannes Altenstaig S. P. D. Tua praeclara virtus et doctrina et labor inclytus vel maximus Pater Ioannes optime, quem habes in Alemania et Terris nostris circumspiciendo D. Augustini Ordinis Monasteria, et huius Ordinis Fratres visitando tuae praestiantiae subiectos, ut quam rectissime et optime in Christo vivant, in qua quidem re nec vigiliae, nec curae, et operi parcis. Quique bonorum studiorum es diligens fautor et promotor. Quippequi felicis studij Vittembergensis primus plantator es et inceptor, promotorque fidissimus, et haud impiger, qui bonos et studiosos et doctos Fratres diligis, et praecipue qui sacris sunt instituti litteris etc. Iam et Te dicentem, et eruditissime, doctissimeque praedicantem caelestia Tubingae audivi, et alijs eloquentiam tuam, et facundiam eximiam ostendisti, non solum coram populo, sed etiam coram summis viris, et doctissimis, in quorum praesentia mature et eloquenter orasti. Id quod mirum est in nobilitate humana reperiri, quae perraro coniuncta est scientiae, eruditioni et eloquentiae, ut in Te viro nobili stirpe, sed nobiliori fide et virtute percipitur etc. Quarto nonas Octobris 1517. Laudatur a meis Milensio in Alphabeto Germanico Lit. I; Herrera pag. 440; Elssio pag. 500; Crusenio in Monastico par. 3, cap. 35; ac Torello in septimo et octavo Tom. Saeculorum; commendatur quoque a Gaspare Bruschio in lib. Monasteriorum Germaniae fol. 132; Draudio in Bibl. Classica etc. Aliqua edidit, sed ad meam notitiam non pervenerunt nisi duo Opera infra notata. Sepulcralis inscriptio est sequens: Apice Mortalis praesentia busta iacentum; / Quid valeat fastus, divitiaeque, vide. / [P. 235] Arida comperies, exhaustis ossa medullis; / Fidere quid possis, ipse videre potes. / Quem probitas, quem cana fides, quem cinxit honestas. / Qui tenuit, quicquid Pagina sacra docet. / Abbas Staupitius tumulo requiescit in isto, / Sit praecor, huic requies in regione poli.
* Tractatus de Amore Dei vere aureus lib. I. Francofurti apud Lucam Iennis 1524, in 12.
* De Missa audienda in propria Parochia Io. de Staupitz. Lanfuth 1514, in 4.
132) IOANNES TONNEIUS Nornici in Anglia natus ac in Patrio Caenobio Augustinianus effectus. Postquam minora studia pertransivit, Cantabrigiam ad maiora acquirenda perrexit. Ibi non solum speculativas scientias, sed etiam linguam Graecam didicit. Doctor Theologicae facultatis creatus alijs scientias acquisitas communicare curavit. Ob praeclaras dotes intellectuales, moralesque a suis non mediocriter suspectus, totius Angliae Provincialis electus extitit. Vastitas ipsius ingenij eruditissimi in una vel duabus facultatibus non se continuit, sed per omnia deambulans, omnia amplecti voluit. Quare ab infimis Grammaticae Rudimentis exordiens usque ad illustranda Scholastica certamina, et obscuros Scripturarum sensus aperiendos pervenit. Plurima, praeclaraque eius Opera infra notanda aperte insinuant, quam divitem suppellectilem possederit. Non obijt iuxta Pitsaeum ann. 1490, nec iuxta Pamphilum 1494; quia ex Regestis Ordinis espresse patet illum adhuc in humanis fuisse 1503; eo enim anno a Gratiano Fulginate Generali deputatus fuit Praeses primo loco Capituli suae Anglicanae Provinciae. Memorant non cum parvo encomio omnes nostri Scriptores a Pamphilo inferius et Pitsaeus aetate 15; atque Frisius pag. 504, qui ex Balaeo bene scripsit Tonneium 1490 claruisse, non obijsse. Aliqua eius Opera edita fuere Londini a Regio Typographo Richardo Pinso.
* Rudimenta Grammatices lib. I.
* De quantitate Syllabarum lib. I.
* De edendis Carminibus lib. I.
* Facetiae et Rhythmi lib. I.
* Collectanea quaedam lib. I.
* Epistolae ad diversos lib. I.
* Orationes ad Clerum lib. I.
* Sermones ad Populum lib. I.
* Certamina Scholastica lib. I.
* Lecturae Magistrales Cantabrigiae habitae lib. I. [P. 236]
133) IOANNES VUALDEBIUS Angelus, in Urbe Eboracensi non infimo loco ortus. Maturioribus annis in literis educatus, Oxonij strenue divinis et humanis scientijs incubuit. Demum eiusdem Universitatis S. T. Magister creatus, nostrae Angliae Provinciae in gubernio resedit. Ioannes Balaeus refert ipsum interfuisse Concilio Stanfordiae habito contra Vuiclephitas, conicijtque Eboraci obijsse, ibique sepultum. Pitsaeus vero nuncupat Ioannem nostrum Archiepiscopum Dublinensem anno 1343; atque scribit aetate 14, pag. 558: Defuncto Archiepiscopo Eboracensi Alexandro Nevillo, ipse in eius loco successor eligitur, quamvis nunquam confirmatus fuerit; nam summus Pontifex Thomae Arundellio contulit Archiepiscopatum Eboracensem, et Vualdebium in Hibernia ad Archiepiscopatum Dublinensem transtulit. Tamen haec ad sedem Dublinensem translatio vel facta fuit 1390 et a Ioanne ricusata, vel ipse non interfuit Concilio Stanfordiae, vel supervixit usque ad annum 1395. Eius enim Frater Robertus Vualdebius, qui 18 Kal. Decembris 1390 ex Episcopo Adurensi in Archiepiscopum Dublinensem fuerat elevatus, ut Thomas Vualsinghamus in Anglicana Historia profert an. 1395 ad Episcopatum Cicestriensem in Anglia translatus fuit; potuit itaque tunc Ioanni Fratri suo in Archiepiscopatu Dublinensi succedere, et ante consecrationem decedere. Noster hic Ioannes profecto fuit vir doctus, eloquens, eruditus, Concionator celebris, candidisque moribus illustratus. Scripsit partim Latino, partim Anglicano sermone ad proximorum aedificationem et Ecclesiae utilitatem plurima Opera, ut infra. Laudatur ab omnibus nostris, praecise erudite ab Herrera, etiamque a supranotatis, a Possevino in Tom. 2 Appar.; et a Frisio pag. 509. Eius Opera sunt:
* Expositiones morales in Symbolum Apostolorum lib. I. Incipit: Cum in hoc loco sacro M. S. in Collegio S. Benedicti Cantabrigiae.
* Homiliae quinque super quinque verba Salutationis Angelicae lib. I: Vas electionis Paulus Doctor Gentium. M. S. ibidem.
* In Orationem Dominicam, lib. I: Septies in die laudem dixi tibi. M. S. ibidem.
* Sermones duodecim lib. I: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam.
* De Sacramento Eucharistiae lib. I: Ratione solemnitatis iam instantis.
* Super Magistrum Sententiarum lib. 4.
* Contra septem peccata mortalia lib. I. [P. 237]
* Determinationes Oxonienses lib. I.
* Sacrarum Scripturarum Lectiones lib. I.
* Lectiones Theologicae lib. I.
* Sermones ad Clerum lib. I.
* Sermones ad Populum lib. I.
* Placita Theologica lib. I.
* Quaestiones ordinariae lib. I.
* Itinerarium salutis lib. I. Aliaque.
134) IOANNES VUILTONUS senior Anglus. Is ab ineunte aetate, ut Pitsaeus scripsit: Elegit, in tranquillum Religionis portum sibi navigandum iudicans S. Augustini Regulam, probe sciens in domicilijs illius professionis simul semper cohabitare vitae sanctitatem et omnis generis meliorem doctrinam. Religiosus effectus, postquam in propria Regione studia Philosophica et Theologica perfecit, Parisios profectus, ac in S. Theologia Doctor declaratus, munus Professoris eiusdem Scientiae inibi exercuit. Denuoque in Patriam regressus, Oxonij idemmet munus peregit. Utrobique doctis Concionibus, eruditis lectionibus, acutis et subtilibus disputationibus immortalem laudem apud agnoscentes acquisivit. Hac de causa Ioannes Bacondiorpius, seu Baconus Carmelita Doctor resolutus in suis super primum et secundum Sententiarum Commentarijs de ipso honorificam mentionem fecit; nam in Editione Veneta eiusdem Baconis Operum apud Haeredes Scoti 1527 fol. in primo Sent. eius doctrina saepius citatur, sed vitio Librariorum habetur Gilton pro Vuilton. Tamen in 2 Sent. eum clare nominat, praecipue dist. p. q. p. et dist. 19, q. I, art. 2, sic scribit pag. 172: Dicit singulariter unus Doctor Vylton, quod sic, cuius modus ponendi est iste etc. Manifestius tamen praebent testimonium insignis scientiae nostri Vuiltoni Opera, quae ad posteritatis instructionem reliquit, quorum index est subsequens. Obijt Oxoniae circa annum 1310. Eum cum laude condigna nominant omnes nostri, etiamque Balaeus in Scrip. Anglis, Pitsaeus in ijsdem aetate 14; et Frisius in Gesn. pag. 511.
* Sermonum de Sanctis lib. I: Simili poena affectus est servus.
* Sermonum Quadrag. lib. I: Memor esto, unde excideris.
* Sermonum Aestivalium lib. I: Quae sursum sunt, quaerite.
* Sermonum Hyemalium lib. I: Sicut in die honeste ambulemus.
* Quaestiones et Lecturae lib. I.
* In Magistrum Sententiarum lib. 4.
* Determinationes in Theologia lib. I.
* In Priora Aristotelis lib. 2.
* In posteriora eiusdem lib. 2.
* In eius Ethycam lib. 10. Ac alia. [P. 238]
135) IOANNES ZACHARIAE Germanus, Conventus Eschvuegensis alumnus, S. T. D. Erfordensis. Anno 1389 cum esset studens in praeclarissima Oxoniensi Academia, a Priore Generali Ordinis ad Lectoratus gradum promotus fuit. Anno 1415 in Constantiensi Concilio cum plurimis alijs celeberrimis nostrae Religionis viris resedit. In eoque adversus Hussitas et Vuiclephitas tam strenue se gessit, ut Catholicae Fidei invictus propugnator a Patribus Conciliarijs agnitus extiterit. Hic enim homo magnae sanctitatis (Ita elogium sub sua antiqua imagine Herbipoli in Franconia appositum) cum immanissimo Haeretico Ioanne Hussio coram Concilio Constantiensi pro fide Christi certamen aggredi voluit, quem, Deo propitio, superans, igne cremari fecit; atque triumphum gloriosum reportavit. Haec illustris victoria corona non caruit, nam a Romano Pontifice aurea Rosa donatus fuit, quam in suis picturis manu gestat. Iure equidem merito aurea Rosa decoratus eluxit noster Zacharias, ut regali triumpho, et aureae sapientiae Rex metallorum et florum Regina diadema ornarent. An. 1419 in Generali Congressu Astensi Praesidens extitit auctoritate Apostolica, ac divisionem Patrum reparans, omnes convenire voluit in Augustinum Favaronium. Bis laudabiliter Thuringiae et Saxoniae Provincialis, aliqua Monasteria suo regimini subiecta reformavit et illustravit. Demum meritis et virtutibus praeclarissimus Erfordiae 1428 pie in Domino obdormivit. Eum iustis praeconijs extollunt non solum plures Scriptores Ordinis, sed etiam Trithemius de Scriptoribus Eccl.; Paulus Langius in Chron. Citicensi, Possevinus in 2 Tom. Appar. Ardinghellius vero in Appen. Cong. vocis Turturis pag. 37 scripsit: Ioannes Zacharias ne dum de Hussitis, sed de ipso Ioanne Hus triumphavit, qui proinde sacra, atque aurea Rosa, quae a Romanis Pontificibus ad Principum Christianorum aliquem transmitti solet, honoris et amoris ergo eodem anno donatus fuit. Hoc non notavit Carolus Chartarius doctus Concist. Advoc. in libro, cuius titulus La Rosa d’Oro Pontificia. Sixtus Senensis in Bibliotheca Sancta pag. 273; licet inadvertenter Augustinianum non afferat, tamen in laudem haec reposuit: Saeculari Philosophiae interpres egregius, in divinis voluminibus assidua lectione exercitatus, et in Concilio Constantiensi adversus Hussitas et Vuiclephitas haercticos Catholicae Fidei propugnator insignis. Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis co1. 859; Frisius in Gesn. pag. 513; [P. 239] ac eleganter, uti solitus erat, P. M. Ludovicus de Casa Genuensis in Elogiis Romae editis, ut in Seripando notavi, pag. 12 et 13; cuius ultimam partem exponere placet: Coram Constantiensi Concilio, inita cum Ioanne Hus disputatione congreditur; quem ita exagitavit, ut vinceret, ita vicit, ut adibito prius doctrinae gladio, Mundum non tam ultrici stamma, quam medica a pestifera Hydrae faecunditate purgaret . O Victoriam, cui praedicandae, eloquio muto quidem, sed splendido linguas suas adbibent flammae! Moritur Haeresis non tam capite privata, quam corde. Geminum Ioannem in gemino vide, Lector, incendio. Alterum zelus Domus Dei comedit, alterum vorax ignis absumpsit. Eum memorant etiam cum decore eruditus olim Amicus Abbas Io. Baptista Paccichellus in Memorijs hist. quorum itinerum par. 2, pag. 784; ubi de Civitate Herbipolis, et Gesnerus pag. mihi 462 a tergo. In Prologomenis Tom. 5, pag. 50 Historiae Concilij Constantiensis haec notabilia de nostro Ioanne Zachariae observavi: Eiusdem indolis ac sententiae Oratio Ioannis Zachariae Theologi Erfurtensis, qui in Constantiensi Concilio doctrina sacra prae alijs claruit. Quo de Ioannis Schiphovuer in Chronico Archicom. Oldemburgen. apud Meibonium Tom. II rerum Germanicarum fol. 170. Egregius et doctissimus Magister Ioannes Zachariae de Conventu Eschvuegensi eruditus Theologus et V. I. consultissimus, Erfordiae, et alibi, quam maxime autem in Constantiensi Synodo ob eius doctrinam et elegantiam clarissimus fuit, et suae eruditionis experimentum fecit. Hic Ioannem Hus hareticum disputando superavit, ac immersum igni cremari fecit. Nemo etenim Theologorum potuit eundem Ioannem Hus convincere, nisi iste senex Pater solus. Hic perquam egregie in Magistrum Sententiarum commentatus est. Scripsit insuper in Apocalypsim Volumina duo, et quamplurima alia. Deinde sequitur: Sermo factus in Concilio Constantiensi per M. Ioannem Zachariae Ord. Erem S. Augustini S. Theologiae professorem in Festo S. Stephani, et in Ecclesia eiusdem anno 1415. Ibidem quoque aliquas particulas Sermonis dicti describit; ac ex ijsdem Prolog. cernitur, duo Volumina Sermonum ipsius Zachariae asservari in Bibl. Benedictinorum Coenobij Reichenavu prope Constantiam.
* In quatuor Libros Sent. lib. 4; ut Possevinus in Bibl. selecta lib. 3, pag. 277; et Roccha meus ac Ioannes de Meppis
* In Genesim lib. I.
* In Exodum lib. I. [P. 240]
* In Leviticum lib. I.
* De Conceptione immaculata B. Virginis Tract. unum.
* In Epistolas D. Pauli lib. 14.
* In Apocalypsim vol. 2.
* Sermones multos lib. I.
* Determinationes varias. Et alia.
136) IORDANUS ARGENTINENSIS Monachus Augustinianus S. T. Magister, vir doctus et divinarum Scripturarum explanator ac Interpres egregius, in declamandis sermonibus excellentissimi ingenij, ut ait Trithemius. Floruit an. 1400; eius Chronica, qualiter Romanum Imperium traslatum fuit ad Germanos, et primo quare Romanum Imperium honorandum? incipit: Multipharie, multisque modis etc. cap. 33 in fine est: Explicit Chronica M. Iordani Fratrum S. Augustini de Eremo in Conventu Argentinensi. Haec meus Elssius pag. 412 et 413; qui editionem Chronicorum, quam triplicatam ostendam, nec aliud exprimit. Meliorem notitiam nostri Iordani profert clarissimus Gerardus Ioannes Vossius de Historicis Latinis pag. 788. Habeo editionem nascente Typographia procuratam, ubi nomen Auctoris praeteritur, ac simpliciter inscribitur: De commendatione Romani Imperij. Videtur autem is Scriptor vixisse temporibus Rodulphi Habspurgensis. Sane hoc ut credam, adducor ijs verbis: Novissimis autem diebus istis, postquam Imperium per annos 35 vacaverat, visitavit Dominus plebem suam, et suscitavit ei Principem Serenissimum Dominum, Rodulphum Habskemburg Comitem, iuxta electione concordi, et coronatione solemnissima, sicut Dei gratia cunctis manifestissime apparuit. Sicut etiam in ipsius promotione divinum auxilium nunquam se subtraxit. Sed ego ad scribendum huius victoriosi Regis magnalia manum retraho, quia ad hoc me insufficientem penitus recognosco. Verum haec in Schardij editione praetereuntur, paucorumque istorum occupant verborum locum capita tria. Quorum primum incipit: Istis praehabitis etc. Alterum Sancti igitur etc. Tertium In hoc igitur etc. Cogitanti eius diversitatis causam, istae suspicio oborta fuit; quo tempore inter Adolphum Nassovium et Albertum Austriacum tantopere de Imperio certaretur, M. Iordanum fuisse partibus Adolphi, eoque tempore alteram Operis sui editionem dedisse, inque hac offensiorem Imperij aemulo, praeterijsse ista, quae ad laudem Patris eius Rodulphi Habspurgensis, pertinerent. Hucusque Vossius: Chronicon igitur M. Iordani ex Verderio pag. 23; et ex Bodleiana pag. 272 editum est Basileae 1519, in 8; Argentinae 1609; et Francofurti 1614, in 8; [P. 241] Ac etiam in 2 Tom. Monarchiae Goldasti pag. 1462. In Syntagmate Schardij pag. 104 etc.
137) B. IORDANUS DE SAXONIA Quidelimburgi saeculo et Religioni ortus, S. T. Lector Magdeburgensis. Anno 1318 interfuit Congressui Generali Ariminensi. Talia cum divinis habuit commercia, ut anno 1326 visione mirabili recreatus fuerit, qua protendebatur S. P. Augustini corpus Eremitico Ordini esse redonandum, cuius etiam digiti particulam non sine miraculo obtinuit. Plura quoque a superis beneficia consecutus est; nam dum in Germania totius Ordinis Vicarij Generalis dignitarem possidebat, voto noncupato limina Apostolorum invisendi, ut fedaretur pestis, villico cessavit. Bis a naufragio, semel a latronibus, semel a morsibus canum evidentibus miraculis liberatus extitit. Lugduni in Gallia gravi et pericolosa infirmitate decumbens S. Martini intercessione sanatur. Anno 1331 cum esset Lector Erfordensis, a Saxoniae Provinciali, quem Pontifex simul cum Praeposito B. Mariae Virginis Commissarium suum specialiter deputaverat in causa caedis Burchardj III Archiepiscopi Magdeburgensis, ad sui loco agendum subdelegatus, opus felici fine conclusit. Anno etiam 1336 cum Angermunda in Brandeburgensi Dioecesi Luciferianorum haeresi turpissime inficeretur, per nostrum Iordanum tunc Lectorem Magdeburgensem et Nicolaum Ordinis Minorum Guardianum purgata remansit, et quatuordecim personis utriusque sexus in purgatione deficientibus, per Advocatum Marchionis igni traditis, Fidei orthodoxae restituta. Bis Saxoniae Provincialis, ac in pluribus Provincijs Visitatoris munus laudabiliter gessit. Herrera accuratissimus credere inclinat esse veram assertionem Possevini, illum obijsse 1380 eo, quia nulla amplius apparuit ipsius memoria in Regestis Ordinis, attamen improbabilem iudicat opinionem aliquorum testantium decessisse Viennae Austriae, sepultumque in eodem tumulo cum Thoma Argentinensi et Gregorio Ariminensi Generalibus, alijsque; quia incredibile est auctorem antiquorum carminum sepulcro appositorum meminisse inferiorum virorum, et Iordanum Doctorum clarissimum, sanctissimum et notissimum silentio involuisse. Quomodocumque vero res se habeat, certissimum est B. Iordanum Saxonicum in illo Theologorum numero, qui divinam sapientiam in Alemania profitebantur, principatum obtinuisse; doctrinae suae [P. 242] eminentia in Germanorum Scholis suprema subsellia occupasse, ob multarum antiquitatum indagationem universo Ordini magno in pretio extitisse; et principaliter vitae sanctimonia effulsisse. Beatis illum associarunt Ambrosius Coriolanus, Cardinalis Seripandus, Ven. Alphonsus ab Orosco, M. Marquez, alijque; et quod notabilius, Beatum vocavit insignis Summus Pontifex Sixtus V in Bulla praefixa Operi Vitae Fratrum Romae edito. Iustis preconijs honoratur ab omnibus Ordinis Historicis, et fusius ab Herrera, non solum, in Alphabeto Augustiniano pag. 374 et seq.; sed praecise in Responsione Pacifica a pag. 360 usque ad 372 ostendente contra Vadingum, verum auctorem Libri Vitae Fratrum fuisse Iordanum nostrum et omnia, quae supranotantur, ex eodem Libro desumpta esse, a quo Herrera caeteri mutuarunt. Externi porro laudantes, plurimi cernuntur, inter quos Trithemius de Script. Eccl.; et in Catalogo illustrium Virorum Germaniae pag. 151; Volaterranus lib. 22 Antropologiae col. 765; Rhenatus Coppinus in Monastico lib. 2, n. 32; Possevinus in 2 Tom. App.; et in Bibl. selecta lib. V, cap. V, pag. 398; Arthmannus Schedelius in magnis Chronicis Mundi; Sixtus Senensis lib. 4 Bibl. sanctae pag. 273; Eysengrenius in Catalogo Testium veritatis, Marraccius in Bibl. Mariana pag. 815; Gesnerus in Universali pag. 465; Frisius pag. 517; ac ultimo Robertus Gerio in Append. Operis Cave pag. 286. Hac occasione praeterire non possum, quod licet verissimam et fundatissimam censuram appositam Sermonibus ad Fratres in Eremo a meo eruditissimo Iacobo Hommey, quam amplexatam etiam sunt sapientissimi S. Germani Parisiensis Benedictini Monachi, quae est: Pauci mihi stylum, ingeniumque S. Doctoris exhibent, plures mentiuntur, plurimi offendunt. Tamen quanvis pag. 659 sui supplementi afferat pervicacem, qui pernegaverit B. Iordanum non fuisse primum inquisitorem, inventorem, compactorem, ordinatorem et scriptorem eorumdem Sermonum, si verum est, quod protulerunt Ioannes Mauburnus Canonicus Regularis et Abbas Liriacensis in libro inscripto Venatorium Canonicorum Regularium, et meus clarissimus Carolus Moreau in Vindicijs Augustinianis par. prima pag. 35; nescio, quomodo sententia Hommey subsistere possit. En verba supradictorum: Invenimus in fronte Libri Sermonum istorum, quod Sermones isti in Abbatia S. Dionisij fuerunt comperti [P. 243] in quodam Libro a Presbytero Ioanne Capellano Ecclesiae SS. Gervasij et Protasij tempore Pipini Regis Francorum conscripti. Deinde sequitur Moreau: Autographum extat hodie Parisijs in Biblioth. Regia, ex qua depromptum fuit exemplar, quod habetur apud Sanctum Victorem. Unde plusquam octingentorum annorum claret antiquitas. Labbeus, ubi de Aegidio Columna loquitur, vocat nostrum Iordanum Iacobum; et quod deterius est, eum vixisse profert in Indice post annum 1501. Sed quid mirum? Oculo livido res Augustinianas conspiciebat. Imo non aspiciebat, nec considerabat. Iudicet igitur eruditus Lector, quid sentiendum sit de eo, quod scripsit contra Auctores ab Elssio nostro citatos, si aliquorum nec nomen novit. In indice quoque nominat involuntarie Dantem Aligherium O. M. scilicet Ordinis Minorum. Opera, quae Iordanus exaravit, sunt infra exposita. Qui sepultum esse in eodem tumulo cum Argentina et Gregorio Arim. Iordanum asserunt, ei insculptum Epigramma sequens adducunt: Tres dant Saxonia, Ariminum, Argentina parentes, / Una tot ingenuos terra creare nequit. / Et tria tres patriae, pietatem, dogmata, Regnum, / Ter tria centenum continet Empyreum. / Spesque, Fides, Charitas, hos tres coniunxerat uni, / Tres ter felices unus habet tumulus.
* Opus Postillarum, et Sermonum de Evangeliis Dominicalibus compilatum a F. Iordano de Quodlimburg Lectore Magdeburgensi Ord. Erem. S. Aug. impressum Argentinae 1483 in fol. Eum vidi in nostra S. Augustini Senarum.
* Sermones de Sanctis. Parisijs an. 1500 et 1525 ex Officina Damiani Hichman sub signo quatuor Elementorum, in 4.
* Liber, qui dicitur Vitae Fratrum compositus per B. F. Iordanum de Saxonia, in quo de quadruplici communione Regularis disciplinae, origine et progressu Ordinis S. Augustini agitur et eiusdem Regula declaratur. Italice primo edidit Reverendissimus Augustinus Fivizanius sacrista Apostolicus. Romae apud Ioannem Martinellum 1585 in 4; deinde ab eodem editus Latine cum notis Marci Antonij Massae Salernitani apud eundem Martinellum 1587 in 4. Ac notis Augustini Sabothij Augustiniani Antuerpiensis. Leodij typis Christiani Ouvuers 1620 in 8 Antuerpiae, apud Guillelmum de Tungris in 8.
* Theoremata et Documenta 254 in articulos Passionis Domini in partes septem iuxta septem horas Canonicas divisa, impressa sunt olim in 4, chartis 17; et iterum in 8, char. 8; ut asserit Frisius, sed nec impressorem, nec locum nominat. [P. 244]
* Vita S. P. Augustini Hipponensis Episcopi a B. Iordano collecta, edidit P. Hommey citato in supplemento, una cum Tractatibus Translationum, et Syllabo Sermonum ad Fratres in Eremo, ad Presbyteros Hipponenses et ad Populum etc. a pag. 569 usque ad 658. Supplementum igitur editum est Parisijs apud Horthmels 1686 in 8.
* Vita S. Matris Monicae. Hanc Robertus Gerio asserit editam in Tom. p. Maij ad diem 4 Operis Bollandiani; sed non bene observavit, ni fallor; est etenim ipsa vita collecta ex Operibus D. P. Augustini a Vualtero Canonico Regulari Arausiensi.
* Tractatus de Passione Domini, incipiens: Inspice, et fac secundum exemplar; editus est, asserit Herrera, Argentinae 1484 in fol.
* Commentaria in Apocalypsim B. Ioannis lib. I.
* Commentaria in Regulam S. P. Augustini lib. I.
* Quadragesimale lib. I.
* Quaestiones variae lib. I.
* Apologia Ordinis nostri lib. I.
* Tractatus de Spiritu libertatis lib. I.
* Tractatus in Orationem Dominicam lib. I.
Aliaque plurima. Omnium pene Manuscriptorum B. Iordani Codices in Parisiacis Bibliothecis vidi, saepe triplici, quadruplicive geminatos exemplari, tanta fuerunt omnibus doctis semper in pretio. Sunt verba mei Hommey pag. 658 sui Supplementi.
138) IULIANUS BRIGANTINUS Collensis Etruscus, Antonij Filius. Suo tempore subtilitate ingenij et scientiarum peritia fere absque aequali suspiciebatur. In sua Patria habitum Religionis induit, annum probationis peregit, inibique professionem emisit. Cum ante Ordinis ingressum bonas literas possideret, in ea professus statim ad speculativas scientias acquirendas promotus fuit, in quibus altissimos statim progressus fecit. Propterea iuvenis Sacrae Theologiae Cathedram rexit Pisis primum, deinde Arimini, Perusiae, Bononiae et ultimo Paduae. Tam ardens et acutus in publicis disputationibus eluxit, ut adversarij cum ipso concertare timerent, quia illius sublimi ingenio obsistere non poterant. In Pergamis quoque ob eloquentiae, gratiae et suadellae copiam, ac doctrinae profunditatem, magnum sibi honorem et gloriam acquisivit; ideoque primarijs in Urbibus summe exoptatus erat. Inter alias praeclaras Civitates Venetijs eius valor et eloquentia tam lucide eminuerunt, ut post egregie peractum quadragesimalem cursum, ultra plurima alia munera, a nobilissimis Senatoribus 60 argentea Toreumata imagine ipsius ex una et ex alia parte gentilitio stemmate insculpta donatus fuerit; quorum unum V. Iuris Doctor Albertus Magdallus, [P. 245] Civis Collensis 1650 adhuc possidebat. Composuit Tractatum unicum de Certitudine gratiae Dei et salutis nostrae, in quo quia, nimis profunde philosophari ausit, iure merito a Tridentino Concilio damnatus fuit. Cum esset Regens Patavinus, edidit primo Hexameron Aegidij, dicavitque Cardinali Ioanni Grimano Aquileiensi Patriarchae, atque in dedicaroria plurima ad Doctoris Fundamentarij laudem inseruit. Patavio Romam accersitus, ut corrigeret, emendaret vel detestaretur supranotatum librum iam prohibitum, cum illum defendere voluisset, ut fama detulit, mandantibus supremis Inquisitoribus in carcere detentus, dolore tactus (figuntur enim intime in magnis mentibus, quae pungunt aestimationem, tela) brevi intervallo interijt, videlicet circa finem anni 1551. Eum nominant nostri Herrera et Elssius, sed pauca de ipso proferunt, ac Frisius in Gesneriana pag. 523. Supranarrata excerpsi e libro M. S. Italico in Fol. Annalium et Historiarum Conventus S. P. Augustini Collensis Civitatis cum Religiosorum illustrium memoria P. Bacc. Leonardi Lessij eiusdem Urbis pag. 194; et pag. 410 in notitijs ab eo datis P. Augustino Lublin Parisino Toreumata supra nominata argentea fuisse asserit, cum primum aurea dixisset. Titulus Operis Aegidiani est: Hexameron Domini D. Aegidij Columnae Romani Archiepiscopi Bituricensis, nuper a R. P. Fratre Iuliano Collensi Patavini Gymnasij apud Eremitanos Regente recognitum, et in lucem primo editum, quod antea temporis iniuria ferme perierat. Patavij apud Iacobum Fabrianum 1549 in 4. Adamantis Florentini Hexasticon in laudem Operis: Luce carebat opus rutilis fulgentius astris, / Sol ut ab Oceani non rediturus Aquis. / Hic namque abscondit clarus sua lumina Titan, / Prima etenim libri gloria, parsque fuit. / Collensis Phaebo par est, qui Sole reperto / Ignotum nobis edidit orbe diem.
139) IULIANUS FALCIGLIA de Salem Siculus, illustrium virorum Pauli Veneti et Ioannis de Cypro discipulus; anno enim 1422 ad instantiam dicti Pauli Veneti in Studio Senesi a B. Generali Augustino Romano fuit locatus. Eo in Studio, ac demum in Bononiensi et Paduano omnes speculativas scientias acquisivit. Anno 1432 iam S. T. Doctor, et Regens Ariminensis die 30 Iulij assumitur in Generalis Socium, et in Concilio Basileensi vices Procuratoris Gen. gerebat. [P. 246] Romana in Curia, nec non in tota Italia Vicarij Generalis munus aliquando obivit, fuitque Praeses 1433 Capituli Rheni et Sveviae Provinciae. Anno 1443 in Generali Congressu Senis die 9 Iunij ad supremum Ordinis Praesulatum assumptus. Ob eius raram industriam, prudentiam et dexteritatem, atque Ordinis zelum ardens (qua de causa aliquas praelibatas Infulas recusavit) per tres vices in regimine confirmatus extitit, nempe Bituricis in Gallia 1447, Ferrariae 1451, et ultimo in Avenionensi Caenobio 1455. Tempore sui Praesulatus, nec non eius vigilantia et indefessa attentione obtinuit Ordo noster ab Eugenio IV D. Nicolai Tolentinatis Canonizationem. Hanc, ut aliqualiter appareat, qualis fuerit, et quid fecerit ac insumpserit Ordo sub tam praeclaro Generali, ex Ciacconio et Victorello breviter expono. Anno 1446, die 5 Iunij, Festo Pentecostes Pontifex a S. Petro cum omni Clero processit ad Ecclesiam S. Augustini, ibique solemniter celebravit etc. Fratres nostri Confalonem fecerunt purpureum cum Effigie D. Nicolai canonizandi, et cum imaginibus S. R. Ecclesiae, S. Augustini, Papae et Populi Romani, subter quod Papa exceptus fuit. Absoluta Missa Fratres nostri duos cados vini falerni, plures haedos, phasianos, pullos, gallinas, anseres, turtures, cotturnices, et vitulam unam in oblationem obtulerunt; viae velis operte et ornatae pannis aureis, bombicinis et laneis a S. Augustino usque ad S. Celsum, et floribus, herbis odoriferis sparsis, myrti, roris marini, genestae, faeniculi, lauri, abrotani etc. Sumptus a meis Augustinianis factus excessit quinque nulle aureorum. Migravit ex hac vita D. Nicolaus 1305, die Sabati 10 Septembris, aetatis annorum 60; ut espresse patebit in fine huius operis, ubi eorum, qui ex nostris de illo scripserunt, notitiam proferam. Condonet quaeso eruditus Lector meae affectuosae devotioni erga splendidissimum Sanctitatis Solem, D. inquam Nicolaum Tolentinatem, hanc mediocrem digressionem. Iulianus itaque noster ab anno 1451 fere assiduis aegritudinibus, et ipsa senectute graviori morbo pressus laboravit, donec Messanae in Sicilia 1459 piam animam exhalavit ante diem 20 Maij, ac in nostro Caenobio eius corpus humatum. Ipsum vocavit litteratissimum, ac tum disputando, tum legendo, tum componendo suo tempore clarissimum Ambrosius Coriolanus Gen. in Chronicis n. 31 de viris illust. Ordinis. Commendant quoque egregie alij Scriptores nostri, [P. 247] ac memorat Frisius in Gesneriana pag. 524. De ipso tamen clarius disserent clarissimi eruditi D. Antonius Mongitorius Panormitanus Presbyter saecularis, et P. Hieronimus Ragusa Motycensis Soc. Iesu in Bibliotheca Sicula seu de Sicilia scripsit, quam separatim quamplurimum edent. Scripsit:
* Deffinitiones et Additiones super Constitutiones, nec non formularium et Privilegia Ordinis. Testatur B. Alexander Oliva Gen. in Regestis.
* Tractatum de probatione Religionis ex eodem Card. Oliva.
* De sensu composito lib. I.
* De Sophismatum regulis lib.I.
* De medio Demonstrationis lib.I.
* Terminorum naturalium lib.I.
* Tractatus singulares.
* Commentarios plures, aliaque.
[P. 247] 140) LUCAS DE OFFIDA Picenus. Coenobium Offidanum (quod illustratura Sacrae Eucharistiae miracolosa Hostia, quam anno 1273 P. Iacobus Diotallevius Religiosus prudens et exemplaris e Lanciano, ubi Prior erat, Offidam detulit, ut Patriam et Coenobium tam raro et caelesti thesauro ditaret) aluit nostrum Lucam, qui propterea a Patria Offidanus est dictus. Anno 1419 iam erat S. T. Magister, et 1420 institutus fuit a Reverendissimo Ordinis Praesule Vicarius Generalis Lucani Monasterij, ut idem in perfectam observantiam redigeretur, sed obsistentibus aliquibus, opus perficere non potuit. Quapropter eodem anno missus fuit Prior in Coenobium S. Stephani Venetiarum, et post biennium, nempe 1422, S. Augustini Neapolis S. T. Regens designatus. Anno demum 1429 septimo kalend. Februarij a Martino V Ecclesiae Adiacentis in Corsica Episcopus constitutus, eam Cathedram utiliter et pie rexit per annos novem. Plura munera preziosa misit Coenobio S. Augustini Romano et Patriae Offidanae. Ad aeternam requiem denique transivit anno 1438. Ipsius meminit Ughellus Tom. 3 Italiae Sacrae col. 596; sed vitio Amanuensis Lucas de Offredo vocatur. Meus Ghirardaccius in 2 par. Hist. Bononiensis profert fuisse Doctorem Collegialem, sed male Archiepiscopum Iadrensem nominat, confundens cum nostro Luca Firmano, qui Iadrensis Archiepiscopus extitit. Eum quoque laudant Pamphilus, Herrera, Elssius et Torellus. Adfuit Translationi Reliquiarum S. Matris Monicae, ac memoratur in Sermone Martini V pag. mihi 20. Scripsit:
* Lectiones varias super Aristotelem. Testatur Ghirardaccius.
