COROGRAFIA

POMPONIUS MELA: DE CHOROGRAPHIA
[INDICE]
LIBER PRIMUS
LIBER SECUNDUS
LIBER TERTIUS


















[1] Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime capax - constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia - verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absolvat.
[2] Dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt clarissima et strictim.
Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt.
Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.
[3] Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur.
Partibus differt; unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio.
[4] Huius medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quinque distinguitur.
Mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter.
Antichthones alteram, nos alteram incolimus.
Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus, huius dicendus est.
[5] Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu.
Suis locis illa referentur.
[6] Hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens terras aperit atque intrat.
Tum longe lateque diffusum abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum agitur, ut minus mille passibus pateat.
Inde se rursus sed modice admodum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium.
Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno et paludi ceterum exiguo ore coniungitur.
Id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo [7] Nostrum mare dicitur.
Angustias introitumque venientis nos fretum, Graeci porthmon appellant.
Qua diffunditur alia aliis locis cognomina acceptat.
Vbi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis.
[8] Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur.
Tanais a septentrione ad meridiem vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pelagus.
quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen.
Vltra quicquid est, Asia est.
[9] Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus.
Ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est.
Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit tam lata quam fuerat.
Dein cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain.
[10] Ora eius cum alveo Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit; dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est.
[11] In ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et Scythas.
Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi [et Scythae> ultima: ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi.
Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant.
Spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.
[12] Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum Persicum.
Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes.
Ab his quod in Africam restat Aethiopum est.
Illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt.
Vltra Amazones ultraque eas Hyperborei esse memorantur.
Interiora terrarum multae variaeque gentes habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharumque deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices.
Rursus ex his quae meridiem spectant eaedemque gentes interiora litora tenent usque ad sinum Persicum.
Super hunc sunt Parthi et Assyrii, super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii.
Ripis Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident.
Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora adtingit.
Ab ea usque ad flexum illum quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum.
Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum.
Circa Pontum aliquot populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici.
Ad lacum Maeotici, ad Tanain Sauromatae.
[13] Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum.
Ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo verum et similis est.
[14] Inde ad fretum nunc vaste retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in altum magnis frontibus evehit.
Extra fretum ad occidentem inaequalis admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est.
[15] Mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem] Grai Tyrrhenicum perhibent.
[16] Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur.
Tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit.
Hadriatici latus Illyris occupat.
Inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit.
In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania.
[17] Haec in occidentem diuque etiam ad septentrionem diversis frontibus vergit.
Deinde rursus Gallia est longe et a nostris litoribus hucusque permissa.
Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.
[18] Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est.
[19] Quantum incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam frequens.
Mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopicum, ab occidente Atlanticum dicimus.
In ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est Africa.
Cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri [et> in Atlanticum pelagus expositi.
Vltra Nigritae sunt et Pharusii usque ad Aethiopas.
Hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident.
[20] At super ea quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes et natio frequens multiplexque Gaetuli.
Deinde late vacat regio perpetuo tractu inhabitabilis.
Tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus.
Intra, si credere libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent potius terras quam habitant.
[21] Haec summa nostri orbis, hae maximae partes, hae formae gentesque partium.
Nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat.
[22] Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente contingeret.
hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae.
Eius orae finis Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant.
In eo est specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab Antaeo, ut ferunt, conditum.
Exstat rei signum parma elephantino tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque et inde eximie colunt.
[23] Deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas Herculis utrumque.
Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum.
Hic iam mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu inflectit.
ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et segnitia gentis obscura.
[24] Ex his tamen quae commemorare non piget montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur.
Tumuada fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est cognomen ob spatium.
Mulucha ille quem diximus amnis est nunc gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.
[25] Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior.
Vrbium quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea vocitatur inlustris.
[26] Citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale fluvius.
Vltra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri nullum rerum famaeve dispendium est.
[27] Interius et longe satis a litore, si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearumque fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque vestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse invenirique narrantur.
[28] Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum proprie nomen Africae usurpat.
In ea sunt oppida Hippo Regius et Rusiccade et Thabraca.
[29] Dein tria promunturia Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt.
Hipponensem vocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius adpositum est.
In altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior.
Hadrumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim adiacent ut inter ignobilia celeberrimae.
[30] Syrtis sinus est centum fere milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit; verum inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus.
[31] Super hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Minervae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae; faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris virginum inter se decertantium celebrant.
[32] Vltra est Oea oppidum et Cinyps fluvius per uberrima arva decidens, tum Leptis altera et Syrtis nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit quaque flexum agit amplior.
Eius promunturium est Borion, ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, et id promunturium est, inportuoso litore pertinet.
[33] Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non manebatur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset popularibus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos obrui pertulerunt.
[34] Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt Hammonis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes quaedam austro sacra.
Haec cum hominum manu attingitur, ille inmodicus exsurgit harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus.
Fons media nocte fervet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget, sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit ita caldior rursus cum est media perfervet.
[35] In litore promunturia sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene.
[36] Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam.
Orae sic habitantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more venerantur.
Proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia appellantur.
Victus asper et munditiis carens.
Primores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus.
Humi quies epulaeque capiuntur.
Vasa ligno fiunt aut cortice.
Potus est lac sucusque bacarum.
Cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur.
[37] Interiores incultius etiam secuntur vagi pecora, utque [e>a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt.
Quamquam in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci.
Ex his qui ultra deserta esse memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agrisque pestiferum.
Nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur.
[38] Trogodytae nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus.
[39] Apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt.
Nulli certa uxor est.
Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnoscunt.
Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia.
Feminis eorum sollemne est nocte qua nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia insignis est.
Nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur.
[40] Blemyis capita absunt, vultus in pectore est.
Satyris praeter effigiem nihil humani.
Aegipanum quae celebratur ea forma est.
Haec de