* Commentaria super quatuor Sententiarum ex meo Rubeo. [P. 248]
141) VEN. LUCHINUS DE ARETIO Mediolanensis ex nobili et conspicua prosapia de Arconatibus, ut plerique testantur scriptores. Cum in saeculo humaniores litteras addicisset, post ingressum Religionis 1446 ad sacras scientias et Divina Mysteria elucidanda totum se dedir. Suorum sublimium studiorum ductores elegit D. Paulum ac S. Protoparentem Augustinum, eorumque operibus tam ardenter inhaesit, ut postea in disserendo et concionando, omnia, quae proferebat, e fluidis fontibus illorum doctorum emanarent. His dotibus fulgens Luchinus principalia Italiae nostra ascendit, certatim ab ipsis exoptatus Urbibus, in quibus, et vitia fortiter extirpavit et virtutes diligenter plantavit. Hac parirer de causa inter quatuor Concionatores privilegiatos suae Congregationis primus adnumeratus evasit. Anno 1481 gubernio Savonen. Monasterij S. Augustini praesedit, quo tempore incepta fuit Bibliothecae fabrica mediantibus eleemosynis Civitatis et Cardinalis S. Petri ad Vincula, postea Iulij II Summi Pastoris. Eo in regimine etiam duabus alijs vicibus cum eiusdem Monasterij utilitate resedit. Caenobium quoque Coronatae Mediolani, cum ipsi praefuit, ampliavit, illustravitque. Cuiusdam imaginis Religiosi crucifixi pluribus Hierogliphicis ornatae, ostendentis, qualis esse debeat Religiosus in Claustris, inventor fuit: quam effigiem ipse ad vivum profecto, expressit; nam et indefessus Crucifixi imitator et ardens amator in tota vita apparuit. Plures dignitates in sua congregatione possedit; extitit enim semel Visitator et Praesidens, decies Deffinitor, et bis Vicarius Generalis, semperque prudens, industrius et utilis emicuit. In adversitatibus eiusdem suae Congregationis eam tutatus est, et quoad potuit, privilegia defendit. Tandem in decrepita aetate, nempe annorum 77, Religionis 55; plenus meritis et virtutibus ornatus, corporis carcere solutus, animam Creatori reddidit anno 1501. Eum, ultra Pamphilum et alios nostros, Beatum vocavit Paulus Morigia de Nobilitate Urbis Mediolanensis lib. I, cap. 11; Elssius; et Herrera tamen non bene agnovere, quorum primus incongrue in duos divisit, Fusius vero de eodem noster Calvus in Memorijs Hist. suae Cong. Vicario Gen. 38, pag. 128. Ipse Luchinus in libro de Prooemijs se nominat Luchinum de Aretio Mediol.; ideo, cum Scriptores eum vocent de Familia Arconatuum, meo quidem iudicio facile ex Aretio civitate Etruriae orginem trahebat, [P. 249] unde dictus de Aretio. Scripsit itaque:
* Egregium ac perutile Opusculum per R. P. Fratrem Luchinum de Aretio Mediolan. regularis observantiae Sacri Ord. Herem. S. Augustini Cong. Lombardiae compilatum de Prooemijs. Mediolani industria et impensa Alexandri Minutiani Oratoris facundissimi 1500, in 8; ac Venetijs per Bernardinum de Vitalibus 1518, in 4. Epigramma in laudem Auctoris. Luchinus miserans tardae commercia linguae. Doctoris partes sedulus hic peragit. Arguit, hortatur, commendat cuncta retundit.
Crimina, sancta bona, facta, virum.
* Conciones per totam Quadragesimam et Anni Dominicas Tom. 2. Aliaque.
142) LUDOVICUS seu ALOYSIUS DE MARSILIJS nobilis Florentinus, omnibus tam sacris quam humanis doctrinis egregie instructus, eloquens Orator, ac Philosophus et Theologus singularis. Hic ob praeclaras animi sui dotes tantam apud Florentinam patriam sibi gloriam comparavit, ut ad eum non solum viventem praestantissimi Urbis primates tamquam ad quoddam divinum oraculum confluerent suae celeberrimae sapientiae, prudentiaeque in perarduis Reipublicae negotijs res magnas committere, Orarotoremve ad amplissimos Principes destinare non dubitarent, sed etiam ipsum vita functum Patres publicis sumptibus in Cathedrali Ecclesia humandum, atque nobili sepulcro cohonestandum instituerent. Quales autem fuerint dotes et eximiae qualitates nostri Marsilij, elucidarunt plures viri praeclarissimi eiusdem, et subsequentis saeculi, inter quos primus in claritate apparuit D. Antonius Archiepiscopus qui 3 par. Hist. tit 22, cap. 2, § 14: Anno 1387 mense Novembris, inquit, Clemens Antipapa destinavit solemnes Oratores Avenione Florentiam, qui honorifice suscepti sunt, quibusdam nobilibus obviam egredientibus. Magistratus tamen ante audientiam eorum, uti viri timorati, voluerunt habere consilium a Venerabili S. Paginae professore M. Aloysio Marsilio Ordin. Eremitarum peritissimo viro, et laudabilis vitae, ac famae eximiae, utrum liceret eos Legatos audire. Quibus vir ille magni consilij respondit, licite fieri posse, quia exponendo rem utilem Christianitati, poterunt iuvare et executioni mandare;si contrarium proponerent, non exequi illa, sed eos licentiare a Civitate. Quod fuit observatum etc. Eloquentissimus Franciscus Petrarcha in libro 15 epistolarum senilium haec inter alia ipsi Marsilio scripsit: [P. 250] Magnam tui nominis uberem materiam, et laetandi tribuit,et sperandi, ante alios mihi, quo fortasse non alius in te oculos altius defixit. Clarum tibi lumen ingenij Deus dedit, industriaeque nobilis stimulos addidit, atque ex his notitiam rerum variarum pro aetate mirificam etc. Poggius etiam Florentinus in Oratione 3 in Nicolai Nicoli funere haec reposuit: Cum floreret in hac Civitate eximia virtus doctissimi omnium viri Ludovici Marsilij ex Religione Augustini; contulit se in eius familiaritatem, ut una cum studijs doctrinae, vitae quoque, et morum institutionem perciperet. Erat domus Ludovici referta tunc egregijs adolescentibus, qui sibi vitam eius, et mores proposuerat imitandos. Frequentabatur quoque ab optimis ac praestantissimis viris huius Civitatis, qui ad eum velut ad divinum quoddam oraculum confluebant. Erudivit autem, liberaliterque instituit plures, qui viri doctissimi evaserunt, sed emersere inter alios praecipue Ioannes Laurensis, Robertus Rossus, et hic noster Nicolaus, qui caeteris rebus posthabitis, numquam a latere Ludovici discedens, optimis praeceptis vivendi institutus est, et plurimum temporis impertijt. Morum autem severitatem et loquendi harmoniam quandam, ac in reprehendendis vitijs libertatem ab illo hausit, qui erat promptissimus et paratissimus ad vitiorum obiurgationem. Accedit enim, ut imitemur mores, quibus cum ab adolescentia educamur. Hac ratione vitae imbutus, duas res, quae fere ab omnibus summe exoptantur, studio aperte contempsit ; divitias videlicet et honorum cupiditatem, etc. Ludovicus Guicciardinus in libro Italico, cuius titulus: Dicta et facta iocosa et gravia, impressionis Venetae 1596, pag. 63, sequentia narrat, quae ostendunt prudenter nostrum Marsilium invidiam et malignitatem obtudisse. Ludovicus Marsilius Augustinianus vir ingenij et doctrinae singularis, educaverat et erudierat in humanioribus studijs pauperem iuvenem Ioannem vocatum, qui postea doctissimus evasit. Accidit quod alter discipulus ab invidia incitatus occulte incepit eum vituperio afficere, affirmans Magistro, illum esse naturae nequam, ingratumve, atque ideo de ipso murmurare, et in obscura opinione ipsum habere, et cum denuo hoc asseveraret; Marsilius, ut prudens, petijt ab eo, quantum temporis esset, ex quo Ioannem agnosceret? Circa annum, respondit ille. Tunc Ludovicus, miror igitur, inquit, te aestimare temetipsum tam accuratum, et me tam hebetem, quod agnoscere potuisse praesumas naturam et mores Ioannis uno anno, melius quam ego decem. [P. 251] Ammiratus eius meminit cum laude lib. 74 Hist. Florentinarum ad annum 1384, pag. 763; et ad annum 1387, lib. 15, pag.787; et Libro 16, pag. 843 scribit: Obijt mense Augusti Fr. Aloysius de Marsilijs de Florentia Ordinis Erem. S. Augustini, et quia habitus fuit vitae et morum exemplaris, doctrinae et scientiae excellentis, et vir magnae eloquentiae; ac cum multis in negotijs domi, forisque, diversis cum Principibus egregie suae Reipublicae inservisset; Magistratus, ultra honorem delatum publicis expensis in exequijs, sepulcrum ipsius confici mandavit, quod hodie adhuc depictum in magna Ecclesia S. Mariae de Flore conspicitur: Leonardus Aretinus libro nono suarum Hist. Florent. pag. 200 sequentia quoque exposuit: Andegavensis interea dimensus citerioris Galliae spatium, in Bononiensem Agrum pervenerat. Ad ipsum quoque Oratores missi, Ludovicus Marsilius (hic erat Theologus famae praecipuae) ac duo splendidissimi Equites Luisius Guicciardinus et Guccius Cini. Hi in agro Bononiensi illi obviam facti adventum eius in Italiam gratulati sunt, et Civitatis devotionem erga se, domumque Regiam ostenderunt, benigneque ab illo suscepti, ac bene de se, adventuque suo sperare iussi dimittuntur. Paulus Minius in nobilitate Florentina edita 1614, pag. 89, haec in encomium nostri Marsilij expressit: Ludovicus Marsilius sibi acquisivit famam singularissimam disputans subtiliter in Concilio Florentino contra Graecos, et cogens illos vividis rationibus ad confitendum Spiritum Sanctum aequaliter procedere a Patre et Filio. Unde Florentia illum donatum honoravit sepulcro et Epitaphio ad Sanctam Mariam de Flore. Quod de Marsilio in Concilio Florentino protulit Minius, hoc etiam asseruit Petrus Ioannis Monaldi in libro M. S. Hist. et Nobilitatis Florentiae, ubi de Familia Marsilia. Hic ipsorum error ex textu Leandri Alberti in descriptione Italiane, ubi de Civitate Florentiae pag. mihi 47 male intellecto, ut bene observavi, originem duxit. Difficile enim est, ait Herrera, quod supervixerit usque ad Florentinum Concilium. Nihilominus si verum foret, quod profert Pocciantius in Scriptoribus Florent. pag.117 illum obijsse 1450; pluribus annis post Concilium in humanis egisset. Tamen, quod verius puto, ex Vitis Pictorum Georgij Vasarij part. I, pag. 152, videtur illum decessisse anno, quo ab Eugenio IV consecrata fuit Metropolitana S. Mariae de Flore, videlicet 1436; ac facile mense Augusti, ut inquit Ammiratus. [P. 252] Quando Franciscus Petrarcha ad eum direxit epistolam septimam lib. 14; Marsilius adhuc valde iuvenis erat, ut legentibus patebit. Facile ad decrepitam aetatem pervenit. Cum vivens omnibus profuisset, publicaeque consulvisset commoditati, curavit etiam, ut post exactam sanctissime vitam, laborum suorum fructus ad posteros emanarent. Ob id ingentem librorum copiam, quos multis ex locis conquisierat, Bibliothecae sui Ordinis legavit, quam antea multis praestantissimis Codicibus dicaverat Ioannes Boccaccius. Ipsius igitur ossa recondita fuere in Cathedrali Florentina ad dexteram illius amplissimi Templi, ubi adhuc imago cernitur, atque hoc Epithaphium: Florentina Civitas ob singularem eloquentiam et doctrinam clarissimi viri M. Luisij de Marsilijs sepulcrum ei publico sumptu faciendum instituit. Aliqua supranarrata ex meo Pamphilo fere ad verbum desumpsit Pocciantius, nam ex primo caeteri mutuarunt, etiam Possevinus laudat Tom. I Apparatus in Appendice pag. 628. Nullus hucusque quidnam ipsius editum sit, exposuit. Hanc praeclaram notitiam habui a celeberrimo Magliabechio, (Vir is est profecto, licet aspectu et cultu philosophico, eruditione tamen, doctrina et moribus conspicuus. Utinam readolescere posset ad eruditorum consolationem). In sequenti enim libro cernuntur duae pulcherrimae Epistolae Marsilij.
* Prosae antiquae Italicae Dantis, Petrarchae, Boccaccij et aliorum nobilium, et doctorum ingeniorum ab Antonio Francisco Donio coadunatae. Florentiae apud Donium die I Augusti 1547 in 4. Pag. igitur 46, 47, 48 et 49 eiusdem libri invenitur Epistola Fratris Luisij de Marsilijs ad Domicillam Virginem, quae Christi Domini ad sepulcrum invisendum pergere volebat. Data in S. Spiritu de Florentia die 7 Iulij 1372. Hanc memorat Virgilius Italicus sui temporis Torquatus Tassus epist. 72 ad Silvium Antonianum postea Card. lib. suarum epistolarum Poet. Secunda pag. 49, 50, 51, 52 et 53. P. Luisij Marsilij ad Guidum M. Thomae, in ipsa reprehendit vitam non puram Clericorum sui temporis; ac data est Parisijs die 22 Iulij 1375. Scripsit etiam Vetus et novum Testamentum carmine heroico; extabat olim in nostra Florentiae.
* Quaestiones Theologicae lib. I.
* Commentaria diversa lib. I.
* Sermones varij lib. I.
* Variarum epistolarum liber unus qui habetur M. S. in Bibl. Laurentiana, et in domestica eruditissimi Magliabechij.
143) VEN. LUDOVICUS DE MONTOIA Hispanus. Apud Belmontem in Marchia Aragoniae ex Alvaro de Leon et Agnete de Montoja honestis coniugibus originem duxit 1497, 15 Maij. [P. 253] Augustinensem induit vestem 1514, et 18 Aprilis, professionem emitit. Coepit statim virtutibus, non solum moralibus, quod principale est, sed etiam intellectualibus illucescere. Quare brevi concionator facundus et servens, ac prudentia ita illustratus conspiciebatur, ut aetatis 24 annorum ad Magistri Novitiorum onus grave se subijcere iussus fuerit. Postquam nomine Sedis Apostolicae et Ordinis Prioris Generalis Castellae Provinciam ad exactam normam reduxisset et pluribus annis conscientiam Regis Lusitaniae Ioannis III direxisset, sua industria effecit, ut Rex Ordini nostro impense devotus anno 1542 Regale Collegium Conimbricense construi iuberet Augustinianis Iuvenibus, qui ad aeterni Numinis gloriam et Regij nominis perpetuam memoriam bonis artibus instruerentur, eosque interea cibo regio intra quamdam domum pasci, et educati mandaverat, velut in suae promissionis pignus singulare. Ad talis operis instructionem ferunt Ludovicum 13 Novembris 1542 Conimbriam ivisse, et ad 13 Ianuarij sequentis anni primum lapidem posuisse. Anno 1551, 25 Februarij, Monasterio S. Petri de Ceite Ordinis S. Benedicti Portugallensis Dioecesis Abbas commendatarius institutus fuit; eodemque anno simul cum Sebastiano Tuscano Lusitano Capitulo Generali Romae interfuit. Anno 1565 Provincialis denuo Lusitaniae et Regis Sebastiani, tunc solummodo Principis, Confessarius, deindeque ad Infulam Vissensem in eodem Regno promotus, sed humiliter utramque dignitaten dimisit, ut expeditius Deo, quem iam ad aliam vitam vocantem sentiebat, inserviret. Denique anno 1569, 7 Septembris die Iovis, meritis et annis plenus, virtutibus, et miraculis etiam post mortem illustris, ad Deo aeterne fruendum evolavit. Extat processus auctoritate Archiepiscopi Ulyssipponensis efformatus de eius vita praeclara et mirabilibus signis. Anno 1573, 21 Decembris, Generalis Ordinis concessit D. Helenae de Lincastro Ioannis II Regis Lusitaniae nepti in Sanctum virum, et Religionem nostram propensissime affectae, ut corpus eiusdem Ven. Ludovici posset transferre in Capellam ab ea constructam prope Sacrarium nostrum et sub illius altare condere. Modo vero extat iuxta altare D. Nostrae de Gratia in superiori loco collocatum de Ordinarij facultate, promovente D. Georgio de Ataida Episcopo Dissensi, et simul cum toto Coenobio processionaliter assistente. Elogio isto lapidi insculpto decoratur: [P. 254] Mole sub hac lapidum Montojam e Bethide tellus / Lusitana tegit, si tamen illa tegit. / Cuius ab exculptu nullis stat decolor annis / Vivida Religio, non iacet ille iacens. Auctor Theatri triumphalis addit: Eum Provinciam reformasse et rexisse 30 annis, vivum et mortuum miraculis enituisse, et ex his celebriora ab Ordinario rite provata, eiusque corpus in sepulcro iaspideo Lixbonae reconditum, in magna veneratione haberi; eum fuisse Sebastiani Lusitaniae Regis pedagogum, duo volumina in lucem dedisse, et a Sancto Patriarcha Ignatio de Loiola rogatum per Litteram, a Ioanne III Lusitanorum Rege institutionem illustrissimi Ordinis Societatis Iesu in Urbe Lixbonae auspicatissime impetrasse. Dum hi religiosissimi Patres Conimbricense Collegium erigerent, cum Ludovicus noster Fratres suos verbis exhortatorijs instrueret, veniebant, et ipsi domum nostram caelestis illius doctrinae pabulo saginandi. Meus Simplicianus San-Martinus Tolosanus in Libello supplici pro immaculata B. Virginis Conceptione, quem primo edidit sub nomine Ioannis a S. Maria, postea sub proprio nomine, Tolosae apud Raymundum Bosc et Socium 1662, in 8, pag 337, reponit: Ludovicus de Montoja Lusitanus legendo ubique et praedicando constanter defendit B. Virginis immaculatam Conceptionem, inque pluribus sermonibus hac de re habitis, qui propter sanctitatem viri et eruditionem asservantur M. S. in Bibliotheca Collegij de gratia, cuius ipse fuit fundator. Eum commendarunt omnes nostri, inter quos Cornelius Curtius in Elogijs exponens imaginem ad vivum, Aegidius de Praesentatione in Tract. de Concept. lib. 3, quaest. 6, art. 45; meus eruditus Antecessor P. Aprosius in Pentecoste Scriptorum Anonymorum etc. detectorum pag. 106; et distincte Herrera in Alphabeto. Inter externos elucent Marraccius in 2 Tom. Marianae pag. 63; Petrus de Alva in Bibl. Concept. col. 983; Miraeus de Script. Eccles.; Amicus Abbas Paccichellius in Memorijs suorum itiner. Tom. 2, pag. 393; et Nicolaus Antonius in 2 Tom. Bibl. Hispanicae pag. 44 et 309. Vitam Ven. Ludovici nostri edidit Hieronymus Roman Aug. Ulissypponae 1518 in 8. Hanc tamen Thomae a Iesu discipuli eius pariter Augustiniani, alias de Andrada esse monuit Georgius Cardosus Hagiology Lusitani vol. 2, die 17 Aprilis, Lit. D. Tractatum quoque de Vita eiusdem Beati ibidem 1629, in 4 emisit in lucem Lusitanice meus Eduardus Pacheco S. T. Magister. Scripsit: [P. 255]
* Tractatum de Passione Christi divisum in VII discursus per omnes horas Canonicas; qui Liber inter Opera S. Francisci Borgiae Societatis Iesu alibi suppresso Auctoris nomine divulgatus est. De hoc distincte scripsit citatus Aprosius in notato libro.
* Sermones de Conceptione B. Mariae Virginis M. S. ut supra.
* Obras de los, que aman Dios, Novem Tractatibus. I: una Meditacion breve de la partita de N. Sennor. Hic idem est cum supranotato. II: Del Santissimo Sacramento. III: De la union del Alma con Dios. IV: De la Santa Cruz. V: Del Agradecimento de los beneficios de Dios. VI: De dieziseis Obras de amor, que azen los, que aman Dios. VII: Exercicio quotidiano de amor. VIII: Estacion espiritual del Christiano. IX: Doctrina que el Auctor embiò a un amigo suio. Ulissyponae apud Ioannem de Barreira 1563 in 8.
[P. 255] 144) MARIANUS DE GENAZANO in Latio. Ortus est Parentibus mediocribus et modicis. Patre defuncto Cardinalis Reatinus ad instantiam Matris et Aviae quae eiusdem Cardinalis nutrix fuerat, eum alendum suscepit, tradiditque instituendum Magistro Andreae Tiburtino ex meo Ordine Religioso pijssimo. Mire in doctrina et pietate puer Marianus profecit. Ideo in adolescentiae flore habitum Ordinis sumpsit. Aetatis annorum 16 in Studium Perusinum missus fuit, brevique tantum valuit, ut anno 1473 Magister studij sit declaratus. Anno 1479 iam erat S. T. M; pluribusque in nostris Italiae Academijs Regens. In Congregationem Ilicetanam admissus, eam 1484 et 1488 uti Vicarius Generalis rexit, suisque praedicationibus fervidis ad illam amplexandam viros praeclarissimos allexit. Inter hos Basilius Monaldi, Hieronymus Bonsignorius et B. Paraclitus a S. Angelo eluxerunt. Anno 1491 Prior perpetuus S. Galli Florentini Coenobij, promovente Laurentio Medice, vigore Bullae Innocentij VIII illud Congregationi Insubricae univit, in qua extitit quoque Visitator et Deffinitor, nec non 1493 in Capitulo Florentino concordi Patrum suffragio Vicarius Generalis electus. Demum 1495 instante Anselmo a Monte Falcone, qui infirmitate et canitie gravatus onus deponere volebat, ab Alexandro VI totius Ordinis Vicarius Generalis Apostolicus constitus. Romae 1496 coram eodem Pontifice orans, his verbis incepit: Abscinde, abscinde hoc monstrum ad Ecclesia Dei, Beatissime Pater. Loquebatur Marianus, ut tradit Iacobus Nardi in Hist. Florentina Lib. 2 sub dicto anno, contra Hieronymum Savonarolam Ferrariensem Florentiae degentem, [P. 256] cuius infelicem finem, diversis hominum iudicijs disparem, Orbis universus miratus est. Hac de causa insectatur Bzovius Tom. 10 Annalium anno 1482, n. 32, nostrum Marianum, quasi sola lingua florentem, eaque abutentem in gratiam Mediceorum Familiae, cui obstrictus erat. Verum pro Mariano stat fama inconcussa, et plures nobiliores Scriptores, quam illi viginti, quos citat Opus cuius titulus: Vulnera diligentis, asservatum apud Eruditionis pelagum celebratissimum Magliabechium, in favorem Savonarolae. Imo pro nostro Mariano stetit Pontificium Oraculum summe considerandum. De hac re videatur etiam eruditissimus de la Haye in Biblia maxima Tom. p., nempe in Prologomenis cap. 3, pag. 29, sec. 10. Convocatis demum Romae Comitijs Generalibus unanimi consansu die 14 Maij in suprema Ordinis Cathedra Patres vocales Marianum reposuerunt. Tali dignitate illustratum Alexander VI Nuncium destinavit ad Pisauriensem Regulum, cui Lucretiam Filiam sociaverat, ut amarum ipsius animum dulcificaret, ne coniugem ob suspicionem dimitteret, at per viam a Pisauriensibus militibus spoliatus, re infecta redire coactus fuit. Ab eodem Alexandro missus quoque extitit ad Neapolitanum Regem. Factum et causam exprimit Volaterranus Lib. 21 Antropologiae col. mihi 766: Marianus a Chinatiano Columniensium Oppido, Generalis paulo ante ob eloquentiam factus, quem unum in templis sermones habentem ingenti adplausu, summaque dulcedine populi gentium omnium audiebant. Cum ipse caeteras animi cupiditates superasset, gloriam, quae ultima a perfectis exuitur, superare non valuit. Siquidem missus ab Alexandro VI Pontifice ad Fridericum Regem Neapolitanum adfinitatis ineundae gratia, cum rebus infectis revertens neutri se parti satisfecisse animadverteret, ac spem propterea magni honoris amisisset, ex animi dolore Tybure decessit. Verum non Tybure, sed Suessae maligno morbo aggravatus ad aliam vitam properavit mense Decembris 1498: inibique primo sepultus; postmodum, Aegidio Viterbiense curante, Ilicetum corpus translatum in sepulcro marmoreo cum Epithaphio relato ab Herrera et Landuccio conditum extat. Eius vera effigies prope ianuam Bibl. Carbonariae in parva icone depicta conspicitur, sine nomine tamen. Marianus itaque noster vir fuit, si quis alius, immortali memoria dignus, eminentissimus Theologus, Orator facundissimus, Ecclesiastes omnibus numeris mirabilis; [P. 257] unde Sol praefulgidus, novus Demosthenes, alter Tullius, et melius tuba vitae et vox Caelorum ab omnibus sui temporis doctis et indoctis proclamabatur. Suspexit illum admirata Neapolis, audivit saepius Florentia, spectavit Bononia, commendavit Mantua, laudavit Ferraria, excepit Mediolanum, probavit locupletissima Venetorum Civitas, obstupuit denique Italia. Nulla in ea praeclara Urbs est, ad quam non fuerit summis etiam precibus advocatus; nulla Provincia, quae tam insignem illius famam non proximae acceperit, quin etiam Italiae fines egressum conspexere illum barbarae Nationes, et strictum eius mucronem non mediocriter formidarunt; nam cum incredibili Christianae Religionis dilatandae desiderio afficeretur, bis Hierosolymam, metropolitanam Iudeae Urbem, accessit. Ne tamen aliquis suspicetur me partes declamatoris agere, et in laudem Mariani excedere; sciat eruditus Lector, plura supranarrata desumpta fuisse ex Oratione Funebri a Raphaele Brandolino confecta. Sed ut haec veritas magis elucescat, exeat ad corroborandum asserta famosissimus Angelus de Ambrosinis Politianus, quem aliqui nostri Scriptores in testem adducunt lib. 4 Epist. 6, ad Tristanum Chalcum: Scribis Marianum Genazanensem Theologiae consultum, qui sacras istic ad populum Conciones habet, tanta esse omnium admiratione apud vos, ut eorum facile fidem, quae de ipso in Miscellaneis praedicavimus, absolverit. Iri ad hunc plenis undique vijs, allici lepore verborum, suspendi sententiarum gravitate, flecti omni orationis impetu et viribus. Fatebor, quid mihi usu venerit, cum primum hic apud nos concionari caepit. Accessi, ut audirem, sic quomodo alios consueveram, explorabundus, et pene (ut verum dicam) contemptim. Sed ut habitum vidi hominis, et statum, quasique indolem quamdam in oculis et vultu minime vulgarem, caepi aliquid expectare, iam quod essem probaturus. Ecce tibi igitur, praefari incepit. Erigo iam tum aures: canora vox, verba electa, grandes sententiae: denique agnosco incisa, video membra, sentio circumductum, capior numero; iam partiri pergit, attendo, nihil impeditum, nihil inane, nihil ibi, quod caudam traheret. Texit deinde argumentorum nexus, illaqueor; retexit, expedior; inserit alicubi narratiunculam, ducor; modulatur carmen, teneor; iocatur nonnihil, rideo; premit, urgetque veris, do manus; tentat affectus mitiores, statim mihi per os lacrymae; clamat iratus, terreor, ac venisse iam nollem. Denique pro re ipsa, quam tractat, et figuras variat, et vocis flexu, [P. 258] et ubique actionem gestu commendat. Mihi vero etiam (ut fatear) crescere in ipso pulpito, nec supra sui modo, sed omnino supra hominis mensuram saepe est visus. Ac dum sic omnia, quasi singula, contemplor, cessit miraculo iudicium. Putabam fore tamen, ut consumpta postmodum novitate, minus in dies me caperet. Caeterum contra accidit, idem enim postridie quasi alius audiebatur, sed illo ipso melior, qui pridie visus est optimus. Nec tu illud corpusculum contempseris, invictum, infaticabile est, ut non aliunde magis reparare vires, quam de laboribus ipsis videatur. Quis inde autem tantum vocis, tantum virium, ac laterum speraret? Adde, quo et rusticatus quandoque sum, domique cum ipso familiariter egi, et quidem nihil vidi placidius, nihil tamen etiam cautius. Non eius absterret severitas, non item corrumpit facilitas. Alij cum se Magistros Ecclesiarum profitentur, credunt sibi ius esse in homines vitae, et necis; itaque sic intemperanter potestate abutuntur, ut nunquam supercilium, nunquam pedagogi vultum, et verba illa tetrica deponant. Hic autem noster sic modum tenere didicit, ut in ipso tantum pulpito censuram exerceat, cum descendit, invicem civilitas excipiat. Quare sic a me, sic a Pico tem Mirandula meo (bone Deus quo viro?) frequenter aditur, ut nullo magis, quam sermone illius, et consuetudine, tristitiam litterati laboris discutiamus. Nam Laurentius ipse Medices elegans ingeniorum spectator, quantum homini tribuat, non modo substructo protinus insigni Coenobio ostendit, sed multo magis assiduitate quadam, cultuque, sic ut unam cum illo ambulatiunculam omnibus ferme vitae urbanae discursibus anteponat. Itaque te quoque hortor, inspicias hominem (si potes) et explores etiam de proximo, landabis, et hic Politiani tui iudicium, nec illi molestus unquam venies, nescit offendi; non enim is est, qui lucem refugiet, et oculos. Puto, quia bona conscientia testibus omnino gaudet, quamvis utique non desideret. Vale, XI kal. Aprilis 1489. Testis alius adsit efficaciae in suadendo et eloquentiae nostri Mariani D. Secundus Lancellottus Perusinus Libro Italico Hoggidì par. 2, Dising. X: Cum Civitas Senarum civilibus odijs arderet, Marianus de Genazano vocis dolentis, et facundiae vigore ita commovit Cives, ut statim omnes ad se amplexandos accurrerent. Encomiastice etiam, ut iustitia exigebat, locuti sunt de Mariano, ultra omnes nostros, qui plurimi fuerunt, Ludovicus Dominichi in Facetijs et Dictis pag. mihi 146 vocans ipsum suorum temporum doctrina et eloquentia excellentissimum, [P. 259] ac ibidem narrat prudens responsum, cuiusdam quaesiti Laurentio Medici datum, quod, licet notabile, praetereo, ne nimis longus videar. Ideo autem plura in Mariani laudem inservi, ut clarius insubsistentia Bzoviani afferti agnoscatur; Iovianus Pontanus in Dialogo, qui Aegidius inscribitur, Claudius Robertus in Gallia Christiana, Trithemius de Script. Eccl.; Possevinus Tom. 2 Appar. sacri, Ioannes Petrus Crescentius in Praesidio Romano lib. 3, pag. 102; Gesnerus in Bibl. pag. 497; Frisius pag. 572, ultimoque eruditus Amicus Eques Mandosius in Centuria 8, n. 30, dicens Marianum de Roma, facile quia Civis Romanus declaratus; nam etiam natione Romanum asserunt Trithemius, Gesnerus et Frisius. Opera sunt:
* Fratris Mariani de Genazano humillimi S. Theologiae professoris Ord. Erem. D. Augustini in sacratissimo Romanae Ecclesiae Senatu coram Innocentio VIII Pont. Maximo Oratio habita Dominica Tertia Adventus. Incipit: Etsi quam multos Christianae gentis Principes, non minus item Rempublicarum Optimates, quibus orandi munere, vel notus factus sum, vel carus etc. Romae 1487, 14 kal. Ianuarij, Pont. Innoc. an. 4. Constat pag. sex in 4. Eam vidi in Musaeo eruditi Amici D. Antonij Moraldi Romani.
* Sermones varij lib. I.
* Orationes diversae lib. I.
* Epistolae clarissimae lib. I.
* Sermones de Festis B. Virginis Mariae ex Marraccio. Aliaque plurima.
* Mariani Genazanensis Tractatus varij Philosophici, qui extant in Bibl. Civitatis Perusinae, non sunt huius, sed alterius iunioris, nam scripti sunt ab eo Senis 1527.
145) VEN. MARTINUS ALPHONSI de Corduba, Religiosus doctus et vitae honestate clarissimus, Theologusque insignis ac concionator egregius, Anno 1420 S. T. Lector in Cordubensi suo Coenobio instituitur; demum in Salamantino 1424; postmodum ad instantiam Episcopi Electensis Sacristae Apostolici ad Lecturam Sententiarum in Universitatem et Conventum Tolosanum missus, omnibus suae doctrinae splendorem clarescere fecit. Anno 1453 Vicarius Generalis Monasterij Salmanticensis, deinde 1473 Capituli Hispaniarum Praeses, ac 1470 Vicarius Generalis Vallisoletani Coenobij antea constitutus; quibus in muneribus prudenter, utiliter, sancteque operatus est. A Rege Castellae Henrico IV expetitus, ut secum in Curia morari placeret, humiliter exoravit Regem, ne id iuberet, asserens, nihil sibi melius convenire, quam cellam et claustrum. [P. 260] Constans etiam est opinio, relata a Pamphilo et Hieronymo Roman, oblato a Rege Episcopatu Pacensi, illico dignitatem submisse renuisse. Ex his itaque satis elucet, quanti mundum aestimaverit, qui Regiam familiaritatem et Praelaturam detrectavit. Fere toto vitae suae tempore ad munus Concionatoris, in quo plurimum eminebat, egregie et fructuose obeundum, omnibus viribus incubuit, quodque sanctae vitae exemplo tam praeclare illustrabat, ut plus eo, quam verbis, Auditorum animos ad mundi contemptum et ad caelestem vitam ambiendam inflammaret. Quo anno ex hoc ergastulo ad aeternam libertatem transierit, non constat. Adhuc in terris degebat 1476 Vallisoleti obijt, inibique in Coenobio Ordinis humatus est. Eum celebrant omnes nostri, inter quos testis magni ponderis eminet Ven. Alphonsus ab Orosco, vocans Martinum virum sapientem, magnum Praedicatorem atque insigne exemplar religiosae vitae; Possevinus in 2 Tom. Appar. pag. 75; Nicolaus Antonius in Bibl. Hispanica veteri, ac nominatur ab Auctore Fortalitij Fidei Lugduni editi 1525, lib. 3, fol. 223 a tergo, haec scribente: Hoc saepius a pluribus audivi, sed specialiter mihi narravit R. M. Martinus Cordubensis Ord. S. Augustini, qui asseruit etc. Opera, quae pro posteris reliquit, fuerunt:
* Super Genesim Liber, qui dicitur Hexameron, seu de Operibus sex dierum.
* Super Epistolas D. Pauli Quaestiones et Commentaria.
* In D. Ioannis Apocalypsim Expositio.
* Hortus nobilium Virginum ad Isabellam Reginam.
* De laude Virginitatis ad Puellas Religiosas.
* Logica et Philosophia. Aliaque multa.
146) MARTINUS DE SIGNA Florentinus, vir pietate, prudentia in rebus agendis, et doctrina insignis; celebris Ioannis Boccaccij de Certaldo a sacris Confessionibus ac executor Testamentarius, cui idem Boccaccius propriam Bibliothecam egregijs Codicibus ornatam legavit. Is anno 1387 erat Prior Provincialis Provinciae Pisarum, ut in Orbe Augustiniano P. Lubin pag. mihi 95. Huius nobilis Religiosi, ac S. T. Magistri nullus ex nostris Scriptoribus meminit, nec Pocciantius in Bibl. Florentina. Ipsum aliqua edidisse, sed temporis iniuria, vel suorum incuria perijsse putat laudatissimus Magliabechius. Hoc etiam suadet existimatio non vulgaris, quam de ipso habebat notatus Boccaccius. [P. 261] Verba exponam ex Testamento ipsius edito in principio Operis: Annotationes ad Decameronem Boccaccij, Florentiae apud Iuntas 1574 in 4; ut aliqualiter appareat, quomodo eum suspexerit. Haec verba latine reddere nolui ob venerationem Auctoris, qui inter primos puritatis Linguae Etruscae restauratores locatur: Ancora lascio, che tutti i miei Libri sieno dati e conceduti ad ogni suo piacere, al Venerabile mio Maestro Martino dell’Ordine de’ Frati Eremitani di Santo Agostino, e del Convento di Santo Spirito di Firenze, li quali esso debba pregare Idio per l’Anima mia, ed oltre … far copia ad qualunque persona li volesse di quegli Libri, li quali ho composti. Ed ancora, che esso debba con queste medesime conditioni etc. aliqua deficiunt verba. Porro in fine sequentia leguntur: Appresso in Essecutori e fedeli Commissarij del mio presente Testamento, overo ultima volontà, eleggo e priego che sieno questi, che appresso scrivo: Il Venerabile mio Padre e Maestro Martino da Signa, dell’Ordine de’ Frati Eremitani di Santo Agostino di Firenze. Barduccio di Cherichino, Francesco di Lapo Bonamichi, Agnolo di Torino Benciveni ed Iacopo di Boccaccio mio Fratello, a’ quali dò piena balia ed autorità di vendere ed alienare del mio, o de miei Beni, quello che conosceranno essere opportuno alla detta execuzzione in loro per me fatta. Ed intendo che quello, che maggior parte di loro di quegli che allora vivi saranno, si farà, o adopererà intorno alla detta execuzzione, sia fermo e rato, eziandio contradicendolo gl’altri, né si possa per gl’altri mutare. E questo intendo sia il mio Testamento ed ultima Volontà, […] rivocando ed annullando ogn’altro Testamento, il quale fino a questo dì fatto avessi etc. In Capitulo Coenobij S. Spiritus, inter alios Religiosos praeclaros inibi humatos, cernebatur quoque effigies leviter in marmore incisa nostri Martini cum inscriptione sequenti, quodammodo obliterata, modo vero reportata in primo Claustro: Hic iacet Venerabilis Vir Frater Martinus de Signia de Florentia Sacrae Theologiae Magister Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, qui obijt Anno Domini MCCCLXXXVII. Die V Mensis Iunij. Ad eundem Martinum Epistolam aperientem arcana Eclogarum suarum direxit idem Boccaccius. Istam nunquam antea impressam et dignam luce iudicatam, sicut mihi transmissa fuit a clarissimo, eruditoque D. Francisco Maria Duccio, hic inserere volo. [P. 262] Hanc, quae sequitur, Epistolam Io. Boccaccij ad R. D. Fr. Martinum de Signa Ord. Eremitarum S. Augustini in gratiam Illustrissimi D. Antonij Magliabechj D. mei amantissimi, eruditissimique viri, transcripsi ego Franciscus Maria Ducci Sacerdos Flor. Laurentianae Bibliothecae Expraefectus ex Codice chartaceo M. S. in 4, Plut. 34, n. 29. Qui quidem Codex olim ad usum Laurentij de Rodulphis, scriptus an. M.CCC.LXXIX habet in fronte depictum ipsum Boccaccium ex Cathedra Ecoglas suas Fratribus Eremicolis B. Augustini auscultantibus dictantem seu interpretantem, et a regione depictam pari modo Calliopen Coelo delapsam, quae Vatem salutat his verbis: Ave Frater Laureum dignum te concipe Sertum. / Legendum puto: Frater Ave / Fateor indignum fronde fore tempora tali / Ast ubi Calliope mandat, quoque prosequar ipse. / Legendum puto: Indignum fateor tali fore tempora fronde. / Ioannis Boccaccij de Certaldo ad Reverendum in Christo / Patrem Fratrem Martinum de Signa Ord. Fratrum /Erem. Sancti Augustini Sacrae Paginae / Professorem./ Theocritus Syracusanus Poeta, ut ab antiquis accepimus, primus fuit, qui Graeco Carmine Buccolicum excogitavit Stylum, verum nil sensit, praeter quod cortex verborum demonstrat. Post hunc Latine scripsit Virgilius, sed sub cortice nonnullos abscondit sensus, esto non semper voluerit, sub nominibus colloquentium aliquid sentiremus. Post hunc autem scrispserunt et alij, fed ignobiles, de quibus nil cuandum est, excepto inclyto Praeceptore meo Francisco Petrarca , qui stylum praeter solitum paululum sublimavit, et secundum Eclogarum suarum materias continue collocutorum nomina aliquid significantia posuit. Ex his ego Virgilium secutus sum, quapropter non curavi in omnibus collequentium nominibus sensum abscondere. Et ob id cum desideres tam titulorum, quam etiam nominum colloquentium in Eclogis meis sensum, nolo mireris, Magister optime, si absque significato nonnulla colloquentium nomina comperies. De titulis non sic, omnes enim accurate posui. Nunc autem ad optatum tuum deveniens dico, de primis duabus Eclogis, seu earum titulis, vel Collocutoribus, nolo, cures, nullius enim momenti sunt, [P. 263] et fere iuveniles lascivias meas in cortice pandunt. Tertiae vero Eclogae titulus est Faunus, nam cum eiusdem causa fuerit Franciscus de Ordelaffis Forolivij Capitaneus, quem cum summe sylvas coleret et nemora, ob insitam illi venationis delectationem, ego saepissime Faunum vocare consueverim eo, quod Fauni Sylvarum a Poetis nuncupentur Dei, illam Faunum nominavi. Nominibus autem collocutorum nullum significatum volui eo, quod minime videretur, opportunum. Quartae Eclogae titulus est Dorus, hanc ob causam, tractatur enim in ea de fuga Ludovici Regis Siciliae: et quoniam liquisse proprium Regnum eidem Regi amarissimum credendum est (ut satis in progressu Eclogae percipitur) ab amaritudine eam denominavi, nam Graece Doris, amaritudo Latine sonat. Collocutores autem sunt Dorus, idest Rex ipse in amaritudine positus, et Montanus, pro quo assumi potes quicumque Vulterranus eo, quod Vulterrae in Monte positae sunt, et ipse Rex ad eas deveniens, ab eisdem Vulterranis susceptus est. Tertius est Pithas pro quo intelligo magnum Senescalcum, qui nunquam eum deseruit, et Pithyam nuncupo ab integerrima eius amicitia erga eundem Regem, et sumo nominis huius significatum a nomine Pithyae amici Damonis, de quo Valerius ubi de amicitia. Quintae Eclogae titulus est Sylva cadens eo, quod mea tractetur de diminutione, et quemadmodum casu Civitatis Neapolitanae post fugam Regis praedicti, quam Civitatem more pastorali loquens, Sylvam voco, nam ut in Sylvis animalia habitant Bruta, sic in Civitatibus homines, quos more praedicto oves, haedos et aliquando boves nuncupamus. Collocutores duo sunt Calliopus et Pamphilus, pro Calliopo ego intelligo aliqum recitantem damna desolatae Civitatis; nam Calliopes Graece, bona sonoritas est Latine, quae bona sonoritas in amico esse non potest, nisi debito ordine dicenda dicantur; pro Pamphilo autem accipi potest, quem maluerimus ex Neapolitanis Civitatem suam integre diligentem, cum Pamphilus Graece, Latine totus dicatur amor. Sexta Ecloga Alcestus dicitur eo, quod de reditu Regis praefati in Regnum proprium loquatur, quem Regem ego hic Alcestum voco, ut per hoc nomen sentiatur, quoniam circa extremum tempus vitae suae, optimi Regis, et virtuosi mores assumpserat, et Alcestus dicitur ab Alce, quod est virtus et aestus, quod est fervor. Collocutores duo sunt Amyntas et Melibaeus, pro quibus nil penitus sentio. Septima Ecloga titulatur Iurgium eo, quod iurgia Civitatis nostrae, et Imperatorum contineat. Collocutores duo Daphnis et Florida sunt. Pro Daphni ego intelligo Imperatorem, nam Daphnis, [P. 264] ut in maiori volumine Ovidij legitur, filius fuit Mercurij, et primus pastor. Sic Imperator inter Pastores Orbis, idest Reges, consuevit esse primus: Florida Florentia est etc. Octavae Eclogae titulus est Midas, fuit enim Midas Rex Phrigiae avarissimus, et quoniam in Ecloga ista de quodam Domino avarissimo habetur fermo, eundem Midam dicere, Eclogam titulare placuit. Collocutores duo sunt Damon et Pithas, idest duo amicissimi homines, ut illi fuerunt, de quibus Valerius ubi supra. Nonae Eclogae titulus est Lipis, in qua fere per totum de anxietate Civitatis nostrae ob coronatum Imperatorem mentio fit, et ideo Lipis dicta est, quia Lipis Graece, Latine dicitur anxietas. Collocutores duo sunt Batrachos et Arcas. Per Batrachos ego intelligo Florentinorum morem, loquacissimi enim sumus, verum in Bellicis nil valemus, et ideo Batrachos, quia Graece Batrachos, Latine Rana sonat, sunt enim loquaces plurimum Ranae et timidissimae. Arcas enim pro quocumque homine extero potest accipi, et ideo nullam nomini significationem propriam volui. Decima Ecloga titulatur Vallis opaca eo, quod in ea de Infernalibus sermo sit, quos penes nulla unquam lux est. Collocutores autem duo sunt Lycidas et Dorilus: pro Lycida ego qemdam olim Tyrannum intelligo, quem Lycidam a Lyco denomino, qui Latine lupus est, et uti lupus rapacissimum animal, sic et Tyranni rapacissimi sunt homines. Dorilus vero est quidam captivus in assiduo maerore consistens, dictus a Doris, quod amaritudo sonat, sed ideo Dorilum diminutive dixi, ne plebeius homo eodem nomine diceretur cum Rege. Undecima Ecloga dicitur Pantheon a Pan, quod est totum, et Theos, quod est Deus eo, quod per totum de Divinis sit sermo. In hac autem auctor loquitur recitans quaedam dicta quorumdam Interloquentium, qui duo sunt Mirilis et Glaucus. Pro Mirilo ego intelligo Ecclesiam Dei, quam a Myrto denomino eo, quod Myrtus habeat frondes bicolores, nam ex parte inferiori sanguineae sunt, ex superiori virides, ut per hos colores sentiamus persecutiones et tribulationes a Sanctis hominibus olim habitas, et firmissimam eorum spem circa superiorem mercedem eis a Christo promissam. Pro Glauco autem ego intelligo Petrum Apostolum, fuit enim Glaucus Piscator, et gustata quadam herba repente se proiecit in mare, et inter Deos Maris unus factus est, sic et Petrus Piscator fuit, et gustata Christi doctrina, se inter fluctus, idest hostium Christiani nominis minas et terrores se ultro proiecit, Christi nomen praedicans, ex quo Deus, idest Sanctus inter amicos Dei in Caelis factus est. [P. 265] Duodecima Eclaga titulatur Sapphos eo quod de hac Sapphu omnis sermo fit Eclogae, quam ego Sapphon pro Poesi intelligo eo, quod Sapphon puella quaedam Lesbia plurimum in aevo suo in Poesi valuerit. Collocutores autem duo sunt, Calliopes et Aristus. Calliopem, ut alias dictum, pro bona sonoritate accipio eo, quod in bona prolatione modulis regulata poeticis omnis videatur Poeticae fere vis consistere. Aristeum pro me pono avidum ad poeticam devenire, et ideo Aristeum me nomino ab Aristeo quodam, qui usque ad adolescentiam suam linguam adeo impeditam habuit, ut vix posset aliquid satis exprimere plene, demum solutis linguae nexibus eloquens factus est. Tertiadecima Ecloga Laurea nuncupatur a Serto Laureo, quod est insigne Poetarum, et haec ideo sic dicta est, quia in ea plurimum de honorificentia Poeticae sermo fiat. Collocutores tres sunt, Daphnis, Stilbon et Critis. Pro Daphni ego unumquemque Poetam insignem accipio eo, quod Poetae eadem Corona honorentur, scilicet Laurea, qua honorari consueverunt victores, ac triumphantes Casares, qui primi sunt Pastores, ut Daphnis, de quo supra. Stilbon pro quodam Mercatore Ianuense pono, cum quo disceptationem quandam iam dudum Ianuae habui, de qua in hac Egloga mentionem plurimam facio, quem Stilbonem vocito a Mercurio Mercatorum Deo, qui et Stilbon dicitur. Critis Graece Latine Iudex est; et ponitur hic a sumpto in Iudicem litigij iam dicti. Quartadecima Egloga Olympia dicitur ab Olympos Graece, quod splendidum, seu lucidum Latine sonat, et in Coelum, et ideo huic Eclogae attributum est, quoniam in ea plurimum de qualitate Caelestis regionis habeatur sermo. Collocutores quatuor sunt, Sylvius, Camalos, Therapon et Olympia; pro Sylvio me ipsum intelligo, et sic nuncupo eo, quod in Sylva quadam huius Eclogae primam cogitationem habuerim: Camalos Graece, Latine sonat habens, vel torpens eo, quod in eo mostrantur mores torpentis servi. Therapon, huius significatum non pono, quia non memini, nisi iterum revisam Librum, ex quo de caeteris sumpsi, et ideo ignoscas. Scias hominum memoriam labilem esse, et potissime senum. Pro Olympia intelligo parvulam filiam meam olim mortuam ea in aetate, in qua morientes caelestes effici cives credimus: et ideo ex Violante cum viveret, mortuam caelestem, idest Olympiam voco.
Quintadecima Ecogla dicitur Philostropos eo, quod in ea tractetur de revocatione ad amorem caelestium ab amore illecebri terrenorum; nam Philostropos dicitur a Philos, quod est amor, et Tropos, quod est conversio. Collocutores duo sunt, Philostropus et Thiplus, pro Philostropo [P. 266] ego intelligo gloriosum Praeceptorem meum Franciscum Petrarcam, cuius monitis saepissime mihi persuasum est, ut omissa rerum temporalium delectatione mentem ad aeterna dirigerem, et sic amores meos, etsi non plane, satis tamen vertit in melius. Thiplus pro me ipso intelligi volo, et pro quocumque alio caligine rerum mortalium obfuscato, cum Thiphos Graece, Latine dicatur Orbus. Sextadecima, et ultima Ecloga titulatur Aggelos, quasi nuntia, et praecedentium ductrix atque oblatrix ad Amicum, ad quem illas mitto; nam Agellos Graece dicitur, quod nos Angelus nuncupamus, et Angelus etiam Latine sonat Nuncius. Collocutores duo sunt, Appenninus et Aggelos: pro Appennino Amicum meum, ad quem mitto, intelligo, quem ideo Appenninum voco, quia in radicibus Appennini montibus natus et altus sit; pro Aggelo, ut dictum est, ipsam Eclogam more nuntij deducentem, atque loquentem intelligo. Et haec pro nunc dicta sufficiant, quae quam brevissime scripsi de ingenio tuo confidens. Quaeso, mi Pater, huic tuae alligatas communi Domino nostro Episcopo per aliquem Fratrum tuorum mittas quam citius; et sis memor, postquam Vicarium Provincialem habetis, ne Conventus S. Geminiani, quod tui Conventus ius est, occupet. Multum Panis Frater ille Ioannis mendax ex Castro isto in Quadragesima praeterita suis misit. Opto, ut diu valeas, et mei memor. Certaldi die quinta Maij festinanter. Tuus Ioannes Boccaccius.
147) MATTHAEUS DE CORWIST , seu Kouetz Germanus S. T. Lector, vir doctus et facundus, qui anno 1466, ut ex Regestis Ordinis testatur Herrera, fuit designatus Praeses tertio loco Provinciae Saxoniae. Memorant hunc Religiosum eruditum Milensius in Alphabeto Germanico pag. 81; Herrera in Alphabeto Aug. pag. 93, Tom. 2; Elssius in Encomiastico pag. 476; et Torellus in 7 Tom. saeculorum Augustinensium pag. 106, num. 15; sed nil aliud proferunt, nisi notitiam Operum ab eo editorum, quae asservantur descripta Fol. in nostro Monachij Coenobio Bavariae. Utinam nostri Religiosi clarissimi, scilicet R. P. S. T. Lector Columbanus Humpel, qui edidit sua Problemata ex universa Theologia selecta 1688, in 4, Monachij typis Sebastiani Rauch, et pariter S. T. Lector Augustinus Hoefler, qui non solum Controversias ex universa Theologia Aegidiano-Thomistica edidit eodem anno, sed eruditum et fundatum opus, cuius titulus: Causa de Bonis Religiosorum [P. 267] iam tredecim ab hinc saeculis S. P. Augustinum inter, et S. Alipium agitata, varijs quaestionibus exinde deductis illustrata ad mentem etc. Monachij typis Lucae Straubij 1700 in 4. Utinam dico ipsi, vel alij eruditi eorum discipuli, Opera nostri Matthaei e tenebris eruant et in lucem proferant.
Sunt itaque:
* De triplici Adventu Verbi in carnem, in mentem et iudicium. Liber pergrandis, quem in tres Tractatus, et in 112 distinctiones disposuit. Proemij Thema est: Et veniat super me misericordia tua Domine. Psal. 11.
* De Corpore Christi Tractatus magnus. Prima verba sunt: Ad commendationem pretiosissimi.
* De Indulgentiis lib. I, super Thema Evangelicum: Quodcumque ligaveris etc. Matth. cap. 6; eiusque initium: Duos fines ultimos futuros in fine saeculi etc.
* Expositio Symboli D. Athanasij luculenta, quae incipit: Intellectus humanus a rebus sensilibus.
* Expositio Orationis Dominicae in Matth. cap: 6: Sic orabitis etc. Ac alia.
148) MICHAEL DURAZINUS de Emporio Etruscus, S. T. Professor, vir in habendis Sermonibus ad Populum maxime copiosus et plurimum utilis. Floruit Innocentij VIII tempore; dicavit enim suum Opus D. Bartholomaeo Soderino S. Fridiani de Florentia priori, et eiusdem Pontificis Cubiculario. Eum nominat Torellus in 7 Tom. saeculorum pag. 97, n. 16; Elssius in Encomastico pag. 488 et 490 incongrue dividens; nec non Marraccius in Tom. 2 Marianae pag. 141. Eius conciones citantur a nostro Talamello in Rationali utriusque Potestatis, et in Exposit. super Magnificat, etiamque ab Episcopo Gelsomino libro Originis Paniculorum S. Nicolai de Tolentino. Opus ipsius a me pro nostra Aprosiana acquisitum, dum Respondens Studij nostri S. Lucae Parmae essem, vocatur: Opus praedicabile editum per S. Theologiae Professorem Magistrum Michaelem Durazinum de Emporio Augustinianum. Florentiae typis Francisci Bonaccursij 1490, in 4. In ipso adsunt sermones pro Dominicis Quadrag., Adventus, variorum Festorum, etiam B. Virginis, de Communi, ac nonnullarum Collationum.
149) MICHAEL DE MASSA Tuscus, Senensis origine; natum vero Massae in Senarum confinijs asserit Ugurgerius in Pompis Senensibus. Hic humanis et divinis scientijs decoratus eluxit, subtilis ingenij, eruditionis et doctrinae singularis, Theologus Scholasticus mire acutus, et Concionator disertissimus. Inter omnes sui temporis viros praelaros non infimum locum obtinebat; [P. 268] quare in Theologia morali et principaliter in Scripturis Sacris versatissimus cum esset, innumera prope Opera ad posterorum utilitatem transmisit, quae olim in nostris Bibliothecis Romae, Mediolani, Bononiae, Neapolis servabantur; sed incaute tam pretiosae gemmae conservatae, vel male periere, vel in Scrinia aliena translatae fuere. Decessit Parisijs adhuc in florida aetate, nam solummodo S. T. Bacc. erat, anno 1337, 20 Maij, sepultusque fuit in Sacello S. Nicolai de Tolentino, sub Sarcophago utraque manu ostendens subsignata Volumina a se edita. Celebratur ab omnibus nostris Scriptoribus, etiamque a Sabellico Aenneade 9, lib. 8; Sixto Senense lib. 8, pag. mihi 279; Possevino Tom. 2 Appar.; Trithemio de Script. Eccles.; Gesnero pag. 512; Frisio pag. 607; qui tres male assignant tempus, in quo floruit, et notatus Ugurgerius in Pompis par. I, pag. 367. Citatur saepius a meis B. Alphonso Vargas in I Sent.; Thoma de Argentina in quatuor, et Gregorio Ariminensi in primo et secundo; praecise in Prologo quaest. 2, art. 4. Scripsit:
* Super primum Sententiarum volumen magnum; asservatur in nostris Bononiae et Carbonariae, in fol.
* In II, III et IV sent. Volumina 3. Testatur Coranus, Roccha et Possevinus.
* In omnes libros veteris Testamenti commentaria.
* In quatuor Evangelistas comm. lib. 4. Extabant olim Patavij et Mediolani in nostris Bibl.
* De Passione Domini ex eiusdem quatuor Evangelistis lib. Adest M. S. in Bodleiana Angliae, ut Iamesius in Indice pag. 321.
* De quatuor virtutibus Cardinalibus lib. 2.
* De tribus Virtutibus divinis lib. I.
* De meritis et efficacia bonorum operum lib. I.
* De Vita Christi lib. I.
* Sermones varios lib. I.
* Notabilia quoque ac Quaestiones, plurimaque alia.
[P. 268] 150) NICOLAUS BARIANUS Placentinus, Congregationis Insubricae nobilis Alumnus, ut testatur ipsemet in dedicatoria sui Quadragesimalis Herculi Estensi Ferrariae Duci, ubi inter alia haec adsunt verba: Liber ipse tui nominis splendore fulgeat, ac meam, imo totius nostrae Congregationis in te fidem atque observantiam toto Orbe protestetur, non enim te gratis amat, colit, et plurimum veneratur ipsa nostra Congregatio, nam etc. Corrigendus itaque Torellus aliter scribens. Hic Theologus celeberrimus, ac Iuris Pontificij consultissimus suo tempore emicuit. Ideo orta controversia inter Minores et meos Augustinianos de praecedentia, [P. 269] primum accerrime disputavit; deinde fundatissime scripsit, suamque doctrinam munierunt subscribentes primi Iurisconsulti illius temporis, videlicet Iason, Decius, Felinus, alijque. Postmodum obtenta sententia ab Iacobo de Schitijs Apostolico delegato, Opus edidit cum hoc titulo: Causa Vitaliana, dicavitque Cardinali Raphaeli Riario Ordinis Protectori. Floruit ab anno 1477 usque ad 1501 inclusive. Laudatur ab omnibus nostris, ac etiam ultino ab Henrico Vuarthon in Addit. ad opus Cave pag. 121; et a Roberto Gerio in 2 Tom. eiusdem Cave pag. 314, inadvertenter Barsanum, loco Barianum dicens. Opera eius sunt:
* Causa Vitaliana, seu de Praecedentia Eremitarum et Minorum. Cremonae per Carolum Deolerium 1500, in 4.
* Quadragesimale Quodlibet. 77. Quaestionum praedicabilium editum per clarissimum S. T. Doctorem Nicolaum Barianum de Placentia Ord. Erem. S. Aug. Bononiae per Io. Antonium Platonidem 1501, in 4.
* De Montibus impietatis Libellus ad Georgium Card. Albanensem Cremonae 1496; Lipsiae 1670 typis Bavarianis ad calcem de Montibus pietatis Roman. in 4.
* Sanctuarium, Agiologus dictus, seu conciones in Festis Sanctorum, meminit ipse in fine litterae ad Praedicatorem sui Quadrag. , et in quaest. 62 de peccato originali.
* Commentaria super Logicam Pauli Veneti citantur ab ipso pag. 19 de montibus impietatis.
151) NICOLAUS BAYART S. T. Baccalaureus, Concionator eruditus, ac in Scripturis Sacris apprime versatus, composuit hunc Librum: Distinctiones exemplorum novi et veteris Testamenti Fratris Nicolai de Byart, et in principio Tabulae, seu Indicis ante librum, sic exprimitur: Capitula Distinctionum Fratris Nicolai de Biart Augustiniani, in membrana 8 charactere antiquo. Adest apud Amicum P. Bacc. Danielem Banderium Senensem iam S. Augustini Priorem. Deficit tamen liber a litt. T usque ad finem. Hic liber est idemmet, ut bene observavi, cum sequente. Fr. B. Alemanus edidit librum praelo traditum in Oppido Meminguen per Albertum Kunne de Durdestat anno 1485, cui titulus est: Incipiunt Diffinitiones exemplorum veteris et novi Testamenti abbreviatae et reductae ad diversas materias secundum ordinem alphabeti per Fratrem B. Ordinis Sancti Augustini. Floruit 1485. Meminit huius viri eruditi Fr. Hierouymus Roman in M. S; Herrera Lit. B Alphabeti pag. 113; Philippus Elssius in Encomiastico pag. 106 et 515; [P. 270] ac Possevinus in 2 Tom. Appar.; qui asserit dictum Opus extare M. S. in nostra Cremonensi. Adest quoque in Bodleiana, ut testatur Thomas Iames Anglus pag. 70 simul cum M.S. sequenti: Sermones Quadragesimales eiusdem P. Nicolai de Biart. Ex quo opere facile aliae notitiae hauriri possent. Memorat etiam Frisius pag. 121; et Torellus Tom. VII, pag. 345 n. 11, putans vocatum Bernardum etc. Citatus Frisius pag. 620 scribit: Nicolaus Byardt Anglus scripsit Distinctionum Theologicarum librum unum, Sermones de Tempore et de Sanctis, Placita Theologica. Claruisse fertur anno Domini 1410. Idem videtur cum supranotato. Qui, si idem est, male a Pitsaeo vocatur Dominicanus, nam contra ipsum reclamat Opus impressum, et M. S. Senense a me, ac Cremonense a Possevino viso.
152) NICOLAUS DUNCKELSPUEL Germanus in Provincia Sveviae natus (Dunckelspuel enim parva Civitas Sveviae est) Theologiae Doctor celebris et S. Paginae Professor. Anno 1400 in antiquissimo Vindobonensi Archigymnasio unus ex quatuor primis Theologis publicis Lectoribus. Ad Constantiense Concilium 1416 Academiae Legatus, ab eodem Concilio electus fuit unus ex sex viris Germanicae nationis, qui simul cum 24 alijs nationum Italiae, Galliae, Hispaniae et Angliae, ac 24 Cardinalibus in eodem Concilio existentibus conclave ingressis anno 1417, die 11 Novembris, scilicet quarta die post introitum, omnes unanimi consensu elegerunt in Summum Pontificem Oddonem Columnam Romanum Card. Diaconum S. Georgij ad Vellum aureum, qui Martinus V nuncupatus extitit. Noster porro Dunckelspuel anno 1425 Alberto II Caesari Archiduci Austriae a sacris Confessionibus erat, necnon Universitatis Vindobonensis Rector magnificus. Decessit benemeritus senex circa annum Domini 1433, ut testatur eruditus Canonicus Ludovicus Schonleben pag. 15, n. 7, libri a me iam notati in Henrico de Hassia. Hic, cum viderit Possevinum proferentem Nicolaum nostrum Augustinianum esse, et nihil contradixerit, ut in Henrico fecit, tacite se approbare demontravit, nam adest tritum Proverbium: Qui silet, consentit. Possevinus itaque pag. 160, 2 Tom. Apparatus, Augustinianum dixit, quia ita vocatum observavit in M. S. super quatuor sententiarum Patavij asservato, quodque confirmavit Hieronymus Roman ex alio M. S. in nostra Ratisponensi invento. Celebrarunt Dunckelspuel plurimi viri praeclarissimi, quorum aliquos exponam, [P. 271] ut egregiae illius dotes aliqualiter resplendeant. Primus igitur sit qui Primatum in Christiano Orbe tenuit, Pius II, tunc Aeneas Silvius Piccolomineus in epist. 165: Duos hic, nempe Viennae claruisse compertum habeo praestantes Theologos, Henricum de Hassia, qui Parisijs edoctus, huc in principio Universitatis advolavit, primusque Cathedram rexit, ac plurima Volumina notatu digna conscripsit. Alter fuit Nicolaus de Dunckelspuel Svevus, vita bona et doctrina multa clarus, cuius sermones hodie avide a doctis leguntur. Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis notavit: Vir in Scripturis Sacris doctissimus, ingenio clarus, sermone scholastichus, vita et conversatione insignis. Ioannes Vimphelingius Scelestatensis epistola in fine Operis Dunckelspuel editi 1516 subsignati, haec inter alia: De Nicolao iuste gaudet florentissimum Viennense Gymnasium Praeceptore et Patrono. Gaudet non indigne nobilissima Germania de tam praeclaro Gentili. Gaudet haud immerito laudata Svevia de tam excellenti Concive, qui Viennam doctam reddidit, Germaniam decoravit, Sveviam extulit, Sacrosancto Concilio Constantiensi pondus et auctoritatem adiecit. Sed ut brevius scribam, laudarunt Nicolaum nostrum Sixtus Senensis in Bibl. sancta lib. 4, pag. 280;. Gesnerus pag. 519; Frisius pag. 623; Draudius in Bibl. Classica, Guillelmus Eijsengrenius ad an. 1415, pag. 157; meique Herrera, Gratianus, Elssius et Torellus, ultimoque Henricus Vuarthon in Appen. pag. 68. Opera ab ipso exarata sunt:
* Io. Nicolai Dunckelspuel I V; ac S. Theologiae Doctoris Studij Viennensis Australis profundissimi de dilectione Dei et Proximi Serm. XI. 2) De Praeceptis Decalogi. 3) De Oratione Dominica. 4) De tribus partibus Poenitentiae. 5) De octo Beatitudinibus. 6) De septem peccatis mortalibus et virtutibus appositis. 7) Confessionale. 8) De quinque sensibus. Argentinae apud Io. Schotum, 3 kal. Septembris 1516, in Fol. Vidi in Bibl. Civitatis Perusiae.
* Concordantia in Passionem Domini impr. Saeculo impressionis Fol.; ut testatur Reiserus in Bibl. Augustanae Indice pag. 110; sed nil aliud exprimit.
* Nicolai de Deinckelspuhel Theologi Viennensis Alberti V Austriae Ducis (mox 1422 generi Sigismundi Caesaris, et postremo Imperatoris) ad Concilium Costantiense Legati Oratio ad Sigismundum Imperatorem in Concilij exordio habita. Est impr. Tom. II, Par. VII Rerum eiusdem Concilij pag. 182.
* Tractatus de Donis Spiritus Sancti; De gratitudine et ingratitudine, De Communione Sacramentali in eadem Bibl. M. S. fol. ut ex pag. 44. [P. 272]
* Quaestiones in quatuor Sententiarum M. S. in 4 memb. ibidem pag. 74.
* Quaestiones Magistrales de haeresibus et virtutibus Catholicis M. S. Viennae in Bibl. Caesarea.
* Sermones de Sanctiss. Eucharistia olim in nostra Patavina.
* Sermones de Tempore extabant in supradicta ex Possevino.
* Commentaria in D. Matthaeum M. S. vidit in nostra Ratisponensi meus Roman Hispauus.
* Super Sententias lib. quatuor ex Trith., Gesnero et Roccha.
* Commentaria in Epistolas ad Cor. extant in Bibl. Collegij Archiducalis ex Schonleben.
* Sermones de Sanctis et de Beatissima Virgine extare in eadem innuere videtur dictus Schonleben.
* De peccatis Linguae, incipit: Consequenter dicendum est. Ex Trithemio et Gesnero.
* Commentationes in Isaiam, ut asserit Draudius in Bibl. Classica Tom. I libri Theologici pag. 249.
* Commentaria in Psalmos Davidicos ex Draudio pag. 530, Tom. I; ac ex Possevino Tom. I Appar. pag. 385.
* Sermones morales, aliaque varia.
Si Schonleben aperuisset ea, quae in dicto Collegio M. S. extant, certe tam huius praeclarissimi viri, quam Henrici de Hassia Operum Index copiosus extitisset.
153) NICOLAUS FORESIUS Aquapendentanus, egregia doctrina ornatus, insignisque Theologus. In Studio Perusino Cursor extabat 1469, et S. Theologiae Doctor 1479. Deinde suae Romanae Provinciae Moderator effectus, eam prudenter gubernavit 1487, 1488, 1489. Defuncto Zacharia Savonensi et Ventura Episcopo Massensi, in Sacristae munus intruso renunciante, Sacrarij Apostolici Praefecturae cura demandata fuit nostro Foresio. Secreto in Concistorio die Lunae prima Septembris 1505, Iulius II eum ad Archiepiscopatum Dyrachiensem promovit. In Funeralibus nostri Cardinalis Gurgensis Viterbij in nostra Sanctissimae Trinitatis Ecclesia factis, Foresius, quanquam nondum Archiepiscopus consecratus, tamen ex speciali dispensatione Pontificis, qui tunc ibidem cum Curia degebat, Sacrum solemniter celebravit. Die 21 Octobris eiusdem anni inter Assistenses cooptatus extitit. Is Nicolaus tanta erat lenitate et affabilitate illustratus, ut omnium sibi animos devinciret, seque omnibus charissimum redderet. Parum tamen in Sacrarij dignitate permansit, nam decessit, ut fundate ex Diarijs Paridis de Grassis Caeremoniarum Magistri obsevavit noster Herrera die 15 Octobris 1507; non 1511, ut inadvertenter Pamphilus et Roccha, quod etiam patet expresse ex Successoris Gabrielis Mascioli provisione, sepultusque fuit in Caenobio S. Augustini suae Aquaependentis patriae. [P. 273] Laudatur ab omnibus nostris Pamphilo posterioribus, et praecise ab Angelo Roccha in Chronistoria Apostolici Sacrarij pag. 80; eum memorat quoque Marraccius in 2 Tom., pag. 157. Alter Nicolaus in Aquapendentano nostro Coenobio floruit, Religiosus doctus et divini Verbi dispensator eximius, qui ut protulerunt mei Ambrosius Coranus et Bergomas, etiamque Frisius in Gesneriana, eadem numero opera, quae a Pamphilo, Roccha et Elssio tribuuntur Nicolao Foresio, composuit et post se reliquit; quique obijt 1454, unde verendum est, ne tres isti Scriptores perperam Foresio adscripserint, quod primo Nicolao debetur. Hanc suspicionem habuerunt quoque Herrera et Torellus. Quidquid vero sit. En Opera Foresio assignata:
* De Baptismo lib. I.
* De peccato Originali lib. I.
* De poenitentia lib. I.
* De Limbo, Inferno et Purgatorio lib. 3.
* De Mercatura et negotiatione lib. I.
* De Sortilegijs et vanis persuasionibus lib. I.
* De Ingratitudine evitanda lib. I.
* De festis SS. Sermones lib. I.
* Quadragesimale lib. I.
* Sermonum variorum lib. I.
154) NICOLAUS SCUTELLUS Tridentinus ex perantiqua et nobili Familia, S. T. Doctor, trium Linguarum Hebreae, Graecae et Latinae pritissimus, ac Religiosus probus eloquens, copiosusque in scribendo, sed in disserendo ita timidus, ut nihil scire iudicaretur. Gabrielis Veneti Generalis anno 1531 Secretarius declaratus; eius Regesta virum fuisse vera elegantia et eloquentia ornatum ostendunt. Ab eodem Gabriele missus fuit Viterbium, ut Cardinalem Aegidium ibidem Episcopum adiuvaret in his, quae impressioni tradere meditabatur. Verum Aegidio ad superos evolante, Scutellius Romam regressus est. Ad instantiam Consiliariorum Cardinalis Principis Tridentini concessa fuit facultas Nicolao, ut in obsequium eiusdem Principis permaneret. Anno 1538 et 1539 Provinciam Venetam, ad quam tunc Tridentinum Monasterium (nunc vero ad Mediolanensem) spectabat, summa cum laude gubernavit. Anno 1540 in Germaniae Provincijs Visitatoris Generalis munus non sine fructu administravit. Demum bonis operibus et virtutibus illustris 1542, 28 Aprilis, pie in Domino obdormivit, sepultusque fuit in nostra S. Marci Tridentina Ecclesia. [P. 274] Plurima eius Opera in Arcem Tridentinam, Principe iubente, deportata fuere. Laudatur ob omnibus Ordinis Scriptoribus, qui post Pamphilum scripserunt. A meo clarissimo et docto S. T. Prof. Vigilio Ruffino, olim Magistro, dum Parmae Respondentis munere fungebar, doceri expectabam, quaenam essent Opera in Arce Principis asservata, ut extensiorem Indicem exponere valerem; sed ob Bellorum motus adhuc responsum accipere non potui. Memorat etiam Frisius in Gesneriana pag. 632. Interim edita sunt sequentia:
* Nicolaus Scutellius Tridentinus Doctor Theologus interpretatus est, et in lingnam latinam transtulit Iamblicum de Mysterijs Aegiptiorum. Romae apud Antonium Bladum 1556 in 4; dicavitque Christophoro Madruccio postea Cardinali, Episcopoque Tridentino, et Brixiensi Administratori.
* Idem edidit Vitam Pythagorae ex Iamblieo collectam cum Symbolis et Mathematis eiusdem Pythagorae. Ibidem 1556 in 4.
* Tractatum composuit de Unitate, quod symbolum erat praeclarissimi illius Episcopi, Principisque Tridentini, ac S. R. E. Card. et Caesareae Aulae Cancellarij Bernardi Clesij, de cuius laudibus elegantem quoque Orationem aliam Nicolaus noster posteris reliquit.
* De Passione Domini Tractatus et Oratio funebris in obitu Cardinalis Tridentini. Impressioni eos libros fuisse traditos asserunt Pamphilus pag. 112, et Possevinus in 2 Tom. Apparatus.
155) NICOLAUS SUPERANTIUS Patritius Venetus, excellentissimus Philosophus, Theologusque famosus. Plurimas Cathedras Theologicas in Religione ornavit, ac munus Prioris, et suae Venetae Provinciae Moderatoris non sine laude peregit. Anno 1501 iam erat S. Theologiae Doctor, ut testatur Opus infra notandum ab eo editum, dicatumque Patri M. Valerio Genuensi viro celeberrimo ex mea Congregatione. Anno 1520 edidit Opus Menghi Faventini super Logicam Pauli Veneti Philosophorum Monarchae. Anno 1544 Monasterij S. Stephani regimini praeerat tunc septuagenarius pro 2 vice (nam primum fuit Prior 1521) eo enim tempore simul cum duobus alijs Magistris Sanuto Veneto et Marco Patavino promotor extitit, ut Senatus Venetus quoddam Decretum promulgaret in praeiudicium auctoritatis Superiorum Regularium, quod tamen Seripando Generali instante, et Soranzo, ac duobus alijs errorem recognoscentibus, revocatum fuit. Mortalem vestem exuit noster Nicolaus 1546, ante diem 20 Novembris, aetatis 70. Commendant hunc nobilem virtute et origine Religiosum, [P. 275] non sulum mei Herrera, Elssius ac Torellus Ordinis Historici, sed etiam Sansovinus lib. 13 Historiae Venetae pag. 593; Iacobus Albericus ex mea Religione in Scriptoribus Venetis lit. N, pag. 68; Augustinus Superbus Conventualis in Triumpho illustrium Venetorum lib. 3, pag. 14 et seq.; ac melius de eo, ut et de alijs nostris Viris egregijs Venetis, praeclarissimus Doctor D. Apostolus Zenus in Bibliotheca Veneta quamprimum edenda. Scripsit igitur:
* De immortalitate Animae contra Petrum Pomponatium, opus in lucem editum, uti tres supranotati testantur.
* Guillelmi Hentisberi de sensu composito et diviso edidit Magister Nicolaus Venetus. Venetiis per Iacobum Pensium de Leuco 1501, in 4.
* Logicam parvam Pauli Veneti per Lucam Antonium Iuntam, correxit et illustravit idem Nicolaus 1520, fol.
[P. 275] 156) ONUPHRIUS PANVINIUS Veronensis. Verona Caenontanorum Urbs antiqua et ampla, quae inter alias excellentias, mater praestantissimorum ingeniorum omni saeculo effulsit (nam nostro etiam tempore genuit Eminentissimum doctrina et dignitate Fr. Henricum Norisium S. R. Ecclesiae Cardinalem, verum gloriae Panvinianae suis in Operibus reparatorem et successorem) Onuphrium Panvinium Historiarum lucem, et ducem anno 1529 procreavit. A duodecimo aetatis anno scribere exorsus, et Historicorum antiquorum Volumina evolvere, tam egregie intima veterum secreta penetravit, ut postea Antiquitatis helluo, verus Pater principalis Historiae et Fastorum, ac omnium Romanorum et Ecclesiasticarum rerum Eruderator solertissimus a viris eruditissimis proclamatus et agnitus fuerit. Generosae et antiquae Familiae nostri Onuphrij stirps ante quadringentos annos dicitur Cremona Veronam migrasse. Viget et in Tridentina ditione nobilis Panvinia Familia, ex qua, scilicet Veronam derivata, Onuphrium nostrum oriundum fuisse, Caesareo quoque Diplomate comprobatur. Postquam in Ordine professionem emisit, a sapientissimo Generali Seripando nobilissimorum ingeniorum cognitore, Romanum in Studium accersitus fuit. Ibi cum facundi et multum prompti ingenij specimen praebuisset a Christophoro Patavino anno 1553, 25 Decembris, S. T. Bacc.; et in eodem Romuleo Lycaeo Magister Studij constituitur; ac 1554 Lector in Florentino Coenobio designatur. [P. 276] Verum cum Panvinij genius Panvinij genius eum ad anteactorum temporum abdita rimanda potius, quam ad speculativas scientias terendas impelleret, eodem anno petijt et obtinuit licentiam extra Ordinem permanendi, quam 1556 Generalis prorogavit, hanc exprimens causam: Quia non sine magno fructu tempus elapsum consumpserat, et quia illum agnoscebat studio bonarum artium, et praesertim historiarum inquirendarum addictissimum. Apud viros Principes, Reges, Imperatores et Pontifices summo semper in pretio fuit, ac ab ipsis varijs muneribus locupletatus. Magna quoque pars et praecipua extitit gloriosae illius Academiae, ex qua olim viri primarijs in Orbe dignitatibus fulgentes prodiere, quae quidem celeberrima nostri Panvinij laus foret, si nulla alia extaret. Cum saepius Auctorum praesentia contemptui esse soleat, in nostro Onuphrio e contra accidit. Nemo enim eum vidit, quin pluris, quam antea, fecerit; nemo propius, fixiusque contemptatus est, quin magis suspexerit. Hinc necessario monendum iudico, solum Curtium meum in Elogijs Antuerpiae impressis apud Cnobbarum veram Panvinij effigiem expressisse, cateros, ut in principio Operum de Ludis Circensibus, et antiquitatum Veronensium, nequaquam. Eum perbenigne adamavit Marcellus Cervinus Cardinalis, Ordinis nostri amantissimus Protector, ob ipsius praeclaram eruditionem, et praecise ob morum candorem et vitae honestatem; qui postea Pontifex Maximus sub nomine Marcelli II creatus, ad praealtas spes Panvinium excitaverat, erexissetque munifice, nisi intra 22 dies excessisset e vita. Acceptissimus itidem vixit in contubernio Alexandri Farnesij Purpurati munificentissimi, qui nihil nisi ingenio perfectum, virtuteque absolutum approbare consueverat. Hunc dum ille sequitur in Siciliam proficiscentem laethali febre, ex animi dolore concepta ob incongruam reprehensionem ipsi factam, quae causa quoque extitit, ut Roma discederet, fauciatus 18 Kal. Aprilis 1568, artatis suae tantummodo inchoato anno 39, Panormi placide in Domino requievit. Causam obitus nostri Panvinij, viri Ecclesiae Dei tam neccessarij, aperit Franciscus Sansovinus contemporaneus in Libro 15 Chron. Bergomensis, ab ipso Italice edito par. 3, pag. 141. Profecto etiam viri pij homines erant, dum in Mundo et humanis passionibus obnoxij. Romae in nostro S. Augustini Templo corpus e Sicilia translatum humatum fuit apposito Epithaphio, quod Amici studijs coniunctissimi formaverant. [P. 277] Supra 65 diffusa, erudita, laboriosaque exaravit Volumina, ex quibus plura typis cum Italicis, tum Ultramontanis incredibili omnium commendatione excussa sunt; aliqua male perierunt, alia vero alieno nomine falso insignita circumferuntur. Inter Panvinij non infima encomia enumerandum est, quod plurimi eruditi proferunt, nempe Tomos duos Annalium priores, quos magno cum Ecclesiae fructu atque ornamento praescripsit Caesar Baronius, nostrum Onuphrium antea delineasse, et primam eorum Graphidem posuisse, quos deinde Cardinalis poliverit, evulgaveritque. Sunt enim, qui viderunt Tomum primum, vel saltem magnam illius partem, paucis immutatis, Onuphrij manuscriptum. Difficillimum est recensere omnes, qui Panvinium summis laudibus extulerunt; nam fere nullus Annalista seu Historicus est vel profanus, vel sacer eo vivente, vel mortuo, qui aliqua in praeclarissimae Panvinianae eruditionis encomium non protulerit, quorum paucos exponere libet. Primus itaque sit idemmet Panvinius de se ipso loquens in libro de Urbis Veronae viris doctrina et bellica virtute illustribus pag. 48; ex quibus verbis apparebit, an bene eius annorum seriem quodomnes non fecere, direxerim: Non incongruum esse visum est, et me ipsum inter historiae professores novissimum Veronensium omnium collocare, quippe qui huic studio, ad huc puer, neque aetatis duodecimum excedens annum impensissime vacare caeperim: eo ipso tempore, quo Sancti Augustinianorum instituti vestem Veronae assumpsi; a quo ad annum Christi M. D. LIX, qui est aetatis mea XXX, haec fere conscripsi. Lelius Bisciola Tom. I Horarum subsecivarum lib. 19. cap. 14: Sacrae et profanae historiae peritissimus fuit Onuphrius Panvinius Veronensis, quem Romae adolescens cognovi, et multa praeclare ad utramque illustrandam conscripsit etc.Latinus Latinius Viterbiensis in Epistolis pag. mihi 308, scribens iussu Sixti V de quaestione Cathedrae S. Petri Antiochenae et Romanae protulit: Haec Honuphrij coniectura, si quis, ut ego sentio, diligenter consideret rem, de qua agitur, non absurda, non levis, sed maxime consentanea, atque probabilis censeatur necesse est etc. Sed ad multa quoque historiae Ecclesiasticae capita usque ad Traiani Imperium valde impedita et controversa, examinanda et expedienda, consulere eiusdem Honuphrij historiam Ecclesiasticam usque ad id tempus et ultra, ut audio, absolutam, quae cum plurimis eius scriptis penes Iacobum Cardinalem Sabellum servatur. [P. 278] Thomas Dempsterus Scotus in Antiquitatum Romanarum corpus absolutissimum Elencho Auctorum, reposuit: Onufrius Panvinius Monachus optime de re antiquaria meritus, Fastis collatis vetustis marmoribus erutis passim. Eminentissimus Princeps Cardinalis Bona in notitia Auctorum Harmonia Psallentis Ecclesiae: Onuphrius Panvinius Veronensis, vir ingentis lectionis rei antiquariae sacrae et profanae peritissimus. Famianus Nardinus in Libro Italico Roma antiqua lib. 2, cap. 5, pag. 68, inter alia: Vere nimis acerba, et Reipublicae Litterariae nimis damnosa extitit mors magni illius monstri eruditionis solummodo aetatis 39 annorum, qui in tot, et tam pretiosis fructibus doctrinae et ingenij, quos in illo annorum flore ediderat, thesaurorum specimen dedit, quos graviori et exercitatiori in aetate produxisset. Clarissimus Abbas Baluzius in Vitis Pap. Aven. pag. 751 et pag. 1302 scribit: Ego sane scio Onuphrium Panvinium saepe errasse in Opere suo de Pontificibus Romanis et Cardinalibus (quia primus omnium hanc materiam eructavit, cui defuere multa adiumenta etc.) et tamen non facile ab eius opinionibus discedo, quando mihi testimonia non suppetunt adversus ea, quae ab illo tractantur. Puto enim deberi magnam viro doctissimo reverentiam. Iacobus Gaddus nobilis Florentinus vir eruditus, quem nimis ardenter ac indebite pupugit Labbaeus prudentum virorum iudicio, haec de Panvinio Tom. 2 de Script. non Eccl.: Non multis annis Opera tot Onuphrius scripsit, ut nihil legere potuisse, tot aliena legit, ut nihil scribere potuisse videatur. Ultimus deinde sit postremus Scriptor Guillelmus Cave in Praefatione 2 Tom. suorum Eccl. Scriptorum pag. 3: Onuphrius Panvinius Augustinianus, vir longe doctissimus, in antiquitatibus sacris et profanis egregie exercitatus, qui Annales Ecclesiasticos aggressus est, neque levem in ijs progressum fecit, verum affectos tantum post se reliquit, quorum ingentes aliquot Tomi M.S. in Bibliotheca Vaticana hodie asservantur etc. Plura de Panvinio profert Thomas Pope Blaunt Anglus in censura celeb. Authorum pag. mihi 731. Sicuti difficillimum censui notitiam proferre omnium Panvinium laudantium, ita quoque iudico Indicem Operum tam Impressorum, quam Manuscriptorum eiusdem Onuphrij texere; ni agere velimus ut Editores Operum de Ludis Circensibus, et de Antiquitatibus Veronae Urbis, qui ex Cornelio Curtio meo tam Indicem, quam Elogium accepere, et nec verbum quidem de Curtio dixere. [P. 279] Igitur multa addam et plura ex Curtio proferam; nam etiam aliqua in texendo Elogio ex clarissimo Bernardo Bruscho Canonico Regulari delibavi. Indicem vero Librorum Panvinij Curtius meus desumpsit ex Opere illustrium virorum insignia Hieronymi Ruscelli Viterbiensis Panvinio coaevi pag. mihi 466; qui etiam ibidem plurimum commendat nobilitatem stirpis, ingenij et eruditionis Onuphrij.
1) Epitome Pontificum Romanorum a S. Petro usque ad Paulum IV. Gestorum, videlicet, electionisque singulorum, et Conclavium compendiaria narratio. Cardinalium item nomina, dignitatum tituli, legationes, insignia, patria et obitus. Venetijs impensis Iacobi Stradae Mantuani 1557 in fol. Deinde apud Tramesinum 1567 in 4. Editio correctior et auctior ab eodem Auctore procurata, qui in Praefatione de prima Editione conqueritur, utpote surrepta et edita ante etc. Coloniae 1574 apud Cholinum fol; ac ibidem 1624 in 4.
2) Vigintiseptem Pontificum Romanorum Elogia et imagines accuratissime ad vivum aeneis typis delineatae. Romae Antonij Lafrerij formis 1568 in fol.
3) De Episcopatibus, Titulis et Diaconijs Cardinalium. Venetijs apud Tramesinum 1567 in 4. Parisijs apud H. Droilart 1609 in 4.
4) Chronicon Ecclesiasticum a C. Iulij Caesaris tempore usque ad Imperatorem Maximilianum II Augustum. Coloniae apud Maternum Cholinum 1568 in fol. Lovanij 1573 in fol.; ac Venetijs apud Abundium Menafolium Italice 1674 in 4.
5) Platina de Vitis Pontificum restitutus, cum 60 ad eas adnotationibus et additione Pontificum a Sixto IV usque ad Pium IV. Lovanij apud Io. Bogardum 1571 in 4. Coloniae apud Petrum Cholinum fol. 1574; et ibidem 1610 in 4; ac alibi pluries etiam Italice, praecise Venetijs apud Menafolium 1674 in 4.
6) De Primatu Petri et Apostolicae Sedis Potestate Libri tres contra Centuriarum Auctores. Veronae apud Hieronymum Discipulum 1589 in 4. Venetijs apud Franciscum Francisium 1591 in 4; ultimoque Romae in Bibl. Max. Pontificia Tom. 17 in fol.
7) De praecipuis Urbis Romae sanctioribus Basilicis, quas septem Ecclesias vulgo vocant. Romae apud H. Antonij Bladi 1570 in 8. Coloniae 1584 in 8; alibique.
8) De Baptismate Paschali, origine et ritu consecrandi Agnus Dei Liber. Romae apud Bladum 1560 in 4; ac ibidem 1630 in 8.
9) Augustiniani Ordinis Chronicon per annorum seriem digestum a S. P. Augustino ad annum 1510 et creationem Iulij Papae III. Liber excussus Romae apud Bladum eodem anno 4. Hoc Chronicon putarunt a Panvinio surripuisse nostrum Pamphilum eruditi Rossotus, et Oldoinus, sed non bene, ut in Pamphilo ostendam, et iam scripsi in Indice Biblioth Max. Pontificiae, in quo laboravi. [P. 280]
10) De ritu sepeliendi Mortuos apud veteres Christianos et eorum Caemeterijs. Romae et Lovanij 1581; et lingua Gallica Parisijs 1613 in 8.
11) De Sybillis et Carminibus Sybillinis. Venetijs 1567; et Haidelbergae 1588 in fol; ac Parisijs apud Societatem Typographicam 1607 in 8.
12) Interpretatio multarum Ecclesiasticarum vocum, quae obscurae vel barbarae videntur lib. I. De Stationibus Urbis Romae lib. I. Lovanij apud Io. Bogardum 1571 in 4. Coloniae 1600 in 4; ut ex Bodleiana.
13) Fasti et Triumphi Romanorum a Romulo usque ad Carolum V Imperatorem, additis Imper. Orientalium Iconibus impensis Iacobi Stradae. Venetijs 1557 et 1573, in fol. Demum cum commentarijs in lib. quinque. Haidelbergae 1588 in fol. Exactum Fastorum nostri Panvinij defensionem concinnavi, quam alia occasione pu9licabo, ait Eminentiss. Norisius in fine Adden. ad Hist. Pelagianam.
14) In Fastos Consulares Appendix, in qua continentur ordinariorum Fasti a Caesare Dictatore usque ad Iulianum, Marci Verrij Filuci Consularia et Triumphalia Fragmenta; Cassiodori, Prosperi Aquitanici, incerti Auctoris, et Marcellini Comitis Chronica. Haidelbergae 1588 in fol.
15) Libri duo de Ludis Saecularibus et antiquis Romanorum nominibus. Ibidem 1588 in fol. Etiamque omnes notati Libri, nempe a Fastis inferius. Venetijs in Erasmiana Valgrisij 1558 in fol; ac cum Libro de Ludis saecularibus.
16) Bibliotheca Pontificis Vaticana. Ex M. S. Panvinij edidit Ioannes Baptista Cardona Dertusanus Episcopus. Tarraconae apud Philippum Mey 1587 in 4.
17) De Republica Romana Libri tres, quorum primus descriptionem veteris Romae continet. Venetijs apud Valgrisium 1518, in 8. Francofurti apud H. Andreae Vecchelij 1597 in fol. Et primus Liber etiam Parisijs apud Gillios 1587 in 8; et Francofurti ad Menum in Ioannis Boisardi opere 1627 in fol.
18) De Triumpho Commentarius. Venetijs apud Michaelem Tramezinum in fol. regali 1573 Parisijs apud Aegidium Corbinum 1575 in 8.
19) Descriptio Triunphi Romanorum amplissimi ex lapidum monumentis desumpti. Antuerpiae 1556 in forma oblonga.
20) De Ludis circensibus Libri duo et de Triunpho lib. I; quibus universa fere Romanorum veterum sacra, ritusque declaratur. Venetijs apud Io. Baptistam Ciottum 1600 in fol; nec non cum notis Ioannis Argolij, et additamentis Nicolai Pinelli. Patavij apud Paulum Frambottum 1642 in fol. regali, etiam Parisijs 1601 in 8.
21) Libri VIII de antiquitate et Viris illustribus Veronae suae Patriae. Patavij apud Frambottum 1648 in fol. Etiamque de viris illustribus suae Patriae seorsim.
Veronae apud Angelum Tanum 1621 in 4.
22) Vigintiquatuor Romanorum Imperatorum imagines, qui a Iulio Caesare extiterunt. Romae 1578 in fol. [P. 281]
23) Vitae Patriarcharum quatuor primarum Sedium. Romae editum opus testatur Verderius ac Draudius Tom. p., pag. 1082.
24) Romanorum Principum et eorum, quorum maxima in Italia Imperia fuere Libri IV Basileae apud Henricum Petrum 1558 in fol.
25) De Comitijs et Potestate Imperatoris cum institutione VII. Electorum Imperij Libri tres hactenus inediti, cum Praefatione ad Imperatorem Maximilianum II data Romae Kal. Novemb. 1563, cuius principium: Scripseram olim, magnanime Rex, tantum ad usum meum parvum de Comitijs Imperatorum Librum, quo carptim, quae ad id argumentum pertinebant, annotaveram, eum, cum aliquot annis iacuisset, ubi primum audivi Te Regem Romanorum feliciter electum esse, iterum in manus sumpsi, cursim legi, et multa in ipso valde acitu digna deesse animadverti. Maximo igitur in Maiestatem tuam, cuius eximijs in omni genere laudibus omnium aures personat, studio incensus, facere non potui, quin eumdem Librum, ita multis rebus notitia dignis auctum et lucupletatum, ut in tres Libros dividi oportuerit, sub Maiestatis Tuae nomine in lucem ederem. Multa enim erant, quae me, ut id consilij caperem etc. Autographum huius Libri est in Bibliot. Caesarea inter Codices M. S. Historicos 206; quem edendum susceperat famosus Petrus Lambecius, ut ipse testatur in Catalogo Librorum a se editorum impress. Vindobonae 1672 in 4, pag. 63 et 64. An editurus sit dignissimus Successor Daniel Nesselius, ignoro. Parvus ille de Comitijs Imperatorijs Liber editus primo est in fine Librorum quatuor de Romanis Principibus. Basileae typis Henrici Petri 1558 in fol. Idem quoque postea separatim Argentorati sumptibus Lazari Zetzeneri 1613 in 8.
26) De antiqua apud Gentes Religione, vel potius superstitione, videlicet de Sacrificijs, augurijs, aruspicinis, sortibus, sacris epulis, ludis scenicis, gladiatorijs et ferijs lib. 12, editi sunt Romae, ut asseruit Verderius.
27) De varia Creatione Papae, sive Romanorum Pontificum Libri V, in quibus ea omnia exarantur, quae inter infirmitatem et mortem unius Papae, et creationem, et coronationem alterius acciderunt, cum legibus super his emanatis a S. Petro usque ad Pium IV. Opus editum Romae ex Verderio. Verum ut M. S. citatur a Victorello in Addit. ad Ciacconium, praecise in vita Adriani I, pag. mihi 209, qui dicit constare tantum lib. 4. Et noster Sammartinus Tolosanus in Tractatibus moralibus pag. 531 ait asservari M. S. in nostra Bibl. Tolosae.
Libri , qui prodierunt manuscripti:
28) Gregorij VII celeberrimi Pontificis vita quinque Libris digesta, testatur ipse Panvinius et Victorellus in Addit. ad Ciacconium, ubi de eodem Gregorio.
29) De Cardinalium origine, dignitate, officio, habitu etc. Liber iam perfectus et impressioni paratus, meminit ipse Panvinius in Libro impresso de eorum Episcop.; et titulis etc. [P. 282]
30) De Ecclesia, Baptisterio et Patriarchio Lateranensi M. S. in Cimelio Equitis Caroli Antonij de Puteo. Laudatur ab amatiss. olim, et doctiss. D. Ioanne Ciampinio, et ab Alpharano apud ipsum pag. 4 et 63, de sacris Aedificijs etc.
31) Historia Familiae Frangipaniae Libri quatuor sunt Nemis in Palatio Dominorum eiusdem Prosapiae.
32) Historia Familiae Sabellae lib. 4.
33) Historia Familiae Maximorum lib. 2.
34) Historia Familiae Cenciorum lib. 2.
35) Historia Familiae Matthaeorum lib. I, sunt apud nobilissimos Haeredes.
Libri absoluti, sed in lucem non emissi:
36) Collecta e viginti Libris spiritualibus, sive Caeremonialibus de Sacrificio Missae a Christi Domini tempore usque ad annum 1300 una cum plerisque declarationibus rerum Ecclesiasticarum, Stationum, Indulgentiarum, sive Condonationum, interpretatione quoque rerum, seu verborum a Scriptoribus Ecclesiasticis usurpatorum.
37) Chronicon Ecclesiasticum Summorum Pontificum, Imperatorum, Patriarcharum, Conciliorum ac Virorum sanctitate et Doctrina illustrium. Etsi opus diversum proferat esse noster Curtius secutus ab alijs tamen idem existimo cum iam supranotato edito.
38) Vitae Romanorum Pontificum a Libro edito diversae. In Barberina.
39) Historia Ecclesiastica contra Centuriatores Magdeburgenses M. S. extabat in Bibl. Card. Sabelli, ut supranotavi ex Latinio, nunc in Vaticana, ex qua Baronius etc.
40) De antiquis et recentioribus Ecclesijs, Monasterijs, Caemeterijs et alijs locis pijs Urbis Romae lib. 1.
41) Bibliothecam, seu compendium vitarum et iudicium de Historicis antiquis Latinis et Graecis.
42) De Porticibus una cum tribus millibus Inscript. Romanorum.
43) De origine septem sacrorum Ordinum lib. I.
Libri partim absoluti, sed non recogniti, partim semiabsoluti et partim delineati:
44) Vitae Archiepiscoporum et Primatum primarum Ecclesiarum Occidentalium, Aquileiae, Gradensis, Ravennae, Mediolani, Moguntiae, Treviris, Coloniae, Toleti, Conturbery, Senonensis, Lugduni, Carthaginis et huiusmodi alia.
45) Historia Ordinis Eremitarum et de origine aliorum Ordinum Religiosorum, qui sunt apud Christianos.
46) Breviarium Imperij Romani, cum ijs, quae pace, bellove gesta sunt Romae et foris a Romulo usque ad Iustinianum Imperatorem. [P. 283]
47) De antiquis institutis, ritibus, Caeremoniis et Ecclesiae Romanae usibus.
48) De antiquis officijs et Magistratibus Urbis Romae.
49) Brevis collectio Conciliorum Generalium et Provincialium. Historia Ecclesiastica Universalis.
50) Volumen, quo universus Mundi status describitur, tam de ijs, quae ad Religionem, quam, quae ad Politiam spectant. Itaque et de sectis, haeresibus, Ethnica superstitione. De vera Religione imprimis, mox de falsis, seu abolitis, Iudaica, Mahometana et alijs. Deinde de Imperijs, Regnis, Rebuspublicis, Bellis inter eas, Opibus, dependentijs, ut vocant, et origine unius cuiusque Principatus.
Revera Panvinius, vir usquequaque doctissimus, ut eum dixit Labbeus, prope infinita Volumina composuit; unde Horatius Bladus in dedic. Operis de septem Urbis Ecclesijs Cardinali Alexandro Farnesio scripsit: Nullus erat dies, quo non aliquod suae lucubrationis monumentum litteris mandaret; quo non veterum rerum antiquitates in tenebris iacentes suarum litterarum lumine ad lucem clarissimam vocaret, atque ab interitu vindicaret.
157) ONUPHRIUS STECUTUS , seu de Vicedominis; Florentinus S. T. Doctor, Divini verbi declamator fervidus, undecumque doctissimus, ac omnium Litterarum eruditione eximius. Ob praeclara gesta pro Apostolica Sede ab Vrbano VI, cuius fuit Nuncius in partibus Tusciae et Insubriae, anno 1384, die 28 Martij, ad Infulam Volaterranam regendam praeficitur. Ea ecclesia per annos sex perfecte administrata, ad insigniorem suae Florentinae Patriae Cathedram decorandam translatus fuit anno 1390 pridie Kal. Februarij. Sui Praesulatus tempore, nempe 1392 in Castro Empoli Florentinae Dioecesis accidit notabile miraculum. Duo milites simul ad Taxillos ludebant; cum alter eorum omnem pecuniam perdidisset, praeter Grossum argenteum monetae Pisanae, in quo Beatissimae Virginis imago cernebatur insculpta; post plures blasphemias in Christum, et Matrem iniuriose iaculatas, nummum, imaginemque percussit gladio, cum ecce ex ipso statim sanguis exivit etc. Quare postmodum cruentatum nummum ad nostrum Onuphrium delatum, ipse cum Clero et Populo ad Augustinianam S. Spiritus Ecclesiam Dominica V Quadragesimae deportavit, in Sacrarioque reposuit. Indulgentiam quadragenariam quot annis visitantibus elargitus. Deinde 1395 Bonifacius Nonus, vel quia ipsi non placebat, quod Onuphrius Giuibus suis impense faveret, [P. 284] vel alia de causa, quae Pontificis animum exacerbabat, eum a sua fede Florentina removere voluit, et ad ignobiliorem Clomachi Insulam demandare. Sed instante amantissima Florentina Republica duabus epistolis ad Pontificem missis, aliaque ad Cardinalium Collegium, Pontifex delinitus fuit, mansitque Onuphrius in gubernio per aliud quinquennium. Inter alia praeclara, quae in Episcopi laudem dictis in epistolis, ab Ughello et Torello relatis, extant, haec placuit adnectere: Utinam omnes alij (protulit Senatus) tam Clerici, quam Praelati pari diligentia per omnem Christianitatis ambitum se gessissent, et scirent, et vellent, in his omnibus operari. Indignamur autem, quod aliqui tententur ore sacrilego tam falsa continere, vel si de veritate sunt conscij, quae bene gesta sunt, tam turpiter depravare. At denuo cum Aemuli saepius apud Pontificem urgerent; eum tandem an. 1400 a fede removit non omnino invitum; contentus tamen, ut in suum Coenobium se reciperet. Ibi solummodo spiritualibus vacans, ad caelestem patriam anhelans 1403 animam Creatori reddidit, sepultusque est in Capitulo dicti S. Spiritus Coenobij, ubi marmorea eius effigies leviter incisa cum hac inscriptione, nunc in primo Claustro reportata, conspicitur: Hic iacet Reverendissimus D. Magister Fr. Honophrius magnus Theologus, Episcopus Florentinus Anno Domini 1403. Laudatur condigne ab omnibus nostris, inter quos etiam elucescunt Iacobus Philippus Forestus Bergomas in Chronicis, et Iovannellus in Chronistoria Volaterranae Civitatis pag. 165. Externi vero celebrantes sunt Claudius Robertus in Appendice Galliae Christianae Riaua pag. 34; Michael Pocciantius in Florentinis script. pag. 81; Ughellus in p. Tom. Italiae Sacrae, et in 4 col. 209 et seq.; Marraccius in 2 Tom. Marianae Bibl. pag. 192; ac Frisius pag. 460. Opera ab ipso edita, quae olim asservabantur in nostra Perusina, ut testatur Pamphilus in Chronicis, sed hodie amplius non adsunt, sequentia sunt:
* Commentaria acuta et subtilia super primum Sententiarum asservantur Romae in Angelica, in fol.
* Super quatuor Evangelistas expositio lib. 4.
* In Acta Apostolorum expositio.
* Harmonia Evangelistarum.
* Sermones ad Populum. Aliaque plura.
[P. 285] 158) PAULUS LULMEUS Bergomensis. Fausta proles Prosapiae de Ulmis Bergomi Paulus in Mundum exivit anno1414. Iuvenis a Parentibus sacrorum Altarium ministerio destinatur. E patria egressus ad legum studia in Patavinam Universitatem excolenda se contulit. Post non multum temporis utriusqe Iuris Lauream adeptus, in patriam reversus, non solum Doctor creatus, ut plerique faciunt, sed praestantissimae doctrinae corona illustratus, quod rarius evenire solet, ab omnibus admirabatur. Nullum Ecclesiasticum Concilium, nec congregatio, vel congressus instituebatur, in quibus Paulus non adesset, ac eius eminens doctrina difficultates non enodaret. Ideo vacante una ex primarijs Canonicorum Cathedralium sedibus, ne eius praeclara merita sine praemio manerent, haec illico ipsi collata fuit. Non diu tamen in ea dignitate permanere voluit Pauli humilitas, nam Augustinensium Fratrum observantium vita allectus, anno 1449 per manus B. Ioannis de Novaria sui Patrij Coenobij Prioris habitum mei Ordinis sumpsit. In Religione, non tantum, quod potissimum est , omnibus virtutibus ornatum apparere studuit, sed etiam tum pradicando, tum scribendo, tum gubernando, in vinea Domini indefesse laboravit. Tam alte enim in Pergamis eius doctrina emicuit, ut primus inter alios suae Congregationis Concionatores extiterit, ac usque ad finem vitae primarijs in Locis trigintatres continuatos Quadragesimales cursus gloriose et utiliter confecerit. Gubernia Ordinis demum tam egregie tractavit, ut fere semper in ipsis occupatus fuerit. Rexit itaquae uti Prior nostra Coenobia Savonae 1462, Alexandriae, Genuae, Mediolani, Mantuae, Ferrariae, Brixiae, Bergomi, Cremonae et Romae S. Mariae de Populo. Pluries munus Visitatoris et Deffinitoris laudabiliter gessit, ac septies Capitulorum Praesidis, totiesque Vicarij Generalis ab anno 1465 usque ad 1483 dignitatem in sua Congregatione meritissime obtinuit. Denique suis in scriptis et Operibus editis tam mire refulsit, ut ob hoc merito a Iacobo Philippo conterraneo, et ab Herrera erudito proclamatus fuerit: Congregationis Lombardiae grande decus et illustre ornamentum in Libris antiquorum Patrum versatus, disciplinaeque iuris Pontificij eruditissimus. Cum pervenisset ad annum septuagesimum, cilicio, ieiunijs et indefessis orationibus, ac laboribus potius, quam aetate consumptus die 12 Iunij anno 1484 suaviter animam exalavit, [P. 286] post se relinquens optimam suae vitae famam. Laudatur ab omnibus nostris, et praecise a Donato Calvo Bergornensi in memorijs suae Congr. referente ad vivum effigiem ipsius pag. 93 et seq.; et in Scena Litteraria Bergomensi pag. 428 et seq. Externi memorantes sunt Trithemius de Script. Eccl.; Possevinus in 2 Tom. Apparatus; Gerardus Ioannes Vossius de Historicis Latinis lib 3, pag. 601; Frisius in Gesneriana pag. 657; ultimoque Papebrochius in Tom. 3 Maij. Ideo Paulum Lulmeum vocavi, quia ita se nominat in Praefatione Operis de Potestate Ecclesiastica B. Augustini de Ancona ab ipso editi, ut iam notavi suo loco. Opera igitur sunt:
* Apologia pro Eremitis contra Dominicum Tarvisinum Canonicum Regularem etc. Dicavit Cardinali Guillelmo de Estoutvilla Rothomag. Episcopo Ostiensi, et Ordinis Protectori amantissimo. Romae in domo nobilis viri Francisci de Cinquinis 1479 in 4; et etiam 1664, in 4.
* Vita S. Matris Monicae dicata Ioanni Senensi Episcopo Massano D. Papae Sacristae. Ibidem apudeundem in 4.
* Vita B. Magdalenae de Como. Ibidem, et apud Papebrochium Tom. 3 Maij.
* De Floribus Eremiticis simul cum Apologia Ordinis. Romae 1604; ut testatur Emmanuel Leal Opere saepius citato.
* Viridarium Sponsarum Christi Italice.
* De Laudibus praesentis vitae per Dialogum lib. I.
* De Vita et miraculis B. Mariae de Genua lib. I.
* De Vita et miraculis B. Helenae de Utino lib. I.
* De spirituali ascensu ad Deum lib. I. Ad Christophorum Maurum Venetiarum Ducem. Haec omnia edita esse asserunt Forestus et Calvus facile, uti puto, ibidem apud eundem Cinquinum.
159) PAULUS NICOLETTUS Utinensis, Venetus ob longum domicilium dictus. Hic Coenobij Venetiarum Conspicuus alumnus omnium Dialecticorum, Philosophorum et Theologorum sui temporis Princeps a pluribus agnoscentibus proclamatus extitit. In celebri Oxoniensi Angliae Academia sacris litteris operam dabat anno 1390. His perceptis in Italiam regressus tali doctrina, concionandi gloria, et lucidis moribus illustratus cernebatur, ut circa annum 1412 deficiente supremo Ordinis Praesule a Gregorio XII in Religionis regimen suffectus fuerit. Quantum in sacra Theologica sapientia enituerit, testes fuere famigeratae Universit. Parisiensis, Senarum, Parmae, Perusij, Bononiae ac Patavij, in quibus eamdem facultatem publice docuit, et qualiter humanis et divinis litteris excelleret, palam aperuit. [P. 287] Bis in Provincialem Marchiae Tarvisinae electus, primum Ferrariae, deinde Mantuae 1421 ab Ordinis Generali confirmatus fuit. Anno 1427, cum publicus in Universitate Lector Perusij degeret, Ordinis Moderator Priorem Sancti Augustini eiusdem Civitatis eligendi facultatem concessit; instituitque Visitatorem simul cum Vallispoletano Provinciali utriusque Tudertini Coenobij. Principalis gloria nostri Pauli extitit triumphus, quem, dum Senis permanebat, de obstinato haeretico Francisco Porcario reportavit. Hunc, ut expressius appareat, alieno scalpro hic incidere volo: Quis nostris temporibus (calamus est Coriolani contemporanei) Graecis, Bohemis et Fraticellis de opinione conflictum dedit disputando? Quis Franciscum Porcarium Senensem, qui iam non modo Civitatem Virginis, sed pene totum agrum Tusciae suis haeresibus infecerat, igne cremavit? Egregij Doctoris Pauli Veneti acerrima disputatio. Haec supradictus Coriolanus in 50 Commentario super regulam; quodque extensius confirmavit in Chronicis Ordinis, atque roboratur ab antiquo epigrammate in Claustro Perusino. Ille demum, qui Orationem habuit in eius funere, haec reposuit: Illud in religioso homine dignissimum facinus fuit, cum Franciscum Porcarium Senensem Christianae Catholicaeque Fidei rebellem, haeresis damnatum, severa atque constanti oppugnatione comburendum fecit sententiari. De cuius haeresibus, non eius publica morte contentus, singularem in Scriptis tradidit perscrutationem, ne ullo, unquam tempore in Ecclesia Dei pullulare possent. Hoc praeclarum facinus nostri Pauli, ut aliquo signo distinctivo, et praemio cohonestaretur, Senatus Venetus eum inter Patritios adnumeravit. Testatur eloquentissimus olim Amicus Magister Iacobus Florellus ex meo Ordine in Dictis et Factis memorabilibus Venetis lingua Italica pag. 35. In famosissimo Theatro Venetiarum Civitatis, ubi virtus gloriosa triumphat, honores Paulo non defuere, imo tam laudatum et aestimatum fuit eius sublime ingenium, ut Patres conscripti ipsi elargiti sint Patritium Birretum, signum et trophaeum insignioris Europae Nobilitatis, ut Persona tam singularis virtutis secerneretur ab alijs, sicut Nobilitas segregatur a Vulgo. Nec fuit hoc sufficiens liberalitati Senatus, qui erga doctos semper propensus eluxit, quia, ut memoria viri tam praeclari viva remaneret, etiam ad alios Augustinianos in Venetiarum Regia degentium idem privilegium perpetuum extendi voluit. [P. 288] Quod Florellus noster asseruit, ex antiquo manuscripto Bibliothecae Cornarae desumpsit. Quia dignitates Ecclesiasticas noster Paulus humiliter renuebat, aliud quoque privilegium a Sommo Pontifice ipsi donatum audivi a citato Florello, ut quoad viveret, memoria suae illustris victoriae remaneret, quod, quia aliqualiter exprimitur ab altero nostro insigni Veneto Paulo Ciera Episcopo Vestano in principio sui primi Sententiarum Elencho Auctorum impressi Romae 1633 in 4; ideo exponam: Paulus Venetus Theologorum omnium et Philosophorum sui temporis sine dubio Princeps, in Patavino Gymnasio nomine publico ductus per multos annos summa cum laude et gloria docuit, ex disputationibus, concurrentijs, congressibus nunquam victus exivit, catholicae veritatis perpetuus propugnator extitit. Ferunt ex privilegio in testimonium suae singularis doctrinae Capuccium ex serico villoso gestare solitum etc. An Venetijs vel Patavij obierit, non est certum. Corpus tamen in nostro Patavino Coenobio extare certum est ex apposito Epithaphio, quod etiam plures Scriptores, inter quos ultimus Thomasinus in Patavinis Inscriptionibus pag. 150 protulerunt. Auctores etiam variant in assignando anno mortis, sed standum esse iudico Patavino Epithaphio, videlicet: Hic iacet S. Theologiae Doctor clarissimus, et Philosophorum Monarcha Magister Paulus de Venetijs Ordinis Eremitarum S. Augustini, qui obijt anno Domini 1428, die 15 Mensis Iunij; cuius anima requiescat in pace. Extat alibi aliud Epithaphium relatum a Joanne Marcanova: Vir Patavi perit, hic Utinum tulit, ivit ad Urbem / Adriacam puer, hinc nomine Paulus habet. / Doctus Aristotelis dubios exponere sensus / Audet, et Aegidium carpit ubique potens. Non solum supradicta inscriptio Utinensem asseruit nostrum Paulum, sed etiam Leander Albertus in Descript. Italiae Regione 18 Ducatus Forum-Iulij pag. mihi 480. Henricus a Pfleumern Germanus in Mercurio Italico Lugduni 1628, pag. 86, mei eruditiss. Amici Abbas Crescimbenius in Historia Vulgaris Poesis pag. 298; et Abbas Iustus Fontaninus Eminentissimi Imperialis Bibliothecarius in Foro-Iuliensibus Scriptoribus edendis. Hoc loco coarguenda venit, imo despicienda ineruditio Canonici Regularis Io. Baptistae Melegarij, qui cum non vidisset impressum, nisi parvum Libellum Summularum Pauli Veneti in suo Libro Venetijs edito 1648 in 4. [P. 289] Deridere ausus sit eruditissimum Ludovicum Cellotium Iesuitam, qui in Libro de Hierarchia et Hierarchis vocavit nostrum Paulum Monarcham Philosophorum. Quam merito Cellotius hoc dixerit, cernere poterat ex pluribus Scriptoribus ante ipsum, ex frontispicio Operum impressorum eiusdem Pauli, si vidisset, et ex Indice apposito, si viveret, agnoscere quoque posset, quam multa Philosophica, Astronomica et Mathematica ediderit. Comprobatur etiam ex eo, quod in ipsius encomium digessit Auctor Addit. ad Speculum Historiale Belluacensis cap. 64, pag. 476 a tergo: Paulus Venetus Herem. D. Augustini, et ipse Theologus et Philosophorum Princeps, nec non et disputator accerrimus hoc ipso anno in universa Italia nominatissimus habitus est eo, quod cunctos dialecticos, Philosophos et suae aetatis Theologos sine controversia superaverit, ac etiam tanquam alter Apollo post se futuros Philosophos suae sapientiae lacte nutriverit, qui nisi immatura morte praeventus fuisset, omnes antecessores suos ingenio, suisque scriptis superasset. Ultra supranotatos celebrarunt nostrum Paulum Marcus Antonius Coccius Sabellicus Aenne. 7, lib. 9, pag. mihi 136; Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis; Possevinus in Appar. sacro Tom. 2; Arthamannus Schedelius in Chronicis; Gesnerus pag. 541; Frisius pag. 660; Albericus in Scrip. Venetis pag. 70; Superbusin triumpho pag. 14; Io. Petrus Crescentius satis bene in Praesidio Romano lib. 3, pag. 101; Curtius noster in Elogijs proferens ad vivum eius effigiem, plurimique alij. Quando decessit erat aetatis annorum 60. Opera, quae edidit, sunt sequentia:
* Logica parva, seu summulae. Venetijs apud Scotum 1524 in 8; apud Iunctam 1535; apud eundem Scotum 1536, apud Iunctam 1544; apud Bonadeum 1585 in 8; etiamque pluries. Super easdem summulas scripserunt Menghus Faventinus, Iacobus Riccius et Manfredus de Medicis, quorum opus simul editum est, correctione et industria nostrorum Magist. Nicolai Veneti et Ambrosij de Padua, Venetijs impensis Lucae Antonij de Iuncta 1520 in fol. At primo Comment. folius Menghi editum est Venetijs typis Ioannis Leovuiler de Hall 1488 in 4, in nostra Bibl. Sanctissimi Crucifixi Promontorij Genuae vidi.
* Principis Logicorum, Philosophorumque Pauli Veneti super Universalia Porphirij et artem Veterem Aristotelis, cura et industria P. M. Iacobi de Bonaguisis de Mantua Aug. Venetijs per Locatellum fol. 1494; Parisijsque 1514 in fol. [P. 290]
* Eiusdem Logica magna correcta a duobus Minoritis Fratre Francisco Maceratense et Iacobo Fossanense. Venetijs 1499 per Scotum in Fol. Demum ibidem cum annot. marginalibus, tabulis et figuris diligentissime 1565 in 8.
* Super libros Posteriorum Venetijs 1481 arte et impensa Ioannis Herbort Alemani in fol. Est in nostra Promontorij. Ibidem per Guillelmum de Monteferrato Tridinensem 1486 in fol. Denuo 1491 et 1495 per Locatellum in fol., et 1499 per Simonem Papiensem in fol, ac 1518 et 1521 ambae editiones emendatae a nostro Augustino Montefalconio per Lucam de Iuncta in fol.
* Excellentissimi Theologorum, Philosophorumque Monarchae Pauli Veneti Augustin. in octo libros Physicorum Commentaria, cura et correctione M. Iacobi Baptistae Alovisiani, qui in Praefatione vocat Paulum Venetum summum Christianae Fidei vindicem. Venetijs per Greg. de Gregorijs 1499 in fol.
* Divi Pauli Veneti, Theologi clarissimi, Philosophi summi et Astronomi maximi Aug. libellus aureus de compositione Mundi cum figuris, edidit Alovisianus notatus. Venetijs per Locatellum 1498 in fol.
* Eiusdem expositio super libros de Generatione et corruptione. Ibidem 1498 in fol.
* Clarissimi omnium Philosophiae Aristotelis elucidatorum praecipui Pauli Veneti de Anima, opera medicinae Doctoris Iacobi Suriani. Venetijs 1504 et 1524 per Locatellum in fol.
* Summa naturalis Philosophiae per famosissimum S. T. Professorem Paulum Venetum. Venetijs in fol. magno, 1477 edita et correcta per S. T. P. Fratrem Valentinum de Camerino Ord. Praed. vidi in nostra Bibl. Conventus Corani in Latio. Primo editam tamen vidi in nostra Savonae Consolationis. Mediolani per Christophorum Valderfer Ratisponensem 1476 in fol. Etiam Venetijs impensis Ioannis de Colonia an. 1426 in fol. Ibidem industria nostri P. M. Pauli de Genazano per Locatellum 1502 in fol., ac Lugduni in aedibus Antonij de Rij 1525 in fol. parvo.
* Aurea Sophismata acutissimi, divinique ingenii, et subtilissmi Logici, nec non et Sophistae perspicacissimi, Doctoris eximii tam Theologiae, quam Phylosophiae M. Pauli Veneti correcta et emendata per Magistrum Secundum Contarenum Patritium Venetum. Venetijs per Locatellum 1493 in fol. Primum vero Papiae per Nicolaum de Girardenghis 1482 in fol.
* Eiusdem Opus aureum, quod Quadratura inscribitur, emendatum per eundem M. Contarenum Aug. Venetiis per Locatellum 1493 in fol.; ac Parisijs 1514 in fol.
* De Conceptione B. Virginis Mariae lib. I, ciratur ab Andrea de Peruzzinis Minorita Observ. in suo opere Analysis immaculatae Conceptionis edito Venetijs 1634 in 4, pag. 99; a meo Sammartino Tolosano in Libello supplici pag. 333; a Petro de Alva in Bibl. Concept. col.1137, ac ab alijs.
* Eiusdem de Gustabili descriptus 1428, sumptibus Matthaei de Ripalta; Brevis summa in libros Physicorum; [P. 291] Conclusiones super Libros de Anima; et de Futuris contingentibus, sunt in Bibl. Patavina S. Ioannis in Viridario ex Thomasino.
* In duodecim Metaphysicorum scriptus 1434 in fol. memb. in nostra Patavina, ex eodem in 4.
* Summa naturalium scripta 1435, Mense Maij, cuius frontispicium cum miniaturis elegantissimis in nostra Patavina. Irrepsit tamen error in Thomasini Indice dicente Ord. Praedicatorum.
* Explicatio Dantis Aligeri Poetae Florentini in Bibl. de Candis Patavij. Si verum est, quod asseritur a Crescimbenio loco supracitato, scilicet opus manuscriptum fuisse 1410; manifeste apparet esse nostri Pauli, non alterius Ordinis Servorum.
* Super Sent. lib. quatuor: contra Iudaeos lib. I; Sermones de Tempore lib. I; Sermones de Sanctis lib. I; Sermones Quadragesimales lib. I. De notitia Dei lib. I. De contendo Christiano Testamento lib I. De ortu et progressu nostri Ordinis lib I. De Incarnatione Dei lib. I. De excellentia Verbi Dei lib. I. Super consequentijs Strodij lib. I. Atque ad compendium redegit doctas Ioannis de Ripa Doctoris in Magistrum Sententiarum Explicationes; aliaque.
* De notitia Dei; De condendo Christiano Testamento; De ortu et progressu Ordinis, ac explicatio Dantis Florentini meus Albericus, et Superbus attribuunt haec Paulo Veneto Ord. Servorum, qui floruit 1476; at Possevinus nostro. Quibus credendum, iudicare non possum.
160) PAULUS ZABARELLA Patritius Patavinus, cognomenta Bonus, humanarum, divinarumque litterarum Doctor egregius, in concionando praesertim omnes sui temporis antecelluit. Coenobium Patavinum aedibus et porticibus speciosissimis auxit, ac exornavit. Anno 1491 Marchiae Tarvisinae Provincialis evasit. Sui gubernij tempore simul cum P. Magistro Paolo Tridentino impetrarunt ab Alexandro VI Bullam sub datum Romae 1493, die 22 Iunij, in qua praecipiebatur Festum S. P. Augustini ad instar Apostolorum Festivitatum ab omnibus coli debere. In Congressu generali Romae 1497 celebrato Patres eum elegerunt totius Italiae Visitatorem Generalem. Deinde 1499 Praeses Capituli suae Provinciae fuit constitutus, et 1504, 20 Martij, ad Infulam titularem Argolicensem promotus; qua relicta, Archiepiscopus Pariensis, simulque Propraesul, Locumtenens Generalis in spiritualibus et temporalibus Cardinali Marco Cornelio Episcopo Patavino inservivit. Eo in munere optime, strenueque se gessit. Praecise cum Procancellarius quoque Patavinae Academiae extitisset, in elargiendis insignibus omni genere candidatis, tanto eloquentiae flumine exundabat etiam in extemporaneis sermonibus, ut oratio eius mele suavior, aureaque ab omnibus suspiceretur. [P. 292] Denique anno 1525, 25 Iulij, humanis spolijs exutus ad vestem immortalem, quam nulla tinea corrumpit, induendam transijt. Encomiastice de Zabarella locuti sunt omnes Scriptores Ordinis, specialiter Herrera pag. 267 et 268 Tom. 2 Alphabeti Aug.; et Paulus de Sclavis de Genazano, qui ipsi Zabarellae dicavit Summam Philosophiae Pauli Veneti, inter alia exprimens: Tu enim excellentissimus Theologus omnium studiosorum es refugium, omnium bonorum asilum. Neque etiam alius, aut rarissimus in Religione nostra reperitur, de quo maiora et meliora desiderari et expectari possint etc. Melius tamen de suo Gentili locutus est Comes Iacobus Zabarella in suo libro Impresso Patavij 1670 in 4; cuius titulus: Aula Zabarella a pag. 124 usque ad 128 exponens veram Imaginem nostri Pauli, in qua apparet obijsse Annorum aetatis 54; cum hoc epigrammate ad pedes: Moribus ingenuis dignus, qui vixit eremo, / Par calamo, cui vox conscia, mensque Dei; / Argolicis, Parisijsque simul pia semina sparsit, / Rore salutifero, quantus et ipse patet. Ughellus in Italia Sacra loquens de Card. Cornelio Episc. Patavino Tom. V, col. 441; inter alia haec profert: Habuit suffraganeum in Ecclesia Patavina eximium virum nobilitate generis et scientiarum omnium claritudine illustrem Paulum Zabarellam Episcopum Argolicensem et Archiepiscopum Pariensem etc. Ioannes Gualterus Belga in Bibl. Bibliothecarum libro de diebus emortualibus pag. 1275: Paulus Zabarella Episcopus Argolicensis, in condonando inter omnes sui Ordinis, suaeque aetatis eloquentissimus obijt 15 Julij 1522. Errat in assignando anno et die mortis. Sepultus fuit in Ovetariorum Sacello nostri Templi hoc apposito Epithaphio a Francisco Savonarola composito: Doctus adit Coelum facundo carmine Flaccus, / Et Stella Euganei lumen uterque Soli. / Nomen ad Aethernum Patavi lux mittit Olimpum; / Romanae Princeps Livius historiae. / Paulus in eloquio, Corneli, numine Coelum / Possidet, Aonias hinc sacer transit aquas. / Quantum alijs igitur numeris, aut ore soluto / Antenor debet, tam Zabarella tibi. [P. 293] Opera ipsius sunt:
* De reformatione Ecclesiae ad Clementem VII; extat M. S. in Vaticana a Pamphilo lectum.
* Elegantes Orationes omnis generis.
* Enunciatio in septem Psalmos Poenitentiales. Aliaque.
161) PEREGRINUS NASELLUS Patavinus S. T. Doctor insignis, qui in pluribus Academijs Ordinis humanas et sacras scientias cum plausu et discipulorum utilitate docuit. Is, cum viveret illis luctuosis temporibus, quibus haeresum hydra capita venenosa extollebat, plurima volumina, veluti tela acuminata vibravit contra ipsa; ut ea obtruncaret. Opera exarata aspexit Pamphilus, ut ipse fatetur, sed ubinam essent asservata, non expressit. Non decessit, uti putavit idem, et Portenarius in Felicitate Patavina lib. 9, cap. 27, pag. 455; videlicet 1556 quia ex Ordinis Regestis patet illum adhuc in terris deambulasse an. 1557, 20 Novembris, et 1559, 30 Augusti, ut exponit Herrera. Eum memorant cum laude, sed parum de ipso narrant citati Scriptores, etiamque Gratianus in Anastasi pag. 151; Elssius pag. 558; Crusenius par. 2, cap. 3; ac Torellus in octavo Tom. saeculorum pag. 415. Notatus Gratianus in ipsius laudem reponit hoc Disticon: Iste licet Patavi Peregrinus in Urbe Nasellus, / Perfricuit nasum, Saxo Luthere, tuum.
* Viginti sex Assertiones et dubia quaedam obscura explicuit et respondit adversus 41 impios Articulos Lutheri.
* De Operibus exterioribus octo conclusionibus quaedam complexus est, in quibus haereticorum nodos, apud eos obscuros et insolubiles solvit et in lucem promit.
* De fide implicita et de informi, et formata, et de eius origine, causaque efficiente, et quomodo exaltet fideles, et reddat eos sapientes, et iuvet et roboret.
* De Legibus humanis, quantum et quomodo obligent lib. I.
* De Potestate Summi Pontificis lib. 2.
* De Concilij comparatione ad invicem etc. lib. I.
162) PETRUS AMELII de Brenaco Gallus, Monasterij Limosi Narbonensis Dioecesis filius, Religiosus eruditus ac S. T. Doctor. Circa finem Urbani V Pontificatus, loco D. Fratris Raymundi de Acono defuncto successit in Sacristae, Confessarij et Pontificij Bibliothecarij muneribus. Deinde Episcopus Senogalliensis ac Archiepiscopus primo Hydrumtinus, et post annum ad Infulam Archiepiscopalem pariter Tarantinam, denique Patriarcha Gradensis, quo relicto, Patriarcha Alexandrinus et Administrator Ecclesiae Aquensis in Vasconia institutus fuit. [P. 294] Observatione et correctione, meo quidem iudicio, dignum est, quod scripsit Ughellus sua in Italia Sacra de nostro Petro Amelio. Primum in 2 Tom. col. 966 conatur ostendere eum non fuisse Episcopum Senogalliensem; et tamen ipsemet Amelius se extitisse testatur, ut infra patebit. In Tom. 9, col. 191, postea protulit: Putarim fuisse illum Episcopum titularem Singuliensem in partibus, non Senogalliensem, deinde Archiepiscopum Hydruntinum, et Tarantinum. In monumentis Tarantinae Ecclesiae nulla mentio de Petro Amelio; fortassis numquam resedit etc. Demum inter Patriarchas Gradenses Tom. 5 nullam mentionem fecit nostri Perri. Quod de Archiepiscopatu Hydruntino asseruit, nihil contradico, sed de Episcopatu Senogalliense, et Patriarchatu Gradensi tam clare patet, ut mirum sit Ughellum in Regestis Vaticanis nihil invenisse. Exponam illud, quod observarunt ex eius libro, cuius titulus Ordo Romanus, sapientissimi Abbas Mabillon, et Socius Germain in 2 Tom. Italici Itineris pag. 443 impr. Parisijs apud Martin 1689 in 4; ut veritas magis clarificetur: Etsi in veteri codice, quem nobis pro sua benevolentia concessit Eminentis. Cardinalis Casanata, nullum auctoris nomen sequenti libro sit praefixum, ex varijs tamen eiusdem libri locis constat eum esse Petrum Amelij Gallum Electensem, ex Eremita Augustiniano Urbani V Sacristam, dein Gregorij XI Paenintentiarium et Bibliothecarium, postea Senogalliensem Episcopum, Archiepiscopum Tarantinum, tum Patriarcham Gradensem et Alexandrinum, atque Ecclesiae Aquensis administratorem. Is nimirum se ipse prodit in lib. cap. 79. Ita vidi ego Fr. Petrus Amelij Senogalliensis Episcopus observari. Item in cap. 141 Augustinum patrem nostrum vocat. Idemque in cap. 90 testatur se Sacristam et Episcopum Senogalliensem agnos Dei (ut vocant) confecisse anno 1378. Ad haec in capite 158 ait, se Gradensem Patriarcham una cum Patriarcha C. P. processus in criminosos Feria V in Coena Domini pronunciasse anno 1393. Denique in vivis erat ad annum 1398, instante obitu Bonifacij noni ex cap. 165. Falluntur itaque, qui eum anno 1368 obijsse ferunt, cum post annos decem agnos Dei confecerit Sacrista et Episcopus Senogalliensis. Sedit, ut Patriarcha, inter Cardinales, Episcopos anno 1391, ex cap. 153. Iter Gregorij XI Avenione Romam versibus cecinit, cuius operis memoria insequenti capite 142. Quare in itinerario meo de Domino Papa Gregorio XI etc. [P. 295] Est igitur ex supradictis clare ostensum, Petrum fuisse Episcopum Senogalliensem et Gradensem Patriarcham. Immo de Patriarchatu Gradensi testantur etiam Ordinis Regesta ad annum 1389, 16 Augusti, et 1392, 11 Ianuarij, quibus in locis Patriarcha Gradensis, et SS. D. N. Papae Confessor appellatur. Hic noster Amelius fuit ille Episcopus Tarantinus, qui cum Urbano VI, et alijs simul S. Petrum in aere aspexerunt anno 1387. Successum enarrat Abraham Bzovius in Annalibus ad notatum annum n. I, pag. 130: Roma ad dexteram relicta, Tibur ferebatur Urbanus. Aliquis Eremita secundum Visionem admonitus hortabatur Pontificem, ut Romam accederet. Qua exhortatione perculsus, cum dubius expenderet, quid faceret, nondum satis ad profectionem animatus, vidit B. Petrum in sublimi ad eam partem, quae Romam ducit. Nec ipse tantum Urbanus, sed cum eo videre plurimi. Sed ille imperavit, ne cuiquam visionem vivente de dicerent. Post eius obitum Episcopus Tarantinus, qui Urbano a Confessionibus fuerat, pro concione publica palam dixit ad populum, se cum Pontifice et multis alijs tum in ea effigie vidisse B. Petrum in sublimi, qua sculptus adstat ad porticum Basilicae Vaticanae. De hoc Petro Senogalliensi Episcopo putat noster Herrera intelligendum esse id, quod Bartholomaeus Gavantus in Thesauro Sacrorum Rituum Romae edito 1632, sect. 7, cap. 7, pag. 154; et meae editionis Venetae 1668, pag. 120: Alij in Breviario Veneto 1521 authorem faciunt Petrum Episcopum Singalensem approbante Gregorio XI; videlicet ipsum fuisse auctorem Officij Inventionis S. Crucis. Tempore enim dicti Gregorij floruit noster Petrus, facile per errorem impressoris dictus Singalensis, loco Senogalliensis. Turpiter erravit noster Elssius, etenim quod Herrera protulit de Officio Inventionis S. Crucis, ipse putavit auctorem fuisse totius Breviarij Venetijs editi 1521. Denique noster Amelius postquam per plures annos egregie suum officium peregit, et quatuor Pontificibus accurate inservivit, nempe Urbano V, Gregorio XI, Urbano VI et Bonifacio IX; pie in Domino obdormivit in principio anni 1404; quia die 19 Maij eiusdem 1404 Bonifacius Nonus duobus Commissarijs per Bullam institutis iniunxit, ut e Conventu Limosi Bibliothecam et ornamenta Fratris Petri de Brenaco Sacristae Pontificij, tamquam ad Sedem Apostolicam pertinentia, exigerent. Hinc quoque advertendum iudico me nullum Scriptorem observasse, qui asserat nostrum Amelium obijsse1368, uti scripserunt doctissimi citati Monachi, [P. 296] sed vel 1378, vel 1388. Sicuti quod protulerunt ex cap. 165 de instante obitu Bonifacij Noni 1398; intelligendum esse de aliquo periculo obitus existimo: Bonifacius enim obijt 1404, die 1 Octobris, non 1398. Opera a nostro Petro Amelio post se relicta, sunt duo sequentia, alia adhuc latent. De ipso loquuntur non solum supracitati, et omnes nostri, sed etiam S. Antoninus par. 3, tit. 22, cap. 2 et 13; Theodoricus Lib. I, cap. ultimo; Krant. lib. 10 Metropol. cap. 20; Claudius Robertus, et Sammarthani in Gallia Christiana, alijque.
* Itinerarium Gregorij XI ex Avenione ad Urbem atque ab Urbe ad Anagniam inceptum 1376, 13 Septembris; constat versiculis Latinis, qui quamvis nulla pedum, aut syllabarum mensura sint ordinati, tamen versiculorum ultimae syllabae sunt similiter cadentes, uti Rythmi vulgares etc. Edidit Papirius Massonus in vita dicti Gregorij, etiamque Ciacconius et Bzovius in Annalibus in eadem vita, ac Franciscus Duchesne in 2 Tom. de Cardinalibus Gallis pag. 437 et seq.; qui omnes commendant diligentiam nostri Petri in eodem Itinere describendo.
* Ordo Romanus in Ordine XV constat pag. 50: incipit enim a pag. 443 et definit in pag. 544 Operis citati praeclariss. Abbatum Mabillon et Germani, qui illum ediderunt.
163) PETRUS AURELIUS SANUTUS , Patritius Venetus, Aloysij quondam Lunardi Senatoris gravissimi, Reipublicae Consiliarij et Lucretiae Trivisanae Filius, vir praestanti pollens ingenio, ac in Philosophicis, litterisque sacris perfecte versatus. Is, cum audisset fructus uberes, quos in Imperijs Peruvij, Mexici et Sinarum producere faciebant ex aridis primo arboribus Gentilibus illarum Regionum diligentes cultores Caenobitae Augustiniani, Fidei zelo et martirij ardore incensus illuc transmeare concupivit; sed cum a Superioribus facultatem consuetam obtinere non potuisset, quia eius delicatam complexionem ad id munus insufficientem prospiciebant; ideo ad Christi Domini Passionem contemplandam in Eremum Sanctissimi Crucifixi Povesiae parvae Maris Insulae se recepit, diuque in illa permansit. Denuo tamen superioribus praecipientibus ad Religioni inserviendum reversus est. Anno 1533, et ni fallor, etiam 1522, iam erat S. T. Doctor; atque 1542 suae Marchiae Tarvisinae Provinciae moderator; et 1550 S. Stephani Venetiarum Prior; quibus in gubernijs eluxerunt eius prudentia, aequitas et vitae sanctitas. [P. 297] Fundate igitur Magister Archangelus Riccius Venetus ex meo Ordine in epistola dedicatoria Summae Praedicantium Fr. Io. Bromiardi Dominicani, quam correxit et impressioni tradidit, ad Mathaeum Sanutum Patritium Venetum Episcopum Concordiensem haec scripsit in encomium eiusdem Aurelij: Nec silentio involvendum esse duco Petrum Aurelium Sanutum, verum profecto, ac vicinum spendidissimum tuae familiae florem et mei Augustinensium Eremitarum Instituti ornamentum et decus. Qui vir maximo et altissimo ingenio, subtilissimus Dialecticus, admirabilis Philosophus et Theologus incomparabilis, post innumeras in Aristotelis Philosophia lucubrationes, adversus haereses eruditum volumen emisit; et anno suae aetatis 60 propter singularem morum et doctrinae praestantiam (nisi quanto citius a nobis mors infesta surripuisset) non solum nostri Ordinis Magister Generalis electus, sed etiam in administrationem Ecclesiae Patriarchalis Venetae a Senatoribus merito assumptus fuisset. Ad quod Patriarchatus onus communi omnium ore et votis passim vocabatur. Decessit Sanutus an. 1553 ante 26 Augusti. Fuit Philosophus et Theologus doctissimus, moribus Angelicis et sanctis ornatus, scripsit librum contra Lutheranos magnae existimationis. Comes Zabarella in Genealogia Serenissimae Prosapiae Sanutae Venetae, ostendens ex Tito Livio historico famosissimo originem ducere. Opus impr. Patavij 1669 in 4, pag. 67. Celebrarunt eundem, ultra Frisium memorantem in Gesneriana pag. 666; nostri Pamphilus pag. 117; Crusenius part. 3, cap. 37 et 38; Herrera Tom. 2, pag. 285; Elssius, Gratianus et Torellus in 8 Tom.; nec non Albericus in Scrip. Venetis pag. 73; Superbus Conventualis pag. 15, par. 3; Florellus in Dictis et Factis memorab. Venetis pag. 201; ac Zilius Maurocenus et Seraphinus Schimberna in fine Compendij gloriae S. Cinguli pag. 371. Praeter varia Manuscripta supranominata a Riccio in lucem emisit
: * Soli Deo honor et gloria. Recens Lutheranorum oppugnatio per M. Petrum Aurelium Sanutum Venetum Augustinianum. Venetijs apud Aldi Filios 1543 in 4. Parisijs excudebat Ioannes Gemet via ad Divum Iacobum 1549 in 8. Ibidem apud Ioannem Faucher 1550 in 8.
* Logicam clarissimi Doctoris Alberti de Saxonia dicavit 1518 M. Cypriano Morello Veneto Augustiniano, ediditque Venetiis 1522 in fol. [P. 298]
164) PETRUS BRUNIQUELLUS Gallus, quem Coriolanus Doctorem egregium, et Ven. Alphonsus ab Orosco sanctitate et scientia clarum appellarunt. Hunc virum praeclarissimum omnes Scriptores (Herrera excepto, qui etiam de Sede Episcopali, quandonam obtenta, et quando decesserit assequi non valuit) male agnovere. Fuit itaque S. T. Magister, in sacris Biblijs versatissimus, et ut apparet ex fine eius operis infra notandi illius nomen erat Fr. Petrus de Rupemaura cognomento de Bruniquello. Ob egregias animi dotes a Clemente Quinto Episcopus Civitatis novae in Istria 1311 institutus. Revera ille fuit qui, ut refert Lucas Castellini Dominicanus de Canonizatione Sanctorum in quodam diplomate Indulgentiarum, quod Avenione concesserunt plures Episcopi anno 1317; inter alios se subscripsit sic: Petrus Civitatis Novae Episcopus; nam duravit in Sede (in qua, uti suspicor, nunquam personaliter sedit, permanebat enim in Avenionensi Curia Pontificia) usque ad annum 1328; eo enim tempore Ughellus Tom. V, col. 223, assignat Fridianum successorem. Cum laude meminerunt omnes nostri, etiamque Trithemius de Script. Eccl.; Possevinus in Appar. Tom. 2; Sixtus Senensis lib. 4 Bibl. sanctae pag. 295; Gesnerus in universali pag. 550 vocans Librum super historijs Bibliae Opus insigne; Frisius in sua Bibl. pag. 668 et 674, dividens Petrum Bruniquellum a Petro Civitatis-Novae Episcopo, Andreas Victorellus apud Ciacconium in vita Ioannis XXII, alijque. En ipsius Opera:
* Liber super historijs novi et veteris Testamenti iuxta ordinem alphabeti ordinatus, in cuius fine haec verba conspiciuntur: Explicit Liber super historijs Bibliae secundum ordinem etc. editum a Fr. Petro de Rupemaura alias cognomento de Bruniquello Ord. Erem. S. Aug. Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopo Civitatis-Novae. Completus fuit iste Liber anno Domini 1319, die martis, post diem Dominicum Carnisprivij. Est in nostra Vintimilij M. S. in 4, constat pag. 530; etiamque Romae et Cremonae pariter in nostris, et Viennae in Imperiali, alibique.
* Commentaria in Mag. Sent. lib. 4.
* Commentaria in Proverbia lib. I.
* Commentaria in Ecclesiastem lib. I.
* Comment. egregia in Cantica Cantic. lib. I.
* Commentaria quoque illustria in universa fere Biblia, testantur Possevinus; Draudius in Bibliot. Classica; Fabianus Iustinianus, Sixtus Senensis et meus Roccha. [P. 299]
165) PETRUS DONATUS de Aretio Etruscus, S. T. Doctor excellens, Concionator celeberrimus, profunda doctrina et fervida eloquentia decoratus. Pamphilus et Crusenius eum reponunt sub anno 1355; Herrera vero ex Regestis, et ipsius sequaces Torellus et Elsius, floruisse narrant anno 1388 et 1389. Memorant igitur supradicti, etiamque Amici eruditi Oldoinus et Torellus in Scriptoribus Etruriae M. S. Scripsit noster Donatus sequentia:
* Quadragesimale, seu super Evangelia Quadragesimae, Opus mire eruditum vocatur a Pamphilo, quod in Angelica vidit.
* Sermones Funebres, in quibus multa pie, docteque de arte bene moriendi, et caelesti vita pertractat. Ibidem M. S.
166) PETRUS HISPANUS seu melius Lusitanus, Ulyssiponensis. De hoc viro praeclarissimo scripsit meus Antonius a Purificatione Lusitanus sequentia: Ioannes Vigesimus, ab alijs dictus Vigesimus primus, antea Petrus Hispanus vocatus, natus est Lisbonae in Parochia S. Iulianae. Puer docilitate ingenij aequales longe superans Astrologiae et Medicinae Operam dedit, in quibus facultatibus se se per aliquot annos, non sine magna nominis comparatione, exercuit. Sed cum caepisset vanitates saeculi fastidire, Religionem elegit Eremitarum S. Augustini, cui inter Donatos adscribi voluit in Coenobio Lisbonensi, inde ad primatialem Sedem Bracharensem eductus est. Quam cum religiosissime rexisset, ad Pontificatum Romanum sublimatus est anno Domini 1276 etc. Cum ergo sedisset menses octo et dies tres, obijt Viterbij die 20 Maij, sepultusque est in Ecclesia Cathedrali etc. Auctor secundae Partis Examinis Antiquitatum cap. 23; Ludovicus ab Angelis in Chron. S. Augustini M. S. par. 2, cap. 17. Ita Antonius a Purificatione de Viris illustribus antiquissimae Provinciae Lusitaniae lib. I, cap. 18. Opus editum est Ulyssipponae ex Officina Dominici Lopez Rosa 1641 in 4. Si quis forte suspicaretur de veritate assertionis supranotatae, nempe: An revera Petrus Ulyssiponensis oblatus Augustinianus fuerit, quia apud Vitarum Pontificum Scriptores non specificatur? Respondere possem suspicionem non esse fundatam; nam dictos Scriptores plurima alia latuerunt magis neccessaria, quam citata notitia parvi momenti. Secundo: Testes asserentes erant non solum nationales, sed et concives, unde assertum haurire potuerunt e Scripturis antiquis vel Monasterij Gratiarum, vel Ulyssiponensis Civitatis. Ultimo observo, quod noster Antonius a Purificatione, qui hoc in suo citato Opere inseruit, [P. 300] habuit eruditos Antagonistas, qui contra ipsum scripserunt, videlicet Antonium Iepes Benedictinum, et Nicolaum a S. Maria Canonicum Regularem Conimbricensem, et tamen adversus supradictum assertum nihil opposuere. Non incongrue igitur repono Petrum Hispanum inter Augustinianos Scriptores. Sciant praeterea Lectores, quod etiamsi Lusitana Provincia hanc radiantem Stellam non produxisset, quod dicendum non puto, nihilominus semper fulgida eminuit. Duobus enim praesertim ultimis saeculis procreavit pene innumerabiles viros excellentissimos. Memorantur quidem ab anno 1422 usque ad 1672 (Testatur Emmanuel Leal suo in Opere, cuius tituli: Conflatorium purificativum ad defensam Chronici Antonij a Purificatione, edito, ut iam notavi, Ulyssipponae apud Antonium Rodriguez 1674 in fol., pag. 140) duodecim Apostolici Legati et Missionarij Evangelici; Vicereges, Gubernatores, et Nuncij ad potentissimos Monarchas fere viginti; Concionatores Regij, et Principum Regalis domus ultra vigintiquinque; Cappellani maiores et Confessarij Regis Lusitaniae, Principumque magistri 16; Praesidentes, Consiliarij et Deputati S. Officij Tribunalis etc. etiam 16, Cathedratici publici 24, Scriptores eminentes tam Theologi, quam Politici, Ascetici, Morales, Oeconomici etc. ultra centum; Episcopi et Archiepiscopi plures quadraginta; Religiosi, qui decesserant cum notabili fama sanctitatis, ultra centumviginti; Martyres nobilissimi (non tamen adhuc ab Ecclesia declarati, licet processus iam sint ab Ordinarijs confecti) qui innumerabiles Infideles ad verum Fidei lumen adduxere fere sexaginta. Nostris etiam temporibus, ultra plurimos alios, vivunt (et utinam ad multos annos) Illustrissimi Infulati, nobilissimique Theologi et Concionatores, Domini Petrus et Antonius de Foyos, Fratres Germani Excellentissimi D. Mendi de Foyos Regis Lusitaniae Status a Secretis, quibus 1696 dicavi Opusculum de Cardinalibus Augustinianis. Ad Petrum vero revertendo, seu melius ad summum Pontificem Ioannem XXI dico, innumeros esse, qui eum celebrarunt, etiamque plures, qui eum incaute pupugerunt, utpote ad Pontificatus regimen insuffìcientem, quod taediosum esset recensere, ideo praetermitto. Aliqui eum vocarunt Io. Petrum Iuliani. En ipsius Opera: [P. 301]
* Summulae Logicales, seu parva Logica, cum interpretatione variarum etc. Lugduni typis Iaunot de Campis 1509 in fol. Venetijs, alibique.
* Tractatus sex Logici, cum copulatis elucidatorijs etc. Coloniae apud Ioannem Quentel 1503 in 4.
* Commentarij in Isaacum de Dietis Universalibus et particolaribus, et eiusdem de Urinis, simul cum operibus Isaaci. Lugduni apud Bartholom. Trot 1515 in fol.
* Thesaurus Pauperum, seu de medendis humani corporis morbis per experimenta, euporista, simplicia et particularia; Liber empiricus ex omni genere auctorum, et experientia propria congestus. Lugduni apud Iacobum Myr 1525. Parisijs apud Iacobum Du Rys 1577 in 16, cum Thesauro sanitatis Ioannis Liebaultij. Francofurti apud Egenolphum 1578 in 8.
* Dialectica eiusdem M. S. Patavij in Bibl. S. Ioannis in Viridario.
* In Physiognomiam Aristotelis Commentaria Cantabrigiae M. S. in Bibl. S. Petri.
* In Hypocratem Glossas de nantura Puerorum M.S. Patavij apud Lateranenses.
* Epistolarum Volumen in Vaticana.
* Sermones praedicabiles M. S. in nostra Augustiniana Cremonae. Aliaque varia, quae videri possunt apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca Hispanica veteri, et apud Oldoinum in Atheneo Romano pag. 429.
167) PETRUS DE RUBEIS vel DE ROSSIS Senensis, Philosophus acutus ac Theologus magnus. Postquam Generalis Coriolanus virum perfectae sanctitatis et doctrinae illustris proclamavit, subiunxit: Gratis pro Deo libenter docebat, imo pauperibus Studentibus e suo subveniebat patrimonio. Divinis operibus semper intentus, plenus dierum et sanctarum actionum migravit ad Dominum. Illum vixisse 1471 asserit Bergomas, et Pamphilus 1477. Hac occasione praeterire nolo, nullum ex nostris Scriproribus meminisse clarissimi S. T. Magistri Leonardi Senensis Augustiniani, Episcopi Nicopolensis, qui anno 1376 ordinavit, de licentia Diaecesani Senarum, in Subdiaconum Fratrem Ludovicum Petri Senensem, ut ex M. S. D. Sestegiani n. 100. Huius nostri Rubei meminit etiam Frisius pag. 683. Scripsit itaque:
* Commentaria in Libros Posteriorum M. S. in Bibl. S. Mariae de Populo.
* Commentaria in S. P. Augustini Opus de Civitate Dei. In aliqua Ord. Bibl., ut asserunt nostri.
* Commentaria in Sac. Scripturam.
* Commentaria in Magistrum Sententiarum.
* Annotationes multas super Libros Logicales et Philosophicos Aristotelis. [P. 302]
168) PETRUS DE SPIRA Theutonicus S. T. Doctor, in divinis Scripturis studiosus et eruditus, in Philosophia saeculari magnifice doctus, ingenio praestans et clarus eloquio, in tractandis ad populum Sermonibus celeberrimae famae. Anno 1386 Rheni et Sveviae Provinciae Rector. Ad posteros nomen suum transmisit quibusdam editis operibus. Eum memorant omnes nostri encomiastice; ac etiam Trithemius de Scrip. Eccl.; Possevinus in 2 Tom. Appar.; Gesnerus in Bibl. pag. 553; Frisius in eadem pag. 683; meus Milensius in Alphabeto Germanico pag. 226; Marraccius in 2 Tom. Marianae pag. 276; ac Iacobus Gaddus de Scriptor. non Ecclesiast. Tom. I, pag. 49. Scripsit:
* Sermones de Tempore lib. I.
* Sermones de Sanctis lib. I.
* Super Libros Ethicorum lib. 10. Aliaque varia.
169) PETRUS DE VENA Gallus, Tolosae Urbis celeberrimae natus, S. T. Doctor clarissimus, Canonista, Philosophus et Historicus accuratus. Is tempore schismatis, cum iam fuisset suae Aquitaniae Provinciae moderator, Ordinem ultra montes uti Generalis rexit. In serie enim Concilij Pisani, in quo Alexander V ad Summum Pontificatum elevatus fuit anno 1409 subsignatus invenitur hoc modo: R. P. Sacrae Theologiae Magister Petrus de Vena Generalis Fratrum Eremitarum S. Augustini. Licet postea ipsius acta ante adeptum totius Ordinis consensu Generalatum, in Capitulo Astensi anno 1419 post eiusdem obitus rescissa fuerint. Itaque anno 1412, 22 Maij, universis acclamantibus, ac iam Nicolao Saraceno a Cassia Generali absoluto ad Infulam Recinetensem destinato, legitimo Religionis gubernio noster Petrus praeficitur. Concilio Constantiensi una cum quinque Episcopis, plurimisque Theologis ex nostro Ordine 1414 interfuit, in eoque doctrinae, pietatis, maximique ingenij vestigia reliquit. In Capitulo Avenionensi 1415; quamquam a Concilio discedere non potuisset, quia eius praesentia valde utilis erat, nihilominus in officio fuit confirmatus. Denique postquam pluribus annis egregie Ordinem rexisset, pie decessit 1419. Celebratur ab omnibus nostris Scriptoribus, etiamque a Nicolao Beltrando de Gestis Tolosanorum, Possevino Tom. 2 Appar.; et Frisio pag. 685; qui non bene refert illum claruisse 1370. Quod supranotavi de Pisano Concilio, cernitur in Ughello Tom. 3 Italiae Sacrae col. 556. Scripsit: [P. 303]
* De origine Ordinis nostri. Opus editum est (uti testatur Emmanuel Leal Lusitanus Libro in Petro Hispano iam citato pag. 368) Parisijs 1515.
* Super Ethicam Aristotelis I, 10.
* Quodlibeta Tolosana lib. I.
* Expositionem Decretalium lib. I.
* De perfectione hominis lib. I.
* De quadruplici instinctu lib. I. Aliaque varia.
170) PHILIBERTUS HARESCHE Gallus, Parisiensis Urbis, et magni Coenobij nobile germen, S. T. Doctor excellens. Anno 1526 Gabriel Venetus Generalis die 20 Augusti Priorem sui Parisiensis Monasterij iam electum confirmavit. Cum Magistro Claudio Viveneti Regij Principis Confessario, Inquisitor et Iudex haereticae pravitatis in toto Galliarum Regno constitutus fuit. Tam fulgidae extiterunt morales virtutes et sapientia nostri Philiberti, ut anno 1537, 5 Octobris, ad eum scribens Generalis Ordinis Ioannes Antonius Aprutinus vocaverit virum maximae doctrinae et gravitatis; ac famosissimus Seripandus 20 Iunij 1543 sic ad eundem expresserit: Cum aetas tua, et sancti labores, in quibus consenuisti, a nobis omnia suo iure postulare videantur, nisi ingrati et immemores tuae probitatis videri velimus, negare tibi non poterimus, quod humiliter postulasti etc. Nobis enim tuis meritis, virtutibus, studijs haec parva videntur, qui tuo exemplo adolescentes omnes ad virtutum praemia excitare magno cum Reipublicae nostrae utilitate impense cupimus. Decessit anno 1545, 21 Augusti, uti Pamphilus asseruit, Prior tamen Parisiensis tunc non erat, quod bene advertit Herrera. Condignis encomijs eum cohonestarunt Scriptores Ordinis etiamque Sixtus Senensis lib. 4 Bibl. sanctae pag. 293; Petrus de Alva in Bibl. Concep. col. 1202; Frisius pag. 688; alijque. Edidit:
* Commentarios breves ac dilucidos in Epistolam D. Pauli ad Romanos, in quibus post exactam expositionem Apostolicae mentis, definitiones quoque vocum difficiliorum et diversarum significationum acceptiones, auctoritates item veteris testamenti, sive 70 Interpretum, sive Hebraicae veritatis, quas interdum sequitur Apostolus, lucidissimis annotationibus explicavit. Parisijs apud Ioannem parvum 1536 in 8.
171) PHILIPPUS GROPPANTES Florentinus, Theologus insignis, ac Concionator magni nominis. Die 6 Iulij 1458 Regens sui Patrij Coenobij institutus, ac anno 1460 tertio loco Praeses suae Provinciae destinatus fuit. [P. 304] Miratur Herrera quod supervixerit usque ad annum 1495; et tamen in Regestis Ordinis nulla de eo mentio habeatur, praecipue cum fuerit Generalis Ordinis Magister Guillelmus Becchius Florentinus ab anno 1460 usque ad annum 1470. Sed si vidisset sequens M. S. Opus, quod in nostra Cortonensi Bibliotheca asservatur, profecto aliter expressisset: Thomae de Argentina super quatuor sententiarum Opus scriptum per Magistrum Philippum Groppantes de Florentia Neapoli in Conventu S. Ioannis de Carboneto 1467, 11 Iunij, in fol. Ex hoc igitur M. S. viso suspicor M. Philippum Groppantes cum Reverendissimo Becchio (tametsi compatriotae essent, quod causa amoris esse debuerat) non bene forte convenisse, ideoque in Congregationem Carbonariae se recepisse, quamobrem in Regestis Ordinis ab anno 1460 amplius non memoratur. Demum transacto Generalatu Becchij, in Patriam reversus, senioque confectus 1495 ad aliam vitam migravit die 20 Novembris, ac sepultus in Capitulo Coenobij Florentini inter alios viros illustres, marmoreo Tumulo decoratus. Celebrarunt omnes Ordinis Scriptores, nihil vero Pocciantius in Florentinis, quod immerito factum iudico, cum Pocciantius viderit nostrum Pamphilum illum inter viros Ordinis celebres collocantem. Defectum supplebit Amicus Cinellus in suis Scriptoribus Etruscis edendis. Opus ipsius vidi in Bibliotheca Monasterij S. Olivae de Core in Latio Ordinis nostri M. S. memb. in fol., cuius titulus: Incipiunt Sermones praedicabiles ex Flosculis diversorum Doctorum ordinati per Magistrum Philippum Groppantes de Florentia Ord. Fratrum Erem. S. Augustini. Deficit vero finis Libri, nempe Sermo ultimus in 3 die Paschatis, et in festo S. Caeciliae, ut innuit ipse in fine dedicatoriae. Primus Sermo est in Festo S. Philippi eius advocati, postea sequuntur Adventus et Quadragesimale, una cum Concionibus per totam Hebdomadam Sanctam, ac in Sabbatis, etiamque Festorum a die Circumcisionis usque ad quinquagesimam inclusive, ordine sicut inferius reponam. Dedicatoria sic incipit: Spectabili ac ingenioso Viro Ioanni Brunecto Brunecti Filio ex nobili Florentinorum progenie, necnon circa lectionem verbi Dei ferventissimo auditori Fr. Philippus Groppantes de Florentia Ord. Fratrum Erem. S. Augustini in Domino salutem dicit. Post exordium S. Philippi cernuntur haec verba: Hunc ordinem sermocinandi secundum numerum ternarium in omnibus Sermonibus meis tenere intendo, tum propter capacitatem legentium [P. 305] tum et audientium, ut fructum aliquem habere possint. Quoniam iudicavi in multis divisionibus potius mentis confusionem, quam profectum esse, nec omnia, quae tangi possunt, super unam differentiam occurrentem dicenda sunt eo, quod Sermo praedicabilis debet una hora finita terminari, ne populus tedio afficiatur. Ex his patet, quod modus nunc usitatus concionandi e Gallia in Italiam introductus est fere idem ac antiquus; nam auctor iste multis efficacibus argumentis ex veteribus Theologis et sanctis Patribus excerptis probat suum assumptum et pene semper concludit cum D. P. Augustini auctoritatibus desumptis ex epistolis eiusdem. Hic antiquus Scriptor fuit in favorem Conceptionis immaculatae Beatissimae Virginis; scripsit enim in Sermone 2 de Annunciatione pag. 125 a tergo ex Isaia: Implebo splendoribus animam tuam in Conceptione, et eris quasi hortus irriguus. Et infra: Fuit in ea gratia benedictionis, quia inter omnes mulieres fuit benedicta, fuit enim ipsa a maledictionibus praeservata, quoniam propter peccata primorum parentum generaliter homines et mulieres fuerunt maledictionibus suppositi. Haec inserere volui, ut eruditissimo genio Illustrissimi et amantissimi D. Antonij Magliabechj occurrerem, ipse enim assidue propriae patriae gloriam quaerit et praecise curat, ut Opera praeclarissimorum Virorum, quos semper Florentia aluit, e tenebris eruantur.
172) PHILIPPUS DE MANTUA cognomento Longobardus S. T. Doctor insignis, quem Pamphilus floruisse narrat 1511. Hunc noster Herrera asserit eundem esse, ac illum, de quo loquitur Sabellicus Aenneade 10, lib. 8, pag. mihi 329, editionis Ascentianae 1528 in fol. At Labbeus in I Tom. de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. 492 vult Sabellicum inibi memorare Iacobum Philippum Bergomensem. Ego potius assentiendum puto nostro Herrera; difficile enim est creditu Sabellicum qui viderat Opus impressum nostri Bergomensis, ubi Iacobus Philippus vocatur, nomen dimidiare voluisse, et solum Philippum appellare. Ulterius observo, quod ex vita Iacobi Philippi non constat ipsum Mediolani de Familia degisse. Proferam verba Sabellici, ut eruditus lector melius iudicet: Philippus Eremitanus per idem tempus Mediolani clarum nomen adeptus ob ea, quae scripsit, in qua eloquentiae defectum industria compensamus. Et hi quidem (nam inibi de alijs viris praeclaris loquitur) Sixto Pontifice [P. 306] aut clarum erant nomen adepti, aut clarescere caeperunt. Silvester Meucius de Castilione Aretino, qui edidit ipsius Opus super Apocalypsim, in epistola praeliminari ad Cardinalem Aegidium Viterbiensem haec inter alia reposuit: Magister Philippus de Mantua ita clare, docteque dixit, ut ei parem viderim neminem. Eius meminerunt cum laude mei Pamphilus, Crusenius, Gratianus, Elssius et Torellus, ac Frisius in Gesneriana pag. 691. Opus ipsius est:
* Lectura perlucida in Apocalypsim R. Magistri Philippi de Mantua Augustinianae, Eremiticaeque Familiae Doctoris clarissimi. Paduae 1516 in 4. Venetijs in Calcographia Francisci Bindoni et Maphaei Patijni 1527 in 4. Aliaque scripsisse puto, sed non edita.
173) PROSPER DE REGIO , Provinciae Romandiolae excellens alumnus, S. T. Doctor Parisiensis, sanctitate et meritis clarus, et B. Iordani de Saxonia Magister. Hic vir insignis floruit anno 1318; eo enim tempore Studentium Italiae examinator constitutus fuit in Congressu Generali Ariminensi. Ipsius notabilem humilitatem B. Iordanus commendavit his verbis: Item exemplum experimentaliter cognovi de Venerabili viro in Ordine, scilicet M. Prospero de Regio, Sacrae Theologiae professore, cuius studens sui olim Bononiae. Ipse enim hanc virtutem habuit, quod si aliquando verbum durum dixisset alicui fratri, quantumcumque parvum, ipse semper antequam dormiret, mittebat pro fratre illo, et sibi humiliter petebat indulgeri. Quam etiam humilitatem mihi indigno saepe exhibuit. Habebat certe vir pius inscultum cordi Paulinum praeceptum ad Ephes. 4: Sol non occidat super iracundiam vestram. Ideo quamquam in eminenti Cathedra Regentis Studiorum sederet, animum vere religiosum, nempe submissum gerebat. Quia in Opusculo infranotando edito, et forsan etiam in M. S. sententiarum ipsius, a quo desumptum fuit, vocatur Ordinis Generalis, et tamen in serie Generalium Religionis non invenitur, suspicatur noster Herrera, Prosperum in aliquo interregno tanquam Vicarium Generalem Ordinem gubernasse. Quidquid vero sit, laudatur uti vir egregius a citato B. Iordano in Vitis Fratrum lib. 2, cap. 6, pag. 78; ac ab alijs nostris Scriptoribus subsequentibus. In quatuor sententiarum Commentaria scripsisse, testatur Angelus in Bibliot. Scholastica et non obscure colligitur ex Opusculo sequenti: Quaestio dignissima et utilissima de Sensibus interioribus [P. 307] Reverendissimi et eximij Doctoris M. Prosperi de Regio Ordinis Fratrum Eremit. S. Augustini, eiusdemque Ordinis Generalis meritissimi, sumpta ex quaestionibus ab eo Parisijs disputatis supra Prologum Libri Magistri Senten. Bononiae ex Officina Iacobi de Benedictis 1503 in 4. Caesennae 1626 promovente Magistro Angelo Vantio etc.
[P. 307] 174) RAYMUNDUS PERAULDUS Gallus, Surgerijs in Xantonibus natus. Meam Augustinianam Religionem in minoribus professsus est, ut clare ostendunt Torellus, Hieronymus Roman et Herrera; sed antequam Nuncius in Germaniam mitteretur, vel Poncifice dispensante, ut supradicti putant, vel alia de forma, ab Ordine egressus est. Quod ipse revera aliquando Religiosus noster extiterit, patet expresse ex quodam textu Regestorum Ordinis, in quo Generalis Gratianus Fulginatensis die 25 Novembris 1499 sic exprimit: Dedimus litteras commissionis exigendarum collectarum a Provincia Narbonensi Magistro Gerardo de Cuffat Capellano Cardinalis Gurgensis, qui fuit olim de Ordine nostro. Hoc assertum intelligi debere de Cardinali Raymundo, non de Magistro Gerardo, clare detegitur; tunc enim Magister Gerardus adhuc in Ordine perseverabat. Nuncius Apostolicus apud Maximilianum Caesarem, et per totam Germaniam Pauli II, Sixti IV ac Innocentij VIII Pontificum evasit. Ab Alexandro VI Borgia, eodem Caesare Maximiliano instante, Purpura decoratus fuit 20 Septembris 1493 creatione duodecim Cardinalium, tituloque S. Vitalis, postea SS. Ioannis et Pauli, deinque Panmachij assignato. Iulius II Legatione Civitatis Viterbij, Patrimonij Sedis, eum cohonestavit. Inibi suavitate morum, dulcedine verborum ac splendida liberalitate corda omnium ad se ipsum summe venerandum attraxit. Demum 1505 mense Septembris in eadem Urbe naturae debitum solvit; sepultusque fuit in nostra Sanctissimae Trinitatis Ecclesia in D. Virginis Mariae Liberatricis Capella, cum Epithaphio infra apposito. Cum Pontifex et Curia tunc Viterbij degerent, in exequijs eiusdem sacrum solemniter celebravit P. Magister Nicolaus Foresius Aquapendentanus et Archiepiscopus Dirrachyensis, quamquam adhuc consecratus non extitisset. Odoricus Raynaldus in Annalibus Ecclesiasticis, loquens de nostro Card. Gurgensi, assert, quod expressit Auctor Chronicae Spanheimensis: [P. 308] Vir moribus et vita sanctissimus, et omni integritate conspicuus. Magnus Trithemij Abbatis nostri Amicus, et bonorum simul, ac divitiarum Mundi contemptor omnium constantissimus, cui similem non habebat aetas nostra. Ornavit Infulas Gurgensem et Xantonensem. Eius meminerunt non sine laude plerique nostri, etiamque Panvinius ac Ciacconius in Vitis Pontificum, Sammarthani in Gallia Christiana, Frisius in Gesneriana pag. 718; Ludovicus Donius de Attichij in Floribus Hist. S. R. E. Cardinalium Tom. 2, pag. 420; Oldoinus in Athenaeo Romano, alijque. In Vita B. Columbae Reatinae cap. 20 memoratur cum encomio; tunc enim erat Perusiae Legatus de latere, ut in Actis Sanctorum apud Bol. Tom. quinto Maij pag. 379. En inscriptio Sepulcralis: Raymundus Perauldi Patriae suae Xantonensis Episcopus, ac S. R. E. Card. Gurgensis, proque ea Legatus, adeo opulentiae contemptor, ut elargiendo nihil sibi relinqueret. Ab Iulio tamen II P. Max. ditatus, dum Patrimonij Legatione fungeretur, Viterbij obijt Anno sal. M.DV. Non. Septembris; utique a Iulio tradita solum retinere occeperat, sic monumentum hoc haud quaesitum, reverentia sua approbare credendum est. Vixit An. LXX. Opera, quae in sui memoriam reliquit, sunt:
* De dignitate Sacerdotali super omnes Reges terrae, Opus excussum in Germania absque Libri titulo et Typographi nomine. Testatur Frisius ubi supra.
* De Actis suis Lubici in Dacia Libelli varij, etiam in Germaniaexcussi.
* Bulla de Confraternitate Rosarij Beatae Mariae Virginis a se evulgata. Ibidem.
* Epistolae plures ad Germanos proceres, et Helvetios, ut illos ad Bellum contra Turcas excitaret. Una ex Epistolis ipsius impressa est in principio Operis nostri P. M. Paltz, scilicet suppl. Ceelifodinae, est enim in laudem ipsius P. Magistri.
175) REINHARDUS DE LAUDEMBURGH Germanus S. T. Doctor, Religiosus pius ac Concionator celebris et devotus, claruit 1500. Memoratur a Pamphilo, Gratiano et Elssio nostris, etiamque a Frisio in Gesneriana pag. 720; sed nil singulariter proferunt, nisi ipsum edidisse:
* Sermones de Passione Domini accomodatos ad formam Quadragesimalis. Nurimbergae 1501 in 4. [P. 309]
176) RICHARDUS ROLLUS Hampolitanus. A nonnullis Pampolitanus male appellatus, vero cognomine Rollus, gente Anglus, Patria Eboracensis, Theologiae Doctor, Ordinis Sancti Augustini Eremita, prope Coenobium Sanctimonialium Hampolense, quatuor miliaribus a Duncastro in agro Eboracensi dissitum vitam egit eremiticam. Claruit anno 1340. Obijt anno 1349 in Festo S. Michaelis, in Monasterio Hampolensi sepultus. Sancti titulum apud populares suos post obitum fortius videtur. Habetur enim M. S. in Bibliotheca Cottoniana sub effigie Tiberij A. 25 Officium S. Richardi Hampolae Eremitae, in quo de vita et miraculis eius agitur. Hucusque eruditus Henricus Vuarthon in Appendice ad Guillelmi Cave Opus de Scrip. pag. mihi 24. Quia Balaeus pag. 431; et Ioannes Pitsaeus pag. 465 in Catalogo Scriptorum Angliae, licet S. Richardum Eremitam dixerint, tamen non addiderunt Ordinis S. Augustini, ideo noster Herrera haesitavit de ipsius professione, hac de causa verba integra Henrici Vuarthon inserere volui. Cum enim viderit Officium dicti Sancti in Bibl. Cottoniana, super eiusdem auctoritatem iudico assertum fundasse, eapropter similis haesitatio modo cessare debet. Scripsit multa egregia Opera, solidam doctrinam, pietatem et christianam professionem redolentia, quae et eruditionem sapiunt, et spiritus miram dulcedinem spirant. Ultra omnes Scriptores Ordinis post Pamphilum, laudarunt eum iure merito supradicti, alijque Historici Angli, etiamque Possevinus in 2 Tom. Apparatus; Marraccius Tom. 2 Marianae pag. 327; Frisius pag. 724; Verderius in supplemento pag. 47; alijque. Scripsit igitur:
* In Psalterium Davidicum enarrationes. In Psalmum 20 Tractatum peculiarem. In aliquot sanctorum veteris Testamenti pia Cantica Exegesen. In aliquot capita Iob. Threnos Ieremiae, Orationem Dominicam, Symbolum Athanasij enarrationes. De incendio amoris opusculum. De amore summo, eodemque singulari Opusculum aliud. Omnia haec simul Coloniae a Melchiore Novesiano 1536 in fol. Plura etiam ex dictis in Bibl. veterum Patrum Tom. 26, pag. 609; ac de emendatione Peccatoris, et de regula bene vivendi Parisijs in 4, 1510; ex Bodleiana etiam Londini 1510.
* Annotationes in Apocalypsim et Tractatus de vita activa et contemplativa M. S. in Bibl. Cottoniana.
* Stimulus conscientiae opus versu Anglico concinnatum, et in VIII partes distributum M. S. in Bibl. Lambetana Angliae.
* De paenitentia. Incipit: Poenitemini, ut deleantur etc. [P. 310]
* Melodiam Amoris: Admirabat amplius, quam enarrare.
* De excellentia contemplationis lib. I: O dulce lumen, Deus, illumina.
* Meditationem sui ex scripturis lib. I: Memento, miser homo.
* De Arte moriendi lib. I: Quia mortis praesagium.
* In Lectiones, quae ad suffragia mortuorum leguntur X: Parce mihi.
* Super Salve Regina lib. I: Ad salutandam Virginem gloriosam.
* Meditationes ex S. P. Augustino lib. I: Augustinus sanctus Doctor.
* Eulogium, seu de veneratione nominis Iesu lib. I: Oleum effusum nomen tuum, Domine.
* Officium nominis Iesu lib. I: Salutem mentis et corporis.
* Regula bene vivendi lib. I: Initio et fine bonorum operum.
* Horologium sapientiae lib. I: Quoniam ita res habet, quod mors.
* De bello spirituali lib. I: Frater, qui desideras.
* De non iudicando proximo lib. I: Iudica me Deus, et discerne.
* De virtutibus revelatis lib. I: Da pauperibus meis unum.
* Contra amatores mundi lib. I: Quoniam mundanorum insania.
* Commendationem vitae Eremiticae lib. I: Extiterunt antiqui et adhuc forte.
* Super Mulierem fortem lib. I: Nemo ambigit humanae, divinaeque.
* Sermones Quadragesimales lib. I: Pulvis es et in pulverem reverteris.
* De stimulo conscientiae Latine lib. I: Ab aeterno, et ante tempora fuit.
* De Spiritualibus Ascensionibus lib. I: Beatus vir.
* De Glorificatione Sanctorum lib. I.
* Super quatuor Libros Sentent. lib. 4.
* Meditationes divini Amoris lib. I.
* De reparatione Lapsi lib. I.
* De timore Dei, et contemptu mundi lib. I.
* De Mysterijs rerum, quae sunt in Ecclesia lib. I.
* Formulam componendi Sermones lib. I.
* Scalam mundi lib. I.
* Vehiculum Vitae lib. I. Aliaque varia.
177) ROBERTUS VALDEBIUS Anglus, vir ingeniosus, doctus et eloquens, ac pietate, eruditioneque conspicuus. Cum Eduardo Nigello Principe fortunatissimo ex Anglia in partes transmarinas navigavit. Tolosae in Urbe clarissima Narbonensis Provinciae sacris litteris operam dedit, in eaque Universitate Theologiae Doctor et Professor publicus creatus brevi linguarum peritia et eloquentia ita insignis emicuit, ut Litteratorum primas, et Concionatorum princeps ab omnibus haberetur. Hae virtutes egregiae nostri Roberti primo illum extulerunt ad Cathedram Episcopalem Adurensem in Vasconia, deinde ad Archiepiscopalem Dublinensem in Hibernia 1390; [P. 311] ut ex Annalibus Hiberniae, et ex Vaticano Regesto evidenter, contra opinionem Varaei et Balaei, qui eius electionem assignant anno 1387 vel 1388 ostendit meus Herrera. Anno 1392 a Richardo II Angliae Rege totius Hiberniae Regni Cancellarius constitutus fuit; ac anno 1395 ad insignem Infulam Cicestriensem in Anglia translatus; demum anno 1396 ad Archiepiscopalem Eboracensem elevatus. In ea tamen nobili Metropolitana parum sedit Robertus, nam, uti Varaeus ex Francisco Goduvino scripsit, anno sequenti, scilicet 1397, die 29 Maij, vel 29 Decembris, ut asseruit Pitsaeus, decessit, sepultusque fuit in medio Capellae S. Edmundi Vuest Monasterij, marmoreo conditus tumulo, cum hoc Epithaphio rudi: Praesul Adurensis, post haec Archos Dublinensis; / Hinc Cicestrensis, tandem Primas Eboracensis. / Hic fuit expertus quovis in iure Robertus, / De Vualbi dictus, nunc est sub marmore strictus; / Sacrae Scripturae Doctus fuit, et geniturae / Ingenuus Medicus, et plebis. Memorant cum encomio omnes Scriptores nostri, necnon Thomas Colbius, Thomas Vualsinghamus, Nicolaus Harpsfeldius in Annalibus et Hist. Angliae, Balaeus, et Pitsaeus in Catalogo Scriptorum eiusdem, primus pag. 499 et secundus pag. 567; Claudius Robertus in Gallia Christiana, Possevinus in 2 Tom. Appar.; Frisius pag. 731, alijque. Opera ipsius, partim Anglico et partim Latino Sermone exarata, sunt:
* Expositiones morales in Symbolum Apostolorum lib. I: Cum in hoc loco sacro.
* Homiliae quinque super quinque verba salutationis Angelicae lib. I: Vas electionis Paulus Doctor gentium.
* In Orationem Dominicam lib. I: Septies in die laudem dixi tibi.
* Sermones duodecim lib. I: Credo Domine, adiuva etc.
* De Sacramento Eucharistiae lib. I: Ratione solemnitatis iam inst.
* Lecturae sacrarum Scripturarum lib. I.
* Contra septem peccata mortalia lib. I.
* Super Magistrum sent. lib. 4.
* Lecturae Theologicae lib. I.
* Sermones ad Clerum lib. I.
* Sermones ad Populum lib. I.
* Quaestiones ordinariae lib. I.
* Itinerarium salutis lib. I.
* Placita Theologica lib. I.
* Determinationes Oxonienses lib. I.
* Quodlibeta varia lib. I.
* Contra Vuiclephitas lib. I. [P. 312]
178) ROBERTUS WERSOP Anglus natus in Comitatu Eboracensi, Religiosus Augustinianus effectus in Ticulliensis pagi Coenobio non longe ad Oppido Duncastri. Hic tam sacris, quam profanis litteris egregie instructus, ad Lauream Doctoralem evectus, tandem in Episcopali dignitate constitutus fuit, quam non bene Pamphilus Eboracensem fuisse assignat. Cum recte munus suum obijsset, et Verbum Dei populis sibi creditis disseminasset, postmodum in suum Monasterium se recipiens obijt, inibique sepultus fuit anno 1350. Celebrarunt eum Ioannes Lelandus, Pitsaeus et Balaeus, etiamque Frisius pag. 731; ac nostri omnes Pamphilum sequentes. Scripsit:
* Introitum Sententiarum lib. I.
* Scholasticas Quaestiones lib. I.
* Sermones populares lib. I.
179) RODERICUS de S. Cruce Lusitanus, Conventus S. Mariae Gratiarum Ulyssipponensis illustris proles. Vir fuit in omni doctrinarum genere eruditus, summaque religione praeditus; quem Emmanuel Lusitaniae Rex plurimum venerabatur, ideoque a Consilijs sibi statuit, ac publicum professorem Philosophiae primum, deinde Theologiae in Universitate eiusdem Urbis Ulyssipponensis instituit. De eo Dominicus Gravina in voce Turturis Lib. 2, cap. 12, pag. 319, scripsit: Fulsit in Lusitaniae Regno Fr. Rodericus de S. Cruce Ulyssipponensis, vir grandis paenitentiae et humilitatis ergo plurimi, et in veneratione habitus a Regibus Ioanne II et Emmanuele. Eius meminerunt, ultra Scriptores Ordinis, etiam Valerius Andreas Taxander in Catalogo clarorum Hisp. pag. 101; ac Nicolaus Antonius in 2 Tom. Bibl. Hispanicae pag. 218. Hi asserunt scripsisse Lectiones in Aristotelem et Magistrum Sententiarum; quae asservantur in nostra Ulyssipponensi. Antonius vero a Purificatione testatur edidisse duo Opera, sed quae fuerint, non exprimit. Decessit anno 1509.
180) ROGERIUS GLACTONUS Anglus in Hutingtonensi Comitatu ortus; iam aetate maturus Augustinense institutum amplexus est. Hic sanctimonia et doctrina clarus, eloquens Concionator, et ad persuadendum efficax, nec non in cultioribus disciplinis egregie versatus effulsit. In Cantabrigiensi Academia Theologiae Doctor primo creatus, deinde totius Angliae Provincialis constitutus. Roberto Salisburiensi Episcopo [P. 313] et S. R. E. Cardinali fuit arctissima familiaritate coniunctus, quare Pitsaeus aetate 14 de eo scribens reposuit: Argumenta eruditionis huius Roberti haec habeo, quod Rogerum Glactonum Ord. Erem. S. Augustini in Anglia Provincialem, pium et eruditum virum impense amaverit, et frequenter in elegantibus epistolis suis eum a doctrina plurimum laudaverit, et quod vicissim Rogerus illi pluraque sua scripta nuncupaverit, denique quod praeter mutuas ad se invicem salutationis causa familiares epistolas Robertus ad eum scripserit super gravissimis Ecclesiae negotiis. Obijt tandem Rogerus valde senex Hutingtoniae 1340. Celebrarunt nostri, ac etiam Balaeus, et Frisius pag. 736. Scripsit:
* Epistolarum Sacrarum lib. I.
* Sermonum per annum lib. I.
* Lecturarum lib. I.
* Quaestionum lib. I.
[P. 313] 181) SILVESTER DE BALNEOREGIO Etruscus, litteris, doctrina et vitae probitate celebris. Degebat anno 1459 in studio Senensi, et 1466 Perusiae iam erat S. T. Baccalaureus. Deinde 1469 Regens Collegii S. Augustini Senarum, ac anno 1472 Regens Romanus, etiamque 1477 suae Romanae Provinciae Rector; postea 1483 Ordinis Procurator generalis institutus. Eo tempore 24 Ianuarij in exequijs Cardinalis Rothomagensis Guillelmi de Estoutvilla viri praeclarissimi et Religionis nostrae Protectoris munificentissimi Sermonem habuit luculentum. Demum 1485 defuncto AmbrosioCorano, ab Innocentio VIII die 17 Maij Vicarius Gen. Ord. declaratus, dieque 13 Septembris mortalitatis vestem exuit. Facile, ut putat Herrera, in patria decessit, quia ex Regestis Ordinis apparet 1486 Generalem Anselmum dimisisse Balneoregiense Coenobio collectam propter expensas factas in Funeralibus Magistri Silvestri Vicarij Ordinis. Memoratur encomiastice ab omnibus nostris, inter quos narrat Torellus Silvestrum Conciones Quadragesimales Tridenti habuisse eodem anno, scilicet 1475, quo B. Simon Puer die 24 Martij a Iudaeis saevissime trucidatus fuit, ac multis miraculis coruscavit; inibique disputasse egregie in ipsius praeclarissimi martyrij favorem, ex qua disputatione magnum honorem obtinuit. Sic Torellus ad dictum annum Tom. 7, pag. 237 et 238; Possevinus Silvestrum nominat in 2 Tom. Appar. Opera eius sunt: [P. 314]
* De Canonizatione B. Simonis Pueri Tridentini. Extabat olim Patavij in nostra Bibliotheca.
* De Passione Christi Discursus M. S. in fol. in Bibliotheca Augustana ex Reisero pag. 58.
* Quaestiones Theologicae. Patavij in nostra Bibliot.
* De nobilitate intellectus et voluntatis.
* De potentia generandi in Divinis.
* De subiecto Theologiae. Aliaque.
182) SILVESTER MEUCIUS de Castilione Aretino, S. T. Doctor clarissimus. Venetiij praecipue in concionibus populo gratissimus apparuit, ac Litteratorum sui temporis summus venerator. Anno 1516 degebat in Coenobio S. Christophori a Pace in stagnis Murianum versus; eo enim anno dicavit Opus Abbatis Ioachim infra notandum nostro Card. Aegidio Viterbiensi, ac in eodem Monasterio obijt 1535, die 20 Martij. De ipso, ultra nostros, etiam Possevinus in 2 Tom. Appar.
Edidit:
* Interpretationem perpulchram in Ieremiam, ubi luce clarius ostenditur Ecclesiam carnalem (quae nova Babylon nuncupatur) fore percutiendam triplici gladio, scilicet amissione ab Alemanorum Imperio; 2. haeresi a Patarinis, de quorum secta erit mysticus Antichristus; 3. ab Infidelibus. Coloniae apud Ludovicum Atect. et haeredes Iacobi Soleris 1527 in 4.
* Abbatis Ioachim expositionem in Apocalypsim B. Ioannis Apostoli, addiecta Epistola nuncupatoria ad Card. Aegidium Viterbiensem Aug. Paduae 1616 in 4; ac Venetijs apud Franciscum Bindonum et Socios 1527 in 4.
* Concordias novi et veteris Testamenti.
* Super Isaiam de oneribus in Orbem Universum.
183) SIMON BARINGUEDUS Tolosanus, vir probus et eruditus, ac S. T. Doctor Parisinus, in qua Universitate anno 1373 in summa veneratione erat. Hic profecto vas scientiarum extitit (testatur Nicolaus Beltrandus de Gestis Tolosanorum) acerrimus disputator, memoriosus valde, Aegidianae disciplinae defensor, subtilis multum et copiosus. Is nullum doctrinae genus Christianis necessarium magis putavit, quam id, quod Ioannes Apostolus Ecclesijs post Christum proposuerat. Illud ergo tanquam Christianae Theologiae compendium magno labore exponendum suscepit, ut infra. Laudatur ab Ordinis Scriptoribus, etiamque a Possevino Tom. 2. Apparatus, a Frisio pag. 755. Opera, quae edidit, sunt: [P. 315]
* In Apocalypsim praeclara Commentaria. Incipiunt: Scio tribulationem tuam .
* Opera quaedam S. P. Augustini in Conclusiones reduxit.
* In Priora et Posteriora Aristotelis Commentaria lib. 2.
* De Trinitate lib. I.
* De Viribus animae lib. I.
* De Attributis lib. I.
184) SIMON BONONIENSIS S. T. Doctor, virtutibus et doctrina celebris, Concionator fervidus, ac in Scripturis sacris fundatus. Floruit circa annum 1320 usque ad annum 1333. Cum enim dicaverit suum Opus Ingiranno Stellae, natione Provinciali, Archiepiscopo Capuano, Regnique Siciliae Cancellario, qui a Roberto Rege, cui charissimus erat, fuit declaratus Cancellarius 1320; et idem e vita migraverit anno 1333; asserere igitur debemus dictis annis floruisse, et non 1378, ut Pamphilus et alij nostri. Memoratur cum laude ab ijsdem nostris, ac scripsit:
* De novo mundo in decem Tractatus divisus, dicatus dicto Cancellario. Incipit: Dixit, qui sedebat in Throno, ecce nova facio omnia. M. S. in nostra Romana, Bononiensi et Patavina ex Thomasino pag. 76.
* De novo Rege Salomone in nostra Patavina ex supradicto. An eiusdem, non exprimit.
185) VEN. SIMON DE CAMERINO , splendidissimum mei Augustinensis Ordinis Iubar, Religiosus celeberrimae famae ac divini verbi Declamator eximius, imo sui temporis Concionatorum corona, ortus est Camerini 1392. Quid egerit in saeculo, et ex quanam Familia originem duxerit, nullus Scriptor aperuit. Prima eius memoria in Ordinis Regestis apparet anno 1426 et 1434 aderat in Generali Capitulo Mantuae celebrato. Deinde anno 1436, 10 Aprilis, Vicarius Generalis institutus fuit super Coenobium S. Mariae de Monte Ortono in Patavino territorio, ac tres alios Conventus S. Mariae de Campo sancto, de Cittadella et S. Christophori de Murano. Eo itaque anno initium sumpsit Congregatio Montis Ortoni, ac a S. Laurentio Iustiniano Patriarcha Veneto, ut ab Eugenio IV ad hoc specialiter delegato, primam confirmationem obtinuit, quam postmodum corroboravit Nicolaus V anno 1452 cum suo Breve expedito apud S. Petrum quartodecimo Kal. Maij. Principaliter noster Simon eluxit in verbo Dei disseminando, in quo tantum valuit, ut quocumque pergeret, auditores in spiritu abundanter fructificarent. Etenim methodus ipsius facilis et suavis, [P. 316] atque charitas fervida vitia eradicabant, christianas virtutes plantabant, etiamque distensiones et iurgia intestina tali dexteritate et attentione sedabant, ut a Populis verus Pacificator proclamaretur. Summus tamen ipsius valor in bellicis turbinibus ad tranquillam serenitatem deducendis Orbi universo effulsit anno 1454. Factum praeclarissimum propalat Io. Baptista Egnatius lib. 2 Exemplorum illustrium virorum: Decertarant longo, difficilique inter se bello Veneti, et Franciscus Sfortia Mediolanensium Dux, quos ad ineundam pacem neque Pontificis Maximi auctoritas, neque Regum, Principumque Italiae preces flectere unquam potuere, cum Simonetus Camerinas ex Eremitica Familia, Sfortiae Duci familiaris et notus, et Venetijs quandoque commoratus, negotium hoc suscepit. Erat autem hic, propter vitae sanctitatem in summo cultu et veneratione. Venetijs igitur solvens, Mediolanumque profectus, tentato prius Sfortiae Ducis animo, cui ille negare nihil est ausus, statim Venetias redijt. Principe igitur, et Patribus ipsis facile persuasis, pax inter eos inita est, unde hodie Coenobium in stagnis Murianum petentibus extat Divo Christophoro dicatum, perpetuoque pacis nomine dictum, tantum recta religio, veraeque pietatis cultus in mortalium animis saepe valet. Ob hoc praeclarum opus egregie terminatum, a pluribus Historicis coaevis et subsequentibus ad posteros memorabilis eius fama transmissa fuit, quos in fine recensebo. Cum denuo (post pacem confectam die 5 Aprilis in Civitate Laudensi, et die 14 publicatam) aliqua novae discordiae semina inter Venetos et praedictum Mediolani Ducem repullulare caepissent. Franciscus Foschari Venetiarum Dux litteris suis datis 22 Maij eodem anno, hortatus est V. Simonem, ut iterum Mediolanum ad res componendas pergeret; ac in ipsis praecipue cernuntur verba: Quia pacis conclusae inter nos et Mediolanensem Ducem promotor fuistis, ideo gravis non sit illos labores assumere, qui ad magis confirmandam et consolidandam sunt necessarij etc. Ac vestra prudentia consueta et modis, quibus uti scitis etc. Post Pacis faedera gloriose et feliciter stabilita, anno 1459 B. Alexander Oliva Generalis Simonem Vicarium Generalem instituit suae Congregationis Montis Ortoni, ut ea sodalitas cresceret, floreret et fruges uberrimas in agro Dominico produceret. Procuravit demum Simon Congregationem suam cum Insubrica unire, sed tamen irrito conatu, quia Fr. Modestus de Venetijs, alijque viriliter se opposuere. [P. 317] Dolebant enim Congregationem suam extinctam fore antequam nata. Plurima alia facinora nobilia peregit V. Simon, inter quae enitet (ut Auctor Historiae Firmanae Urbis asseruit) ipsium fuisse causam, dum inibi concionaretur, quod Hebraei ferre deberent in capite signum a Christianis distinctum; hoc postea alij in Urbibus executioni mandatum fuit. Non solum denique in virilitate et senectute, sed etiam in decrepita aetate nullum finem fecit verbum Dei annunciandi incredibili populorum utilitate; ac usque in hodiernum diem asservatur Christi Domini crucifixi effigies, quam semper, dum praedicabat, gerebat in manibus. Tandem meritis clarus et lucidis virtutibus ornatus anno 1478, die 12 Martij, summa cum veneratione receptis Ecclesiae sacramentis, adhortatis Fratribus ad veram unionem et mutuam charitatem, suaviter in Domino obdormivit, aetatis annorum 86. Post ipsius obitum promulgatum, magnus accursus Civium Patavinorum et populorum ad venerandum corpus factus est, quare per plures dies insepultum remansit. Discipulorum suorum pietas supra sepulcrum incidi fecit illius venerandam imaginem cum hac Epigraphe: Ossa Venerandi Patris Fratris Simonis de Camerino, Ordinis Eremitarum S. Augustini, qui fuit temporibus suis corona Praedicatorum. Eius vitae sanctitas a plurimis commendatur Auctoribus, et inter Beatos Augustinianos a multis adnumeratur. Ipsius quoque aspectus decore et maiestate illustris, ac longa et spissa barba, a senectute candida effecta ornatus, cum altitudine corporis coniuncta, in aspicientium cordibus amorem et venerationem gignebant. Ideo iure merito miratur vitae ipsius scriptor de his, qui eum Simonetum, quasi parvae staturae vir fuisset, nominant. Scriptores, qui celebrarunt Ven. Simonem ob Pacem confectam, numerosissimi fuere, quorum plurimos, ut supra spopondi, annotabo. Primus itaque sit supremus Pontifex Pius II; ipse in descriptione Europae cap. 49, pag. 440, vocavit Simonem probatae et integrae vitae Monachum. Bernardinus Corius Mediolanensis in Hist. Mediol. parte 6, fol. 405: Hominem valde practicum et diligentem, Senatui Veneto acceptum, et Duci Mediolanensi longa amicitia familiarem. Iosephus Ripamontius lib. 13 Hist. Eccl. Mediol. pag. 832: Quod neque Pontifex Maximus auctoritate sua, neque Principum aliorum legationes in id missae assequi potuerant, unius Religiosi dexteritate perfectum est, attonitis et erubescentibus, pudoreque confusis, ut credere licet, [P. 318] quicunque trepidantem in aula, cursitantemque Monachum elato supercilio antea despiciebant, sive cavillabantur. Baptista Fulgosus contemporaneus, Dux enim erat Genuensis Reipublicae anno 1463, lib. 2, cap. 5, de maiestate, scilicet in dictis et Factis memorabilibus, scripsit: Cum multi Christiani Principes discordias componere frustra tentassent, Symonettus Camertinas heremita suscepto negotio, quod propter vitae bonitatem nullo pretio putabatur adduci posse, ut magis ad alteram inclinaret partem, ad pacem ambos redegit, quae ei postea cognomentum peperit. Ioannes Simonettus in Vita Francisci Sfortiae lib. 24, pag. mihi 337, eum nominavit Virum non multae doctrinae, sed plenum fide et charitate, ac Ducis Mediolani familiarem. Iacobus Cardinalis Papiensis epist. 618 ad Sacromorum pag. mihi 357: Quod olim Nicolaus V, quod tot Oratores inter Franciscum Sfortiam et Venetos non poture, potuit occulta diligentia Eremita barbatus. Bonaventura Angeli Ferrariensis in Histor. Parmae lib. 4, pag. 392, vocavit Simonem Concionatorem excellentissimum. Orlandus Malavolta 3 par. Hist. Senensis: Hominem sanctae vitae reputatum. Io. Petrus Crescentius in Praesidio Romano lib. 3, pag. 99: Virum sanctum, qui praedicatione innumerabilem populorum turbam ad Deum convertit. Ut vero compendiosus scribam, eum celebrarunt Abraham Bzovius in Annal. Eccl. Tom. 17 ad annum 1454 pag. 128; Raphael Volaterranus lib. 22 Antropologiae col. 815; Ludovicus Dominichi in Dictis et Factis memorabilibus lib. 8, pag. 418; Paulus Maurocenus Senator Venetus in Hist. suae Reipublicae lib. 24, pag. 537; Petrus Matthaei, (seu verius sub dicto nomine famosus Antonius Perez, olim a Secretis Philippi II, ut testatur Paulus Piranus Pisauriensis super Artem Historicam Mascardi pag. 86 et 87) in Hist. Henrici IV, lib. I; Franciscus Sansovinus in Venetiarum descrip., ubi de S. Christophori Ecclesia Fidelis Onofri in Chronologia Veneta de eadem Ecclesia pag. mihi 188; Antonius Lauredanus Senator Venetus in Vita V. Gratiae Catharini ex meo Ordine pag. 10; et ultra omnes Sctiptores Augustinianos, fusius proferens ad vivum effigiem venerandam, Illustrissimus Episcopus Thomasinus in Historia Beatissimae Virginis Montis Ortoni impr. Patavij 1634, in 4, a pag. 134 usque ad 155; Papebrochius et Socij Tom. 2 Martij, pag. 2; non obijt vero V. Simon, ut ipsi ex Herrera et Iacobillo asserunt, [P. 319] die 9 Martij, sed die 12, ut Episcopus Thomasinus. Etiam memorant cum laude Pandulphus Collenuccius in Hist. Neapolitana lib. 6, pag. 199; ac Iacobillus in Umbriae Scriptoribus, qui ait: Scripsit nonnullos Sermones super festivitates annuas. Iudico quoque illum scripsisse Quadragesimale, Adventum, aliasque Conciones, sed facile in incendio Monasterij memorato a Thomasino male perierunt. Corrigendi sunt Augustinus Florentinus in hist. Camaldulensium lib. I, cap. 70, pag. 248; ac Paulus Morigia in Summario Chronologico lib. 6, pag. 200, collocantes initium Congregatonis Montis Ortoni sub anno 1460. Corrigendi quoque Nicolaus Doglionus in Europae Amphiteatro pag. mhih 895, ubi loquens de famigerata et miraculosa imagine D. Virginis Montis Ortoni protulit: Ibi habitant Eremitae Excalceati, quod falsum est, nam mei Augustiniani ibidem degunt. Etiam Franciscus Scotus par. I sui Itinerarij Italici pag. mihi 65 eadem falso proferens ac Doglionus; nec non Leander Albertus cap. de Marchia Tarvisina pag. mihi 472. Fusius de V. Simone scripsi in gratiam clarissimorum et doctorum Amicorum Abbatum D. Venantij Savini pluries Vic. Generalis, ac D. Alexandri Cruciani Auditoris Eminentissimi Galeatij Mariscotti Camerinen. Patritiorum.
186) VEN. SIMON CREMONENSIS , Vir in divinis scripturis eruditus, et liberalium artium peritus, ingenio praestans et clarus eloquio, ac in habendis Sermonibus ad populum Declamator egregius; quippequi Venetijs multo tempore huic insudarit sacro ministerio; quasi enim alter Paulus suspiciebatur, nam verbo, et exemplo plurimos erudivit. Illum floruisse posteriorem aevo assignato a Pamphilo, et Ludovico Cavitellio in Annalibus Cremonae pag. 130, videlicet 1348; ex Regestis Ordinis expresse patet. Etenim 1387 Bartholomaeus de Venetijs illum Regentem constituit in Genuensi Coenobio S. Augustini et Conventus Savonensis super expensis aedificijs novae Ecclesiae Visitatorem suum deputavit. Postea die 26 Augusti eiusdem anni facultatem concessit, ut accedere posset et mittere fratres ad Monasterium S. Zenonis de Verona pro visitatione et servitijs Sororis suae ibidem Abbatissae. Deinde 1388 et 1389 tribuit potestatem providendi de Priore et Lectoribus in eodem Genuensi Coenobio; ac memoratur tanquam in dicto Coenobio degens 1390. Cum demum amplius citatis in Regestis nulla ipsius memoria conspiciatur, credibile est, [P. 320] illum paulo post ex hac vita migrasse; facile, uti Pamphilus scripsit, in nostro Monasterio Patavino, quo ex Genuensi se contulerat. Pater Bacc. Fulgentius Passereti Suessanus in M. S. mihi Neapoli ostenso a P. Bacc. Victorio Bibliotecae Carbonariae erudito Custode et amico, nempe in Historia suae Congregationis, tamen imperfecta, clare et aperte ostendit Simonem Cremonensem fundatorem non fuisse eiusdem Congregationis, et plura instrumenta, litteras patentales, aliaque exponit. Ait enim, inter caetera, pag. 11 a tergo: Nos vero fatemur ingenue et coram Deo testamur, huius rei gratia hunc nostrum scribendi sumpsisse laborem, non enim nobis minoris gloriae foret Patentem, Progenitoremque habuisse tam doctum, egregium et exemplarem virum, si invenissemus etc. quam Magistrum Georgium de Alexandria, Fratremque Andream de Narnia, viros quoque undequaque spectabiles, probos, et regularis disciplinae zelatores, et hoc si ad Congregationis incunabula intendamus etc. Instrumentum Fundationis Conventus Carbonariae, in quo memerantur duo supranotati Patres, confecit Orlandus de Palmerio de Neapoli publicus in toto Regno Siciliae regia auctoritate Notarius anno 1343, regnante Regina Ioanna anno primo die ultima Septembris Indic. 12. Referens postmodum Pasteretus omnes Auctores, qui de Fundatione scripserunt, videlicet Miraeum, Crusenium, Caesarem Eugenium, Augustinum Florentinum, Paulum Morigiam, aliosque, demonstrat, omnes Morigiam primum errantem secutos fuisse. Erravit itaque Morigia libro suo Chronologico 9, pag. 200, ex Commentarijs Seripandi male intellectis; quia enim vidit post nominatum Simonem Cremonensem consecutive appositum Congregationis Carbonariae initium, putavit Simonem fuisse eiusdem institurorem. Restaurator demum, seu introductor strictioris observantiae in eandem Congregationem anno 1410 fuit B. Christianus, cognomine Francus, de loco Pedemontij in Regno Neapolitano, non Francigena, nec Pedemontanus, ut plerique nostri Ordinis Scriptores errando proferunt. Hoc etiam lucide patefecit notatus Passeretus ibidem. Commendarunt Ven. Simonem Cremonensem, ultra omnes Historicos nostros, etiam Cavitellius loco citato, qui reposuit: Simon ex Religiosis Heremitanis de observantia D. Augustini Cremonensis excellens Theologus multis in ea scientia erudite compositis tunc temporis cognitus fuit. Trithemius de script. Ecclesiast.; Possevinus in 2 Tom. Appar.; Gesnerus in Bibl. pag. 599; [P. 321] Frisus pag. 755; Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 1411; Marraccius in 2 Tom. Marianae pag. 368; Verderius in suo supp. pag. 48; Robertus Gerio in suppl. Cave pag. 276; ac ultimo Doctor Franciscus Arisius in Cremona lit. pag. 176 et 180, plures alios Scriptores Ven. Simonem celebrantes numerans. Scripsit:
* Postillas, seu Sermones super Epistolas Dominicales, estque Tomus magnus. Reutlingae 1484 in fol.
* Collationes Mortuorum in Evangelia et Epistolas totius anni exaratae manu Fratris Nicolatij Montisfalconii, in Bibl. Ducum de Altemps Romae.
* Quadragesimale eiusdem M. S. in 4; erat in Bibl. SS. Ioannis et Pauli Venetijs ex Thomasino pag. 28, ac in nostra Cremonae Tom. 2, 4 membr.
* Sermones in Festis totius anni ad Antonium Presbyterum Germanum suum. Incipiunt: Levate capita vestra. Sunt in nostra Patavina, Fol. membr., ex Thomasino pag. 75; ac Cremonae ex Marraccio, qui ait in ipsis adesse Conc. in Festis B. Virginis, Tom. I, Fol., ex Arisio.
* Expositiones, seu quaestiones super sententias. * Quaestiones de sanguine Christi.
* Quaestionem de Indulgentiis Portiumculae Tom. I, in fol., in supradicta.
* Harmoniam in Evangelia lib. I.
* Sermones alij, quorum initium in charactere rubro. Isti funt Sermones compilati per R. P. M. Simonem de Cremona Sacrae Paginae Professorem Ord. FF. Herem. S. Augustini an. 1380, die 4 Cinerum Tom. 2, 4 membr.
* Super Epistolas D. Pauli Tom. I, in fol., ibidem in 4.
* Libros Sanctorum, quibus additae sunt Constitutiones Clementis V, Tom. I, in fol., ibidem. Ac alia plura.
187) B. SIMON FIDATUS de Cassia. E nobili Prosapia Fidata Cassiae in Umbria, quae Civitas lucidissimorum ingeniorum, et Animarum sanctae vitae faecunda fuit genitrix, ortum habuit B. Simon circa annum 1280. A teneris annis ad Deum, et ipsius veram scientiam sectandam conversus est, modoque vere praeclaro ab ipsomet enarrato cap. 40, libri 8, sui Evangelici Operis: Accidit quodam die in mei teneris annis, me ferente omnes fere libros naturales sub chlamyde, ut summa diligentia repeterem, quae audieram a doctore, et cum interrogaret me quidam creditus ab omnibus sanctae vitae dicens: Quod est hoc, quod defers frater? Libros naturales me ferre respondi. At ille: Non est haec via tuta, nec vocatio tua, nec verorum Christianorum intendere naturae, sed gratiae. Verbis quoque completis tanta celeritat mutatum est cor meum, [P. 322] ut si voluissem, non potuissem aperire codices naturales, nec etiam ex iussu aliquid memoriae commendare; atque, quod magis mirandum est, porta intelligentiae claudebatur; disponente Deo ad Theologica me converti, illis omnino dimissis, in quibus frustra sudaveram atque disposueram desudare, et aliqua luce veritatis perfusus, puro et claro lumine intellexi, meretrices esse invisibilis animi omnes illas scientias, animam indevotam et per aera volantem constituentes etc. Adolescens coram Iesu Christi imagine reverenter, uti solebat, genua flectens, formosissimum puerum calicem gestantem aureum adstare, et sibi arridere conspexit, verbis hortantem: Puer munde mecum de calice bibe. Quo gustato, inexpertae dulcedinis suavitate absorptus socijs quoque gustandum postulavit. Hinc postmodum in sanctitatis, ac fervidae doctrinae praesagium tali glorificatus fuit oraculo: Si totum ebibisses, universum mundum illustrasses. Ab huius caelestis calicis gustu emanavit egregium Opus in quatuor Evangelia, ordine a nullo antea Doctore tractato. Meditando Christi Domini vitam, et acerbos cruciatus, non solum in fluidas lacrymas erumpebat, sed etiam tunc coelitus illuminatus mira prospiciebat, atque ab illis fontibus mysticis aquas perfectae scientiae hauriebat, quas deinde super rostra ad populorum utilitatem effundebat. Bononiensibus, Florentinis, Senensibus, alijsque praeclarissimarum Urbium Civibus, ardore vere igneo ac spiritu Apostolicam pietatem spirante, verbum Dei annunciavit, incredibili cum fructu, celsique Numinis glorificatione. Florentiae praesertim diu permansit, in eaque Civitate plurima praeclara patravit. Inibi enim aliquando integram Urbem commotam sedavit. Spiritu Prophetiae quam maxime floruit, eoque dono illustratus multa eventura praedixit, notabilique in pretio fuit. Monasterium S. Catharinae nostri Ordinis ad montem S. Caij extra Civitatis moenia anno 1330 construi fecit, nobilissimisque Matronis ac Virginibus illud replevit. Divino quoque fervore succensus ibidem in prostribulis praedicavit, multasque misellas faeminas e lutuoso peccati puteo extraxit, ac in eorum domibus Caenobium Convertitarum erexit. Quamquam fundata doctrina et scientia infusa illum eminentern redderent, tamen in profunda humilitate semper permanere curavit, quare in Ordine nec gradum ullum suscipere, nec dignitatem obtinere voluit. Ideo honoris gratia, non veritate factum iudico, ipsum Magistrum [P. 323] nominatum fuisse in quadam antiqua Scriptura contenente narrationem Hostiae miraculosae irreverenter inter Breviarij folia positae a quodam Parocho, qui eam infirmo ferebat, posteaque liquefactam et quasi sanguineam invenit; cuius pagellae asservantur modo in nostris Coenobijs Perusino et Cassiano. Verba scripturae sunt: Regressus Senas ad Conventum S. Augustini pervenit, ubi praedicabat M. Simon, vir doctissimus et sanctus homo, et narravit illi casum. Denique aetate venerabilis, eruditione celebris, pietate insignis, virtutibus fulgens et miraculis illustris anno 1347 in Vigilia Ascensionis infirmatus, sequenti anno defunctus est die 2 Februarii. Eius corpus Florentiae in Ecclesia Monialium Convertitarum mei Ordinis inventum est nostro tempore incorruptum, ac ibidem custoditur. Opus suum super Evangelia incepit ad instantiam sui charissimi amici Domini Thomae de Corsinis, Doctoris Legum Florentini anno 1338, die 6 Mensis Septembris apud almam Urbem. In huius Operis encomium P. Stephanus Sutorinus Ratisponensis S. T. Lector et Vindobonae Concionator Augustinianus, qui editionem Basileensem procuravit, haec in epistola exaravit praeliminari: Simonem de Cassia, egregium plane Evangelicae veritatis enarratorem, si cum vetustis illis sacrarum litterarum illustratoribus comparare voles, ut in orationis structura, et dictionis filo inferiorem, ita in sententiarum pondere, in gestorum delineanda ratione, in expositione mysteriorum, in efformandis Christianae vitae moribus, parem, ne dicam superiorem, neminem invenies. Utitur namque (ingenue fateor) rudibus et subagrestibus verbis, sed tamen (quod Pico Mirandulae placet) vivis, animatis, flammeis, aculeatis, et ad imum spiritum penetrantibus, lectorem ipsum mirabili potestate transformantibus etc. Augustinianos Scriptores celebrantes ac Beatum acclamantes ultra viginti enumerare possem. Externi vero fuere Auctor Additionum ad speculum historiale Vincentij Belluacensis cap. 58, pag. 475, qui inter alia haec profert: Simon de Cassia Ord. Herem. S. Augustini Theologus et egregius praedicator, per id tempus tamquam medicinalem cassiam languenti animae ad vitae integritatem refrigerio traditus fuit. Qui verus Evangelistarum interpres, et Iesu Christi imitator verus apparuit etc. Artmannus Schedel in Chronicis Mundi fol. 234; Raphael Volaterranus lib. 21 Antropol. col. mihi 765; Marcus Antonius Coccius Sabellicus Lib. 9, Aenn. 9, fol. mihi 271; hi quatuor non bene assignant tempus, quo floruit B. Simon; [P. 324] Bartholomaeus de Pisis Minorita Lib. I conformitatum par. 2, fructu 11, fol 151; Lucas Vadingus in 2 Tom. Annal. Minorum ad an. 1288, pag. 562; Alphonsus Ciacconius in Vita Benedicti XII pag. mihi 885; Card. Bona in Indice Auctorum Harm. Psal. Ecclesiae; Trithemius de Script. Eccl.; Possevinus in 2 Tom. App.; Sixtus Senensis in Bibl. Sancta pag. 303; Card. Bellarminus de Script. Eccles. pag. 225; Labbeus ibidem pag. 353; Petrus de Alva in Bibl. Concep. col. 1410; Marraccius in Mariana Tom. 2, pag. 368; Gesnerus in Universali pag.599; Frisius pag. 755; Papebrochius ad diem 9 Iunij pag. 259; ultimo etiam Henricus Warthon pag. 21.Opera eius sunt:
* Libri quindecim de Gestis Domini Salvatoris correcti, illustrati, et impr. traditi a nostro supranominato Stephano Sutorino. Basileae ex Aedibus Adae Petri de Langendorff 1517 in Fol. Editio tamen secunda, ut ex epistola ad Lectorem in principio cernitur. Postea Coloniae ex Officina Eucherij Cervicornij 1533 in Fol. Ac ibidem ex Officina Novesiana, et apud eumdem Cervicornium 1540 in Fol.
* De B. Maria Virgine. Basileae apud eumdem Petrum 1517 in fol.
* De Stultitijs imprudentium in bello spirituali edidit lingua Italica M. Sebastianus Broilus Fanensis Secretarius Ordinis, ac Tridentini Concilii Theologus. Mediolani apud Moschenos 1556 in 8.
* De Disciplina spiritualium lib. I, super verba S. Pauli: Si spiritu vivimus. De doctrina Christiana lib. I. Haec duo Opuscula quam primum edere sperabat notatus M. Broilus, ut in epistola praeliminari ad Christophorum Patavinum ante librum de Stultiijs affirmavit.
* Quatuor libri Expositionum super Evangelia eiusdem lingua Italica editi. Florentiae apud Bartholomaeum Francisci de libris Florentinum 1496 in fol. Hanc expositionem, ut observavi in M. S. membranaceo Iliceti asservato, extraxit ab Opere B. Simonis P. Ioannes de Salerno Ordinis nostri, ac vulgarizavit. Dictum opus M. S. erat B. Philippi de Agazzarijs Senensis.
* Expositio super Evangelia Quadragesimalia lingua Italica in nostra Bononiae.
* De vita Christiana Pars prima M. S. in fol. in Bibl. Caesarea, ut ait Frisius.
De cognitione peccati lib. I, in nostra S. Mariae de Populo.
* Expositio Symboli lib. I; De vita Eremitica lib. I; De patientia lib. I; De speculo Crucis lib. I; De conflictu Christiano lib. I; Aliaque varia.
188) B. SIMON RAYNALDUCCIUS Tudertinus S. T. Lector, vir magnae venerationis et sanctitatis, Concionator egregius, [P. 325] meritis, virtutibus, miraculisque clarus. Plurima gravia incommoda, improperiaque calumniosa passus est, sed omnia patienter propter Christi amorem toleravit. Pluribus in Coenobijs laudabiliter praefuit, suamque Umbriae Provinciam gubernavit. Paenitentiae ac devotioni impense deditus erat, Beatissimamque Virginem uti Patronam enixe veneratus est, ut Advocatam ex intimo corde coluit. Spiritu prophetico non caruit, quod palam ostendit, dum Bononiae concionaretur; inibi enim publice coram populo in ultima concione obitum suum instantem praedixit. Ad superna fastigia igitur gloriose ascendit die 20 Aprilis anno 1322. Audito Beati obitu statim rnaxima turba populorum ad prospiciendum accurrit, et quilibet se faelicem putabat, si vel corpus attrectare, vel parvam vestimenti partem habere poterat. Eo tempore multa praeclara miracula patravit, quae omnia canonice probata fuere. Durant in nostro Bononiensi Archivo tres M.S. processus, ac alius Codex 9 foliorum extabat in Coenobio S. Praxedis Tuderti. Continent tres primi processsus miracula 136; ac impressi cernuntur in eruditissimo Opere Bolandiano Tom. 2 Aprilis, ubi Henschenius et Papebrochius plurima referunt ex aliquibus nostris Scriptoribus a pag. 819 usque ad 831; ac ex epistola mei Torelli concludunt in laudem B. Simonis: Magna accessit celebritas per B. Simonem Tudertinum, doctrina Theologica et concionatoria facultate magnum, maiorem tamen sanctitate etc. Cultus qui iam inde ab eius obitu invaluerat, magis etiam excitatus est hisce novissimus temporibus, cum anno 1666 Eminentissimus Hieronymus Cardinalis Boncompagnus, Bononiensis Archiepiscopus, illius corpus rite visitasset, exinde enim a varijs data sunt frequentiora dona et vota cerea, atque argentea appensa visuntur, nec unquam desijt ardere ante illum accensa lampas. Ultra omnes nostros, inter quos eminent antiqui Historici B. Henricus de Urimaria et B. Iordanus de Saxonia ac Generalis Coriolanus, etiam celebrarunt Ioannes Baptista Possevinus Presbyter Mantuanus in Libro de Sanctis ac Beatis Tudertinis Perusiae edito 1597, pag. 115; Carolus Sigonius lib. 3 de Episcopis Bononien. ad an. 1333, pag. 136; Abraham Bzovius in Eccl. Annal. ad eundem annum; Ludovicus Iacobillus Tom. I de Sanctis Umbriae pag. 419; in Umbris Script. pag. 248; Marraccius in 2 Tom. Bibl. Marianae pag. 370; qui male citat Herreram, proferens illum dicere obijsse an 1400; vel ut alij 1395; quod revera non dicit etc. [P. 326] Liber M.S. Sermonum Festivorum ipsius in Conventu Tudertino S. Praxedis asservatur usque in praesens: scribit Herrera. Sed, ut audivi, dum Perusij anno 1701 degerem, heu incuria!, amplius non extat. Demum concludit idem Herrera: Non possum non dolere, virum tantum et illustrem miraculis, Augustinianae Religionis vel paupertate vel incuria, nec Divorum catalogo adscriptum, nec de eius adscriptione tractatum. Tempore, quo Io. Baptista Possevinus edidit suum Opus, extabat in Coenobjo S. Praxedis Tuderti scriptus in pergamena Liber Sermonum Festivorum B. Simonis, et vocat Sermones plenos doctrina et sanctitate, sic. pag. 115 Lib. Possevini impr. Perusiae apud Vincentium Columbaram 1597 in 4.
189) SIMON TORNAQUINCIUS nobilis Florentinus, a pueritia nostrum Ordinem ingressus, in eoque perfecte educatus fuit. Deinde cum vitae probitate bonarum artium studia coniunxit, quare 1392 Lectorem secundum post Regentem immediate Prior Generalis Patavino in Studio collocavit. Anno 1418 iam erat S. T. Magister. In Pergamis quoque Concionator pius et doctus enituit. Demum anno 1429 in Patria naturae debitum persolvit, sepultusque fuit in Capitulo Monasterij, cum inscriptione sequenti: Hic iacet Ven. Vir Fr. Simon de Tornaquincijs de Florentia S. T. Magister Ordinis Erem. S. Augustini, qui obijt an. D. 1429, die 13 Aprilis, cuius Anima requiescat in pace. Memoratur a nostris Pamphilum sequentibus, ac a Pocciantio in Flor. Scrip. pag. 161. Scripsit Vitam S. Matris Monicae, ex Confessionum libris D. P. Augustini collectum, ut videre est in fine Tom. 10 Operum eiusdem S. Patris, quae etiam in edit. Lugdunensi 1585 cernitur; nam in aliquibus edition. quaedam alia ad vitam et mores S. Augustini aperiendos ab eodem elaborata extant. Sermones quoque quadagesimales eximia doctrina referti, quorum initium: Ego Simon Frater, sumul cum dicta Vita Floretiae in nostra Bibl. servabantur, ut Pocciantius et Pamphilus scripserunt.
190) STEPHANUS FERESTUS Hungarus, vir celebris et doctus. Hic circa annum 1312 electus fuit Strigoniensis Archiepiscopus et Primas Regni Hungariae, Sedis Apostolicae Legatus natus, cuius tempore iam penes ipsum extabat ius Regem coronandi, utpote ab Innocentij IV diplomate emanato. Archiepiscopatum egregie annis viginti rexit, forma factus gregi, virtutumque exemplis coruscans. [P. 327] Ad aliam vitam properavit anno 1332. Eum Ven. Alphonsus ab Orosco in suis Chronicis Augustinianis Stephanum Ungarum appellat. Patriarcham Hierosolymitanum fuisse tradit, et errore impressionis Archiepiscopum Coloniae dicit, additque Sermones doctos et elegantes compilasse, et in quatuor libros Magistri sententiarum egregia Commentaria edidisse. Ultra nostros Crusenium, Herreram, Elssium et Torellum nominant cum laude Crescentius in Praesidio Romano lib. 3, pag. 102; ac Illustrissimus Ardinghellius Dominicanus in cong. vocis Turturis Append. pag. 38; ex quo superiora verba excerpta fuere, scilicet: Forma factus gregi etc.
191) STEPHANUS VANNAEUS Recanetensis, Provinciae Picenae. Cum ab adolescentia Religionis habitum induisset, liberales scientias in nostris Gymnasijs perfecte edidicit. Musicae porro artis ita prae alijs deditus erat, ut ipsi usque ad vitae finem firmiter adhaeserit. Consonantias enim vocum, proportionum inductiones, omneque, quod ad eius perfectionem attinebat, vir ille officiosus ac diligens egregie calluit. Eius modulationes suo tempore, ac plurimis annis subsequentibus in multis Italiae Templis decantabantur. Ob hoc nomen eius ita celeberrimum evasit, ut Cornelius Bonamicus Nursinus, Artium et Medicinae Doctor ad eum scribens, inter alia, haec protulerit: Felix profecto aetas, quae te canentem vidit, erudientemque, ex cuius exuberanti fonte, qui biberunt, testantur. Anno 1531 ultimam manum libro suo imposuit, et tunc habebat aetatis annos 38, uti testatur ipsemet in fine libri impressi. Quo anno obierit, adhuc non novi, quia nec Historia ab Angelita composita suae Recanatensis Urbis hoc non aperit. Memoratur cum encomio a nostris Historicis, etiamque a Panvinio libro de Claris Veron. pag. mihi 59; a Frisio pag. 767; ac ab erudito Angelini Perusino in Historia Musica. En opera:
* Recanetum de Musica aurea a Magistro Stephano Vannaeo Eremita Augustiniano in Asculana Ecclesia Chori moderatore editum et solerti studio enucleatum. Libri tres Vincentio Rossetto Veronensi interprete. Romae apud Valerium Doricum Brixiensem 1533 in fol.
* Edidit quoque Cantiones lepidas super Introitus Missarum et Antiphonas Vesperarum lib. 2.
[P. 328] 192) THEOBALDUS SCALIGER Veronensis. Hic, ut ab eius ortu initium ducam, parente natus erat Viro, et sapiente et pio Veronae, atque ab ineunte aetate quum divinae contemplationi vacare desideraret, seque ab huius mundi illecebris amovere, audita Fratrum Eremitarum S. Augustini Coenobij S. Euphemiae optima fama, in eorum caetum adscribi petijt et obtinuit. Habitu vero sanctae Religionis suscepto, ita in caeterorum fratrum contubernio se gessit, ut vivum esset religionis, pietatis et omnium virtutum specimen. Ob quas virtutes Abbas Divi Firmi maioris creatus, non longe post bis ad Episcopatum Veronensem vocatus est omnium suffragijs. Qui Episcopatu suscepto, quamquam divinorum contemplationis et Christianae doctrinae studijs mirifice deditus esset, ea tamen voluptate non eo usque efferri se passus est umquam, quin opem, operamque suam, quandocumque usus poposcisset, egentibus maxima cum humanitatis significatione semper impertierit, se seque ad res agendas optime accommodarit, nam, et audiebat quotidie disceprantes, et assidue ius dicebat, et civitatem, et dioecesim saepissime perlustrabat, et reliqua Pontificis munia strenue obire solebat. Mortuus est nonagenario maior ex capitis distillatione anno salutis 1331, 13 Kal. Decembris, vacavitque sedes dies 10. Ab hoc consecratas fuisse Basilicas Veronae S. Mariae Consolatricis et S. Mariae ad Glaream, et in agro Veronensi Villae Francae Ecclesiae altare maius inveni, quod etiam ex inscriptionibus liquet. Ab hoc Episcopo Constitutiones editae sunt quamplurimae, quas fere omnes postea, auctoris nomine suppresso, suo tantum nomine publicavit Petrus Scaliger Episcopus Veronensis. Hucusque Panvinius meus in Antiquit. Veronen. lib. 7 ipsum Theobaldum, doctrina clarum et sanctitatis lucidum, fuisse ex gente Scaligera Urbis domina testatur Sansovinus de familijs Italiae fol. 148. Quid ulterius egerit in Episcopatu, exposuerunt noster Herrera in Alphabeto Tom. 2, pag. 435, ex Hieronymo de la Corte in Veron. Hist. par. I, lib. 9, pag. 568; ac Ughellus Tom. V, col. 739 et seq. Celebrarunt B. Theobaldum fere omnes Scriptores Ordinis, etiamque Arnoldus Wion in ligno vitae lib. 2, pag. 371; Franciscus Tiatus lib. 5 hist. Veron.; Abraham Bzovius Tom. 15 Annal. ad annum 1258, n. 14; alijque. Scripsit: [P. 329]
* Sermones egregios ac devotos ad Clerum et ad Populum lib. 3, qui Veronae asservantur in Bibl. Canonicorum, ut testatus est Pamphilus.
* Constitutiones quamplurimas, editas postea proprio nomine a Petro Scaligero Episcopo electo an. 1350, qui non fuit ille Dominicanus; nam Dominicanus Petrus fuit antecessor nostri Theobaldi. Corrigendi igitur aliter scribentes.
193) THEODORICUS URIE Germanus Osnabrugensis. Cum iam opus perfecissem, doctissimus P. Magister Adeodatus Nuzzi Assistens Italiae et Angelicae Bibliothecae Praefectus ostendit mihi Historiam Concilij Constantiensis ab eruditissimo Hermanno Vander Hardt Serenissimi Rodulphi Brausviciensium Ducis a Litteris etc. editam, ubi cernitur distincta notitia nostri praeclarissimi Urie; quam eo, quia nullus Scriptor domesticus, vel extraneus attingere valuit, ideo ex prologomenis Tomi primi verbatim exponam; nam inibi omnia magis essentialia revelantur. En igitur. Theodoricus Urie Theologus Augustinianus, cuius Opus iam dudum perijsse iam pridem doluerunt viri eruditi Spondanus, alijque; ut nulla, et huius recuperandi spes superesse videretur, qui iam restitutus, Orbi redditus, suaeque patriae per nos vindicatus sua gaudet luce, haud postremum eruditae Germaniae decus. Quandoque enim prorsus evanisse creditus clarissimus noster Urie, densissima caligine pressus longo tempore sub umbra delituit. Cuius ne nomen quidem integrum hodie fuerat reliquum. Quippe dum Vric, vel Uric, vel cum Flacio et Vuolsio Vrie, vel Urias alijs audijt. Imo de cuius vitae genere, aut professione vix certi quid amplius constabat. Quem Augustinianum dixerunt aliqui: Vuolsius memorab. Tom., fol. 745 Flacij vestigia incautius observans Augustinianum Minoritam Episcopum Croatiae mira compositione appellavit. Cuius quoque nec Coelum, sub quo degisset, nunc pervideri satis poterat. Qui ab Italis et Hispanis Scriptoribus alijsque sequacibus, ut in eius vita par. I, fol. 222, observavimus pro Hispano, fuit venditatus. Ut nulla eius vestigia Germanico Solo viderentur reliqua. Ast felicissimo fato non solum in Germania eundem resuscitavimus, sed et genuinum nominis characterem, imo spiritum ac sanguinem Germanum illi restituimus. Siquidem ex remoto Orbe Hispanico tanquam ab exilio in patriam eum revocavimus, ac Germaniae nostrae, pristinae suae libertati vindicavimus etc. Sed fortunatum fuisse illud nostrum de Germano, eoque Vuetsalo augurium, [P. 330] pertinacius scrutamen nos tandem ex voto edocuit, et cum voluptate confirmavit. Tantoque impensius hoc fuit gaudium, quanto luculentius proditum in antiqua et armis, et litteris inclyta Osnabrugo, Vuestfaliae ocello, carissima mea patria, lumen hoc clarissimum fulsisse. Theologus fuit Ordinis D. Augustini, eruditione, probitate, et varijs Scriptis celebris, qui degit in Osnabrugensi Augustinianorum Monasterio, viris eruditis multis saeculis inclyto, sito olim prope veterem portam, quae Osnabrugae primae, veterisque limites hodie signat, ac palaeopolin a nova Osnabrugo distinguit. Cuius splendidi olim Monasterij, bello triennali dissipati, rudem cum amplissimo templo adhuc reliquo, quod puer olim sum ingressus spectatum, in hunc diem veterem testantur sedem ac doctrinae gloriam. Nostrae huius serenae fortunae, ac iusti de resuscitato, patriaeque Germaniae vindicato Theologo gaudij auctores atque testes dabimus in eadem Urbe Osnabrugo cum laude versatos viros clarissimos Ord. D. Augustini et Dominicani Vuennekerum, Schiphovuerum et Ungarum. Priores illi, Iohannes Vuenneker, Theologiae Doctor Suffraganeus, et Iohannes Schiphovuer itidem Theologus, uterque de Meppis dictus, quod uterque Meppensis Vuestphalus esset Ord. Erem. Divi Augustini, in eodem Monasterio Osnabrugensi, eodem, quo Vrie claruere saeculo, ob eamque, et lucis, et temporis et fortunae affinitatem collegae, successores Theodorici Vrie oculati factorum eius testes iure dicendi. Uterque viros claros suae aetatis, sui Ordinis, suique Monasterij commemoravit ac posterorum memoriae commendavit. Ex Johannis Vuennekerij scripto de venerabili Sacramento notitiam nostri Vrie absque dubio hausit hoc saeculo Pr. Ungarus, uti paulo post constabit, cuius M. S. possedit. Neque enim ex Ioanne Schiphovuero, cuius scripta novisse, nec vidisse apparet Ungarus, quae sollicite quaesivit, Vrie illi innotuit. Vuennekeri coetaneus Schiphovuerus, qui anno 1480 Augustinianorum Monasterium Osnabrugi ingressus, a Vuennekero Theologo benigne exceptus, et multis beneficijs affectus, quo nomine egregie illum collaudat, scripsit Osnabrugi in laudato Monasterio Chronicon Comitum Oldemburgensium, et absolvit circa annum 1505. Quod praeclarum Schiphovueri Vuestphali Chronicon, Osnabrugi scriptum, illustris Merbomius ex Avo Vuestphalus, Academiae nostrae, et Orbi literati lumen, felici fortuna conservavit, [P. 331] idque e tenebris erutum Tom. II rerum Germanicarum inseruit. Schiphovuerus hicce oculatus rerum sui Monasterij testis, in laudato Chronico cap. 9, fol. 172, ad annum 1446 haec de antecessores suis, nostroque Vrie memoriae prodidit: Circa idem tempus vixerunt in Conventu Osnabrugensi Ord. Fratrum Erem. D. Patris Augustini duo luminaria Mundi. Primus fuit Venerabilis Lector Iohannes de Vuidenbrugge, vir sincerus et doctus. Quis eius clarius Librum Ecclesiasten explanavit, ignoro? Quem Librum Vaniloquum intitulavit, et in duas partes divisit. Sermones multos ad Clerum et ad Populum dereliquit. Secundus fuit doctissimus Lector Didericus Vrige, qui fuit vir magnae scientiae et sanctitatis. Et in Scripturis reliquit Librum de Consolatione Ecclesiae, qui incipit: Regi Regum citra exemplum. Quem Librum Imperatori Sigismundo post Concilium Constantiense propinavit in die SS. Philippi et Iacobi, sicut ipse fatetur in Postillis suis, Sermone, qui incipit: Simile est Regnum Caelorum homini, qui seminat bonum semen. Cosmologium, sive Librum Apum. Tractatum de Conceptione immaculatae Virginis. Sermones multos de Festivitatibus Virginis gloriosae. Sermones aestivales et hyemales super Evangelia. Scripsit super decem praecepta. Item de intentione et remissione formarum contra Marsilium de Padua. Logicam magnam et parvam. Quadragesimale egregium, quod habetur Coloniae in nostra Libraria, et multa alia, quae ego videre non merui. Dici non potest, quam nos animaverit Schiphovuerus ad clariorem de rebus ac scriptis Vrianis cognitionem requirendam. Quapropter eruditos in patria viros consului etc. Subvenit tandem ex voto praeclara eruditione ac singulari morum decore perornatus iuvenis Iohannes Henricus Tenge, Civis, et amicus meus carissimus, qui a viro venerabili et doctissimo Ecclesiae S. Ioannis apud Osnabrugenses Canonico in Historia Patria versatissimo, nactus est M. S. de Viris illustribus Osnabrugensibus. Ex quo M. S. cognoscimus, quam de hoc quoque nostro Cive Theodorico Vrie sollicitus haud ita pridem fuerit iussu Francisci Guillelmi Osnabrugensium Episcopi P. Ungarus Ordinis Praedicatorum Theologus. Epistola illius ea de re ad virum in patria illustrem data luculentum nobis porro dabit testimonium: Adm. R. doctissime Dom. etc. Colonia revertens etc. Circa Augustinianos non admodum multa videri possint, quae subyciam, non tamen, ut opinor, omittenda. [P. 332] Ioannes de Meppis, Doctor Theologus, et ex Priore sui Conventus Suffraganeus, condictus fuit Vuenneker. Scripsit inter alia de Venerabili Sacramento. De Ideis: Item de Oblationibus; quae apud me M. S. Obijt 1496, Feria 3, post Martini in Civitate Monasteriensi; sepultus in porticu summae Aedis. Ex Libro eius de Ven. Sacramento discere est, quod Godschalcus Holen, famosus Verbi divini praeco, ex pago Corbeke Diaecesis Coloniensis oriundus fuerit. Iohannes Klenkock Theologiae Magister et Lector Osnabrugensis Conventus praeter Historiam de Concivibus, etiam super libros Sententiarum scripserit. Item quod Ioannes de Dorsten, Doctor Theologus huius Conventus, patria fuerit Hervordiensis, ibidemque devixerit in Caenobio suo, post vitam innocentissime transactam, uti multus est in eius laudibus idem de Meppis tractatu praedicto. De Ioanne ab Alen Lippiensi apud Elssium in Encomiastico (Quem Librum cum praestantissimis pluribus alijs hoc itinere Coloniae contuli) ex Aegidio Celenio nostro, heu quondam, allegatum legitur. Constat autem ex citato tractatu Iohannis de Meppis fuisse in Conventu Osnabrugensi, qui aetate illa viris doctis fuit florentissimus, Theologiae Lectorem Eberhardum de Lippia, dictum Bobbe. Qui an prior ille ab Alen, an et quid scriptum reliquerit, investigari deinceps poterit, si otium suppetet. Theodoricus Fric, sive Vrie, vernacule; idest Liber (Fuit et Antonius quidem Liber Susatensis Vuestphalus doctis aliquando accensendus) Lector itidem Theologus Augustinianus huius Caenobij non incelebris fuit. Cuius ingenii quaedam monumenta videre me memini inter reliquias Bibliothecae summi Templi, uti ante hac Illustrissimo Episcopo Osnabrugensi Francisco Vuillelmo retuli. Nuper curiosius de eo inquisiturus, intellexi hoc, quod antea videram, Librarium antiquum vasis certis clausum fuisse, cum locum priorem classi cuidam Scholasticae deputarent. Pro commoditate tamen D. D. Praelatorum spes est novam lustrationem faciendam, et referendum in Catalogos, quod superest. Qua in re optem equidem meam requiri operam. Certus enim sum, nonnulla ibidem eruenda, quae vitas et res gestas Osnabrugensium in maiorem lucem afferant. Nisi enim fallor, dabitur aliquid reperiri de Iohanne de Meppis Schiphovuero, qui Chronicon Comitum Oldemburgensium conscripsit. Professor suo aevo, ut mea coniectura est, Scholae Carolinae, et Sacerdos in summa Aede. Atque haec sunt Domine Amice, quae se offerunt in praesentiarum etc. Vuidemburgi 30 Decembris 1658. [P. 333] Fidem proinde huic nostro Germano Theodorico Vrie, tanto debimus libentius, quanto constat apertius, publicis illis Ecclesiae moribus, Concilijque Constantiensis satis eum interfuisse, pacis et tranquillitatis studiosissimum. Absolvit enim hanc sui Concilij Constan. historiam sub finem ipsius Concilij anno 1417 in Profesto Sanctissimae Elisabeth Viduae. Descripsit iterum finito Constantiensi Concilio an. 1425 in gratiam postitatis, hac subscripta editionis forma: Haec scripsi breviter pro futuris, qui legere poterunt Acta Concilij Constantiensis. Et illi, qui supererunt, si delectat eos scribere, etiam praeterita poterunt filijs suis, et posteritati nunciare. Nunc annus est Domini 1425. Quo etiam in festo Pentecostes nostrum Generale Concilium est celebratum sub Reverendissimo Magistro Augustino de Roma Generali nostro. Meruit ergo resuscitari collapsum hoc antiquitatis monumentum, in magno certe iam olim pretio habitum. Sane clarissimus gemino abhinc saeculo Historicus Iohannes Langius posteritati illud sollicite commendavit, his usus verbis: Theodoricus Vric (Vrie scribendum) inter alia ad Sigismundum Imperatorem pulcherrimum Librum prosa et metro contextum. De Consolatione Ecclesiae conscripsit, in quo gesta Concilij Constantiensis pro maiori parte complectitur. Idem Langius postquam ex memorato huius nostri operis Libri metro 2 gravia quaedam allegasset verba, haec subiungit: Haec metra excerpsi ex libro primo de Consolatione Ecclesiae, quem composuit Theodoricus Vrie Theologus Ordinis Erem. D. Augustini ad Sigismundum Romanorum Imperatorem, qui ambo his temporibus fuerunt. Et est vox Ecclesiae plangentis casum suum, quem tum patiebatur per Schisma horrendum et periculosissimum. Praeclarum vero hoc antiquitatis monumentum ex vetustissimo reperivimus Codice Coloniae per Iohannem de Lubeck anno 1484 impresso, et in Bibl. Rudulphea Bransvigae asservato etc. Caeterum uti resuscitare sepultum Theodoricum contigit, et luci, pristinaeque libertati hunc Vrie restituere, ut nominis sui vim impleret. Habitum illi quoque externum dare nostro saeculo congruum fas fuit. Nulla enim in antiquis illis obscuri codicis ruderibus distinctio, nullus ordo, confusa et turbata omnia. Ut eruderare ac pulverem detegere nostri saeculi decor imperaret. Stilum vero Auctoris mutare nobis fuit religio, tametsi alicubi in ligata aeque, ac prosa oratione non is appareat ornatus, quem comptius ac delicatius saeculum amet. Praestat gravis senectutis vestigia [P. 334] in grandaevo corpore intacta relinquere, veneratione ob aetatem digna, quam nimia cultura venerabile senium dedecorare. Hucusque citatus Scriptor. Si tam ardens fuit affectus clarissimi Vander Hardt erga Concivem suum, ut eius nobilissima memoria excitaretur. Quid gerere debent eruditi Coenobitae erga Confratres suos, ut eorum illustria gesta ac scripta e tenebris eruantur, et successoribus pateant ad exemplum? Titulus igitur Operis est:
* Theodorici Vrie Theologi Augustiniani Saxonici Historia Concilij Constantiensis Sigismundo Imperatori Augustissimo Concilij Conciliatori inscripta. Regi Regum, citra Christum, Sigismundo in Imperatorem totius Orbis electo, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Advocato Universali, Ungariae Regi praepotenti, Serenissimo Principi Ecclesiae sanctae Christi Sponsae fidelissimo filio, Regio exorto sanguine, Patrisque sui Illustrissimi Caroli Regis, Imperatorisque semper Augusti, vita, scientia, regimine, moribus et prudentia sectatori, omniumque virtutum culmine perornato. Fr. Theodoricus Vrie inter S. Theologiae Lectores minimus Provinciae Saxoniae Ord. Erem. S. Augustini contra militantis Ecclesiae adversarios triunphum gloriosum, vitamque in praesenti cursu Mundi gratia Dei plenam, et post huius consummationem agonis Gloriam consequi sempiternam. Incipit opus a col. I et defìnit in col. 221. In cuius fine adest vita nostri Vrie disposita ex eius opere a supranotato, et constat pag. ferme tribus. Meliora vero sunt exhibita. Extat in primo Tom. de rebus Concilij Constant. Helmestadij Typis Schnorrij 1696 in fol.
194) VEN. THOMAS DE ARGENTINA Germanus. Post perceptas minores facultates in saeculo, patrio in Coenobio Argentoratensi indutus Eremitica clamyde, ardentius speculativas scientias et sacras litteras amplexus est. Multis in Ordinis Academijs, etiamque publicis, praesertim Parisina tunc maxime celebri, diu auditor et praeceptor fuit. In omni doctrinarum genere ita emituit, ut aequales suos longo intervallo post se relinqueret, maioribus autem summae admirationi foret. Hae qualitates excelsae nostri Thomae rapuerunt oculos et corda patrum in generali Synodo Parisiensi unitorum; quare concordibus suffragijs Priorem eum supremum totius Ordinis proclamaverunt. Ordinem regendo, quam singularis esset eius dexteritas in rebus agendis, prudentia in tractandis, affabilitas in viris egregijs et modestis excipiendis, [P. 335] gravitas in errantibus corrigendis, ac pietas in compatiendo correctis omnibus patefecit. Ideo in gubernio extitit confirmatus Papiae anno 1348, Basileae an. 1351, Perusiaeque anno 1354. Ordinis decoris ac utilitatis percupidus, plurima a Romanis Pastoribus, qui tunc Avenione in Gallia degebant, quibus ob singularem doctrinam et vitae sanctimoniam acceptissimus erat, gratias, exemptiones, privilegia, indultaque impetravit. Anno 1349 Avenione rediens Savonae honorifice exceptus fuit ab Episcopo B. Gerardo Bergomensi nostro, ac praesertim a nobilibus, Civibus, et universa Communitate, unde Savonenses assumpsit ad totius Religionis spiritualia beneficia; promisitque illos commendare Carolo Regi Boemiae Amico suo, qui eo fere tempore Romanorum Imperator creatus fuerat. Duodecimo Magisterij anno pene exacto, dum munus suum vere Pater et Pastor Ordinem perlustrando strenue ageret, Viennae Austriae gravi pressus infirmitate decubuit in qua anno salutis 1357 pie excessit, ac in Ecclesia Aulica nostri Ordinis sepultus, ubi super Tumuli Lapidem haec cernuntur verba apposita: Anno Domini 1357 obijt Fr. Thomas Prior Generalis, ac professor sacrae Paginae Ordinis Fratrum S. Augustini. / Quisquis ades, qui morte cares, sta, perlege, plora; / Sum, quod eris, quod es, ipse sui, pro me, precor, ora. In minoribus Patavinum Studium excoluit, adfuit namque cum Petri Aponensis de haeresi damnati, memoria execrata, ossa publico Inquisitorum iudicio cremarentur; ipse enim lib. 4, Sent. dist. 34, art. 4, pag. 171. Edit. Genuensis scripsit: Ex hac opinione quidam haereticus, nomine Petrus de Apono, qui expeditissimus fuit Medicus, accepit occasionem deridendi miracula Christi et Sanctorum quantum ad suscitationem mortuorum etc. Sed isti mentita est iniquitas sua et accepit mercedem erroris sui. Nam ego fui praesens, quando in Civitate Paduana ossa sua pro his et alijs suis erroribus fuerunt combusta. Ex hoc igitur narrato omnes sinceri Eruditi iudicent, an subsistere possit, quae proferunt Thomasinus in primo vol. Elogiorum illust. Par. 23; ac Iacobus Zabarella pag. 119 et seq. Quia demum eruditus Labbeus in 2 Tom., pag. 418, putat nostrum Argentinam aliud, quod constet, non scripsisse praeter in quatuor Sent. et Constitutiones Ordinis, ideoque monet, ut maior cura adhibeatur in veritate indaganda, ne attribuatur Thomae Augustiniano, [P. 336] quod est Thomae Argentinensis Dominicani, sicuti fecerunt Possevinus et Bellarminus etc. Dico (quidquid sit de alijs Operibus non bene attributis) nostrum Thomam composuisse Sermones ad Clerum, et ad diversas spectantes materias, quod est principaliter controversum. Exeant ad corroborandam meam prolationem duo nobilissimi testes, unus quidem contemporaneus, et alter de visu. B. Iordanus de Saxonia lib. 2, cap. 22, pag. 172, notavit: Item R. P. Thomas de Argentina, olim Generalis, multa solemnia Opera compilavit, videlicet super omnes quatuor Libros sententiarum scripsit subtiliter, et multos Sermones ad Clerum, ad diversas materias, et multa alia opera utilia. Sebastianus Ammianus Fanensis, qui ipsius Argentinae Elogium exposuit in principio Operis Sententiarum, haec signavit: Erat enim (ut ex eiusdem Sermonibus varijs de rebus editis constat) in concionando vehemens et facundus, in dicendo facilis et apertus, in scribendo vero claritati et diligentiae Orationis verborum miram comprensionem et argutiam adiunxit. Proferam denique alios encomiastice loquentes. Albertus Argentinensis in Chronicis pag. mihi 156 haec posuit: Anno 1351 in Festo Pentecostes fuit Capitulum generale Augustinensium in Basilea, ubi fuerunt XIX Magistri in Theologia. Papa quoque omnibus Fratribus ibidem venientibus dedit eam gratiam, quam in Iubilaeo habuissent in Urbe. Quibus fuit per Papam, Basilen. et Argentinensem Episcopos, aliosque contribuentes egregie ministratum, et concordavit Capitulum in Magistrum Thomam de Sarburg priori anno Generalem electum, vita et scientia excellentem. Pallas Spangel Theologiae professor Haidelbergensis, qui primus edidit Opus super sententias, registravit: Est hic doctor subtilis, clarus, sanae doctrinae, resolutus, et in materia quantumlibet alta mediocribus etiam ingenijs satis accommodatus, magnus in artibus, in Theologia maximus, quem totus Ordo Augustinensium amore prosequitur. Celebris Franciscus Macedo in Concento Euchologico pag. 443 scripsit: Aureus hic Doctor argenteam suam doctrinam Aurelij Augustini sententijs inauravit. Laudant denique Acutissimum Doctorem Canonicus Schonleben Libro citato in Henrico de Hassia, et primum reponit inter Theologos Universitatis Vindobonensis, qui Immaculatam Conceptionem propugnarunt. Eysengrenius in Cathalogo testium veritatis fol. 138 vocans Virum Apostolicae vitae. Schedelius in Chron. Mundi, 6 Aetate; Claudius Robertus in Gallia Christ.; Trithemius de Scrip. Eccl.; [P. 337] alijque Biblothecarij, ac M. S. 200 annorum Savonae. In fine primae Editionis adest Elegia in laudem Operis, cuius aliqua Carmina subnectam. Hoc notabile a nostro Argentina prolatum inserere libet. Ad dictum Alberti Magni in 4 Sent. Quod panis Speltae est aptus ad conficiendum Corpus Christi, quia est species frumenti, reponit: Ego vellem, quod in isto puncto, et in omnibus alijs, ubi tangitur de his quae sunt de necessitate Sacramenti, et sine quibus non putatur esse veritas Sacramenti, nunquam Doctores Ecclesiae sibi contradicerent mutuo, et ubicumque hoc fieret, quod Ecclesia Romana per suam determinationem remedium adhiberet. Ita in 4 sent. dist. 11, art. I. Sunt itaque Opera Argentinae:
* Commentaria in Magistrum Sententiarum Libri quatuor. Argentorati apud Martinum Flach 1490, Tom. 2, in fol. Ticini etiam, sed non vidi. Venetijs apud Iordanum Zilettum 1564 in fol. Genuae apud Antonium Orerium 1585 in fol. Venetijs apud Gasparum Bindonum 1588, in fol.
* Constitutiones Ordinis in compendium redegit, illustravit, auxitque, ubi erat neccessarium. Hae sunt impressae etc.
* Sermones ad Clerum et ad diversas spectantes materias, ut supra probatum est. Multaque alia Opera utilia.
Ad Opus in quatuor Sententiarum:
In te quam valeat Germanae industria gentis, / Sentiet Hispanus, Gallus, et ipse Schotus. / Per te nunc summis nostra Argentina refulget / Laudibus, hoc nato reddita clara suo. / Per te quid Thomas suus Argentinus in arcem / Divinae legis contulit, usque patet. / De te (talis enim Thomas fuit) Aurelianis / Fratribus uberior fama superstes erit. / De te sana magis doctrina redundat in orbe / Aegidij, et melius consolidata manet. / Non Scotus, Albertus, non Doctor Sanctus, et Ocham, / In Cathedra soli deinde responsa dabunt. / Prodibunt etiam nostri monumenta magistri, / Sitque Argentini, qui velit esse sequax. / Seu placeat, facili quam dat sententia veri, / Sive quod ex aequo caetera scripta promat. / Pauca modo in nobis producat tempora lector, / Inveniet gratam cum brevitate viam etc.[P. 338]
195) S. THOMAS GARZIA A VILLANOVA . Ex honestis, Catholicisque Parentibus Thoma Garzia et Lucia Martinez Castellana, quae vulgo Eleemosinaria dicebatur, ortum duxit in Castro Fontisplani, Toletanae Dioecesis. Ab ineunte aetate praeclara efflorare fecit mirifica charitatis indicia; cum enim adhuc puerulus ad Gymnasium se conferret, ientacula, calceolos, caligulas et vestes pauperibus distribuebat, ieiunus ipse et pene nudus saepe domum repetens; itaque iam adultus illud S. Iob usurpare poterat: Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et ab uberibus matris meae egressa est mecum. Adolescens liberalibus disciplinis Compluti operam navavit, ubi inter primos alumnos celeberrimi Collegij S. Ildefonsi a Cardinale Francisco Ximenio Minorita Toletano Archiepiscopo erecti, ob singulares animi dotes, litterarumque peritiam adscitus, tali caeteros doctrina anteivit, ut Philosophiam non multo post summa cum laude publice docuerit, Ecclesia praeclaris illustrata discipulis, praesertim Dominico Soto eximio Praedicatorum Ordinis Theologo. Salamanticam inde vocatus Artium Cathedram ultro oblatam recusavit, quia verae sapientiae studio illectus Christi militiae nomen dare decreverat. Unde S. Ioannis Saguntini fama excitatus, eiusdem institutum suscepit; ubi et virtutibus et scientijs praelucens, domesticis suis sacra Theologia imbuendis delectus fuit, quo in munere non minus intellectus, quam animos firmabat. Divinis deditus contemplationibus, ieiunijs, vigilijs, continuisque flagellis corpus domabat. Virginitatem, quoad vixit, illibatam servavit. Sacrorum Librorum lectione inflammatus, humilitatis, patientiae ac misericordiae operibus affixus erat. Infirmos crebro invisebat, quibus tantae erat consolationi, ut nullo se affectos dolore eo adstante affirmarent. Sacrum quotidie, piaculari confessione praemissa, faciebat, maiores inde vires accipiens, solitus dicere: Sacerdotem ex sacrificio ad meliorem vitae frugem non redactum exitio propinquum. In animarum salute totus erat, audiendis Confessionibus assiduus, verbi Dei praedicatione indefessus, tanta dicendi copia, ac spiritu praeditus, ut undique ad eum audiendum confluerent, vultum eius velut Angeli suspicientes. Magnorum virorum, praecipue Cardinalis Seripandi et Caesaris Caroli V; a quo sui Concionatoris munus acceperat, plausum adeptus. Inter concionandum saepe illum extra se rapi et in aera elevari conspexere. [P. 339] Prophetiae dono claruit, ac Daemones supremo imperio coercuit. Multis Castellae, Bethicaeque Provinciae Caenobijs sanctissime et prudentissime praefuit. Fratribus saepe inculcans, interioris hominis curam sub aspectu cadentium rerum ante habendam. Valentinam sedem post Granatensem recusatam ab Imperatore ob eius vitae sanctimoniam oblatam ex obedientia Superiorum admisit. In munere Pastorali religiosae vitae normam, quam nunquam dimisit, viriliter excoluit. Vere Pater Pauperum fuit, quos a prima usque ad extremam horam, non paecunia solum, sed opere, labore et consilijs sublevavit. Porro illud in primis memorandum, quod quatuor millium aureorum subsidium a Canonicis sibi delatum, ad reficiendum illius Urbis Xenodochium, quod incendio conflagratum fuerat, statim convertit. Ipso pro indigentibus flagitante, vacuum horreum illico ita exuberavit, ut prae nimia gravi afluentia fores neutiquam referari potuerint. Ut Ecclesiam sibi commissam componeret, et obscuros peccantium mores elucidaret, praeter iteratas suae Dioecesis visitationes, et Synodi celebrationem, orationi assidue insistebat. Ascensionis Dominicae Festo, horis diurnis assistens, ad Antiphonam Nonae, Videntibus illis etc. e terra sublatus, integro duodecim horarum spatio prorsus immobilis, videntibus omnibus, permansit. Ad imaginem Crucifixi vehementius orans hanc vocem audivit: Aequo animo esto, in die Nativitatis Matris meae venies ad me, et requiesces. Eo ex tempore certum sui obitus diem praesentiens, quos Ecclesiae redditus secum tenebar, et reliquam supellectilem in pauperes profudit, et cum nihil superesset, cuidam egeno cubile quoque, in quo morti proximus iacebat, donavit. Migraturus e vita prius Christum in Missae sacrificio sub hostia latentem expetivit aspicere, sacraque Synaxi refectus, ad illa verba: In manus tuas Domine etc. ad Superos evolavit anno Domini 1555, aetatis suae 68. Illius funeri plusquam octo millia pauperum collacrymantium interfuere. Corpus in Beatissimae Virginis de Succursu nostri Ordinis Ecclesia sepultum iacet. Eum miraculis ante et post mortem illustrem supremus Pontifex Alexander VII optime de nostra Augustiniana Religione meritus, in Festo omnium Sanctorum anno 1658 pompa singulari Sacris Fastis adscripsit. Merito Eminentissimus Cardinalis Bona in Indice Auctorum Harm. Psal. Ecclesiae signavit: Thomas de Villanova Archiepiscopus Valentinus, [P. 340] sanctitatis et doctrina universam Hispaniam illustravit. Innumeri fuere, qui D. Thomam celebrarunt. Observetur principaliter Concistorium sacrum in Canonizatione ipsius, in quo exarantur vota Summi Pontificis, Purpuratorum, ac Infulatorum editum Romae 1659, in 4, ex Typographia Camerae Apostolicae. Deinde Florentiae per Franciscum Onufri eodem anno curante celeberrimo nostro Concionatore Iosepho Bonafide, et inibi numerosissimi Encomiastae invenientur. Vitam ipsius edidit Hispanice Michael Salon Cathedraticus Valentinus Aug., qua in componenda videtur spiritum mutuasse ab ipsomet S. Thoma. Eadem edita est Italice a Francisco Soto Decano Capellae Pontificiae. Alteram Hispanice dedit Hieronymus Canton quoque Augustinianus. Lusitanice Eduardus Pacheco Ulysipponae 1629, in 4. Belgice Matthias Pauli Hasselensis Lovanij apud Hastenium 1660, in 8. Gallice Simplicianus a S. Martino. Tolosae apud Ioan. Boude 1659 in 8; et P. Claudius Maimburg Augustinianus Parisijs 1666, in 12. Italice Illustrissimus Io. Baptista Penne Perusinus 1658, Romae in 4. Latine P. Nicasius Baxius Antuerpiensis. Elogium cum effigie propria efformavit Cornelius Curtius. In solemni Apotheosi Relationem Festorum descripsit P. Sigismundus Tamagninius Recanetensis Angelicae Bibl. Custos. Pompas sacras Religionis exhibuit P. M. Ludovicus de Casa etc. Opera ipsius sunt:
* Conciones ac expositio in Cantica Canticorum. Compluti apud Ferdinandum Ramirez 1581, Tom. 2, in fol., mei Petri Guerreri Vzedae opera, ac in principio vita apposita edita ab Illustrissimo Episcopo Segorbiensi Ioanne Mugnatonio Augustiniano. Brixiae apud Societatem 1603, in 4. Coloniae 1614 et 1618 apud Antonium Betzerum in 4. Denuo edidit Io. Baptista Penne supranominatus Vigiliarum Episcopus adiuncta S. Vita, Elogijs et indicibus. Romae apud Angelum Bernabò 1659, in fol.; etiam Coloniae 1661, Tom. 2.4. Ac ultimo Opus ad medietatem auctum ex M. S. illius Sancti per S. T. Prof. Patrem Antoninum de Vuite Belgam Augustinianum. Prodijt Tomus primus Bruxellis typis Aegidij Strickvuant 1685, in 4. Tomus Secundus ibidem per Petrum Vande Velde 1690, in 4. Tomus Tertius ibidem per Iudoc de Grieck 1695, in 4. Alios Tomos adhuc non vidi, quinque enim esse debent. In secundo Tom. inter alia nova adsunt expositio in Apocalypsim, tamen incompleta, et docta Concio de Immaculata Conceptione Virginis.
196) THOMAS PENCHET Anglus, Monasterij Vuaringtonensis eximius alumnus, S. T. Doctor excellentissimus, suo tempore [P. 341] Ordinem nostrum et patriam egregie illustravit. Tanto etenim in Philosophicis et Theologicis studijs effulsit splendore, ut omnium eruditorum oculos in se converteret, acclamatusque fuerit in disceptationibus alter subtilissimus Doctor, et in declamationibus ornatissimus. Hae rarae dotes ipsius anno 1469 et 1470 illum ad totius Anglicanae Provinciae nostrae regimen extulerunt. Deinde 1473 ad Cathedram Theologicam in praecellenti Universitate Oxoniensi, et 1474 in Patavinam Academiam vocatus ibidem quoque subsellium scholasticum obtinuit, eoque tempore subtilissimi Ioannis Duns Scoti Quodlibeta impressioni tradidit. In patriam postea reversus primam Cathedram 1477 reassumpsit; inibique suae Provinciae gubernio denuo admotus. Denique anno 1487, die 20 Maij, Londinj decessit, ac in Ecclesia nostra tumulatus est. Vir revera fuit Thomas Penchettus celeberrimae famae; ac uti testatur Sabellicus Aenneade 10, lib. 8: Pontificij, Caesarijque iuris illa tempestate Princeps. Et meus Bergomas Forestus in suppl. Chronicorum addidit: Ob doctrinae magnitudinem ex Anglia in Italiam vocatus, Patavij publico salario diu Sacram Theologiam docuit, et ut alter Esdras Hebraeus, incredibili memoria praeditus, Scoti opera tam exacte retinebat, ut exemplaribus destructis, revocare omnia sciret. Inde frequenti auditorio Patavij rogatus, emendatissima illa, et quasi denuo edita, typographis excudenda tradidit. Verum huius excelsae famae lucidus splendor anno 1483 aliqualiter obtenebratus extitit; proprium enim nomen, et Ordinem maculavit, quia saecularibus rebus se immiscere voluit, et Richardo III Regni usurpatori consilijs et concionibus plus iusto favere. Fusius successum aperit ex Balaeo, Arpsfeldio et Pitsaeo Anglis Scriptoribus meus diligentissimus Herrera Tom. 2 Alphabeti pag. 658. Doctrinae autem Penchetti memoria numquam interitura est tam in nostro, quam in Seraphico Ordine. Iuridice ergo exposuit Illustrissimus Episcopus Nicaraguae Ildefonsus Brisenno Minorita Chilensis in lib. I sent. Scoti § 18, n. 14, pag. 78: Illud silentio non praetereundum, in quo Franciscanus Ordo clarissimae Augustinianorum familiae se agnovit obstrictum, quod primus, qui haec Oxoniensia Scoti scripta praelo commisit (per Albertum de Standael anno 1474 paulo post impressoriam artem inventam) fuit Thomas Penket Anglus Augustinianus; sicut et anno 1617 idem opus Scoticum recusum fuit a Paulino Berti Lucense, etiam Augustiniano, [P. 342] qui praefixit Oxoniensibus Commentarijs ornatissimum Elogium, de vita et doctrina Scoti. Addendum quoque est, quod facundus orator meus Michael Hoyerus Flander edidit Orationem pulcherrimam encomiasticam de sanctitate Vitae et divinae sapientiae Ioannis Duns Scoti Doctoris Mariani et subtilis. Duaci typis Auroi 1640 in 4; et Angelus Roccha Pontificij sacrarij Praefectus et Episcopus Tagastensis editioni Romanae Operum S. Bonaventurae insudavit, ut videre est praesertim in Dedic. Tom. 3; et in Epistola ad Lectorem. Opera nostri Penchet sunt sequentia:
* Summa Dialectices lib. I.
* Elucidationes naturalium lib. I.
* Philosophantium praeceptiones lib. I.
* Lecturae sententiarum lib. 4.
* Placita Theologica lib. I.
* Conciones ad utrumque statum lib. I.
* Castigationes in Quodlibeta Scoti lib. I.
* Annotationes in S. P. Augustinum lib. I.
* De arte sermocinandi lib. I.
* Actus Magistrales lib. I.
* In Aristotelis metaphysicam lib. I.
* Ordinariae disputationes lib. I.
* Lectiones supra Scotum lib. I. Multaque alia non nota.
197) THOMAS TUREIA Anglus, sive de Stureia S. T. Doctor celeberrimus. Tam ardens litterarum amator extitit, ut non tantum ei sufficeret scientias perfecte possidere, ac Eruditos excolere, sed viriliter, quoad poterat, omnes hortabatur, inflammabat, trahebat ad veram sapientiam adipiscendam. Asserebat enim nullibi veram felicitatem et utilitatem, nisi in ea sitam esse. Omnes Scriptores tam Angli, quam nostri nil aliud de Tureia proferunt, nisi supradicta, diversimode tamen exprimentes, aiuntque claruisse anno 1370. Aliqua vero exponam ex meo Ghirardaccio in 2 Tom. Historiae Bononiensis lib. 25, pag. 350; quae nullus hucusque observavit. Anno 1376 Gregorius XI Pontifex misit Bononiensibus suum Nuncium Thomam Tureiam Anglum Eremitanum, qui verbis et rationibus efficacibus suadere curavit Bononiensibus rectam Pontificis mentem. Fuerunt Tureiae verba a Senatu audita, et gaudere ostenderunt Cives. Postea responsum dedere. Ipsis multum gratum fore Pontificem se benignum demonstrare, sed interea oculatos se permanere velle ac expectare exitum Oratorum, quos ad eundem Pontificem miserant, qua responsione habita Thomas Tureia magnus Theologus [P. 343] et illustris Scriptor Avenionem reversus est. Scripsit itaque:
* Moralitates in Apocalypsim lib. I: Vidi Angelum Dei per medium Caeli etc.
* De Sacramentis lib. I: Inter opera nostrae salutis.
* Exceptiones Philosophorum lib. I.
* De utroque saeculo Prognosticon lib. I.
* Declamationes quasdam lib. I. Variaque alia.
[P. 343]
198) UGOLINUS MALABRANCA Patritius Urbevetanus, vir celeberrimus, ac sui aevi longe doctissimus. Prima ipsius memoria a me observata est sequens: Anno 1304 praesentavit in autentica forma Card. Bernardo tit. S. Marci Legato Apostolico, tunc in Monte Falisco residenti, Bullam, nunc asservatam in nostro Perusino Archivo, Clementis VI, anno eiusdem Pontificis 7. Postea 1358 cum Magistro Francisco de Fulgineo deputatus extitit a Capitulo Generali Examinator eorum, qui ad conciones habendas destinandi erant. Anno 1364 Episcopus Urbevetanae patriae electus a Capitulo, sed a Pontifice, qui iam alium designaverat, confirmationem non obtinuit. Eodem quoque anno selectus fuit a Cardinali Androvino, secundus in ordine, inter novem doctissimos Theologos, qui instituere et fundare debebant, mandante Innocentio VI Pontifice, famigeratum Theologorum Collegium Bononiense. Deinde congregati Patres Ordinis Avenione in Gallia, prospectis lucidis meritis et virtutibus Ugolini, eum primum Religionis Praesulem instituerunt. Demum 1370 ob praeclara gesta in Romanae Ecclesiae utilitatem Urbanus V Constantinopolitanum Patriarcham illum creavit; et anno 1471 ad Ariminensem Cathedram regendam Successor direxit. Eam prudenter et perfecte annis tribus administravit, multoties vero absens, quippequi a Pontificibus explicandis gravibus negotijs saepissime adhibebatur. Dum digressus Parisijs Romam revertererur, in Oppido tunc, nunc civitate Aquaependentis ad feliciorem vitam migravit. Eius corpus Urbemveterem delatum in nostro D. Augustini Templo conditum est. Plurimi Scriptores reponentes Ugolinum 1290 causa fuere, quod aliqui nostri Historici, inter quos dignissimus Herrera, constituerint nostro in Ordine duos Ugolinos Malabrancas. Hanc tamen divisionem faciendam non esse rationibus tam evidentibus ostendit eruditus Torellus ad dictum annum, [P. 344] scilicet Tom. 5 Saeculorum a pag. 101 usque ad 103; ut non aliter iudicandum esse putem. Ughellus etiam videtur Torello adhaesisse, cum scripsit Tom. 2, col. 432: Bzovius ad annum 1291, sed male hoc anno obijsse refert, adhuc forte non natum. Fuit noster B. Ugolinus Malabranca, Trithemio et Coriolano testibus, disputator acerrimus, ac in divinis Scripturis longo studio exercitatus et satis eruditus, ingenio subtilis, moribus et vita spectabilis, neque apud quemquam diffidebat utramque contradictionis partem defendere. Subtilissimus in sententijs, breviloquus, distinctus et formalis in dicendo, communia relinquens, ad singularia quaedam et propria se extulit. Plurimi sunt Scriptores encomiastice de ipso loquentes, ultra nostros, videlicet Sabellicus Aenn. 9, lib. 7, pag. 257; Ciacconius in vita Honorij IV, pag. mihi 780; Auctor Addit. ad Belluacensem pag. 471; Arthmannus Schedel in Chron. pag. 218; Volaterranus lib. 22 Antropol. cap. Ord. Erem. Viri, Guillelmus Eysengrenius in Catalogo testium veritatis pag. 125, vocans S. Hugolinum. Raphael Adimarius in situ Urbis Arim. pag. 131; Marraccius, Possevinus, Gesnerus, Frisius, Illustrissimus Amicus Comes Leo Albericus Urbevetanus in 2 Tom. suorum Italicorum Poematum, alijque. Abraham Bzovius in Annalibus Tom. 12, col. 1007, innuit Ugolinum Summi Pontificis ad Imperatorem Constantinopolitanum destinatum fuisse Legatum, et dum disponeret proficisci, e vita excessisse. Non est praetereundum sequens notabile ex meo Torello Tom. 6, pag. 148: Nostro tempore modernus Theologus Religionis multum conspicuae, quem ob reverentiam non nomino, ex Commentarijs nostri Ugolini extraxit maiorem partem sui Theologici Operis, ideoque se reputari fecit valde divitem ingenij et scientiae. Modus revera facilis cito magnum Doctorem apparendi apud illos, qui mysterium ignorant; sed apud illos, qui Antiquorum scripta evoluerunt, bonus Amanuensis, non doctus Scriptor reputatur. Utinam Torellus nomen indicasset, quod aliqua adhibita diligentia adhuc scire non valui; isti enim, qui aliorum famam surripiunt, detegendi sunt, ut caeteri tali rubore concussi simile piaculum patrare non audeant. Monaldus Monaldeschi Historicus Urbevetanae Civitatis pag. 62; postquam aliqua in Ugolini laudem exaravit, scripsit: Composuit plura, quibus Mundus non fruitur, forte in patriae nostrae infortunium. [P. 345]
* Commentaria in quatuor libros Sententiarum. Opus a Ven. Alphonso de Orosco et Coriolano vocatur altum, solemne ac in magno habendum pretio. Adest M. S. in nostris Angelica Romae, Mediolanensis S. Marci, Bononiensi et Carbonaria Neapolis, etiamque Venetijs in S. Francisci deVinea et in primo libro tantum in Bibl. ss. Ioannis et Pauli, ut Thomasinus pag. 29 et 106 scripsit.
* Quaestiones super octo libros Physicorum par. 2. Prima pars scilicet in quatuor primos, est in nostra S. Marci Mediolani.
* Quaestiones super Praedicamenta et Perhiermenias lib. 2.
* De Idiomatum differentia lib. 2.
* De Deo Trino et uno lib. I.
* Sermones de tempore lib. I.
* Sermones de Sanctis lib. I.
* Commentaria in Boaetium de Philosophica Consolatione. Bononiae et Parisijs in Bibliothecis Ordinis.
* De principijs Ordinis; De sacris Disciplinis; Aliaque. Plura ex his servabantur olim in nostris Bibliothecis, ut asseruit Pamphilus.
199) ULDERICUS vel ULRICUS SCULTETUS a Lenzburg, sive Lutzenburgensis Theutonicus S. T. Doctor. Is genere nobilis, doctrina et virtute illustris, Rhetor et Philosophus clarissimus, celeberrimus Historicus, et sui aevi acutissimus Sacrae Scripturae expositor eluxit. Matthiae Filio Henrici Comitis de Bucheke, et Lantgravij de Burgunden, Uxorique eius Filiae Comitis de Straesberg a sacris Confessionibus praefuit, qui in magnam existimationem elevatus, tandem post multos labores, et post obitum ipsius D. Matthiae anno 1333, 62. Curiensis Episcopus in Rhetia a Ioanne XXII declaratus fuit. Hic strenue se gerens Dominum de Vatz antiquum Ecclesiae Curiensis persecutorem, usque ad ipsius de Vatz extinctionem, persequi non cessavit, qui antea Episcopos Curienses, et Dominos eis assistentes destruebat. Sub ipsius Ecclesiae Curiensis Dominium accessit Reitebergum et Castrum Tumiliascae pro 1500 aureis a nobili Viro de Landario emptum. Anno 1337 Alberto et Otthoni Fratribus Austriae Archiducibus Castrum Marsilinum, in Rhetia situm, in feudum concessit; ac Caesarea facultate obtenta, S. R. Imperij Pincernam primum declaravit. Eodem anno a Germaniae Principibus ad Benedictum XII, pro Ludovici Bavari Imperatoris reconciliatione Legatus missus fuit; sed licet efficaciter se gesserit, et Pontifex eum libenter audierit, tamen ob duritiem Bavari, quod optabat, perficere non potuit. Anno 1346 Episcopus Uldericus cum suis apud Athesinos a Ludovico Romano, Ludovici IV Imperatoris filio, praelio superatus fuit, [P. 346] et cum multa Nobilitate captus, sed Victoris benignitate mox liberatus. Anno 1348 in Civitate Pragensi a novo Imperatore electo Carolo IV confirmationem Privilegiorum, et Castrum Montani in Vennonibus obtinuit, ac anno sequenti oppignorationem Praefecturae Imperij suae Curiensis Civitatis pro 360 Marcis argenti. Denique 1355, postquam suis praefuisset 23 annis apud Strenuctium pie decessit, sepultusque fuit in sua Cathedrali Basilica. Laudatur a nostris, etiamque a Cratepolio Minorita in Catalogo Episcoporum Germaniae pag. 786; ab Alberto Argentinensi in Chron. pag. 168; Eysengrenio pag.134; a Possevino Tom. 2 Appar; et a Lib. 8 Reipublicae Rheticae et lib. 3 Palladis Rhetiae Fortunati Sprecheri etc. Scripsit Vitas Sanctorum Lucij et Amisonis Pontificum, aliaque.
[P. 346]
200) ZACHARIAS DE BOZONIS Savonensis. Hic in Millesimi Oppido natus est, et Savonae nostrae Religionis habitum induit, ideoque Savonensis dictus. Cum Coenobium S. Augustini anno 1462 ad Insubricam Congregationem transijsset, ipse quoque eidem Congregationi incorporatus extitit. Praedicti Coenobij anno 1493 Prior electus, duravit in gubernio usque ad 1496. Per aliquot annos in D. Petri primaria Basilica Paenitentiarij officium gessit. Dein a Iulio II Savonensi supremo Pastore, qui eum diligebat, 20 Augusti 1504 Pontificij Sacrarij Custos declaratus; eodemque anno, 20 Octobris, quidquid dicant alij, de hac vita exivit. Ait enim Magister Caeremoniarum Burchardus in Diarijs: MDIV Dominica 20 Octobris Fr. Zacharias de Savona Professus Ord. Eremitarum S. Augustini Sacrista Capellae S. D. N. ante duos Menses vel circa, per Papam deputatus in Camera suae Sacristiae dictae Capellae diem clausit extremum. Torellus ad dictum annum eum S. T. Magistrum vocat, nescio tamen, quo fundamento. Memorant nostri Scriptores, et liber M. S. dicti Coenobij Savonensis iam citatus, quem saepius observavi, dum inibi degerem tempore Prioratus sinceri Amici S. T. Lectoris P. Io. Evangelistae Rossi nobilis Genuensis, ac Oldoinus in Liguriae Scriptoribus pag. 542 reponens: Scripsit Tractatum de Sacris Ritibus, qui M. S. custoditur in Bibliotheca Vaticana.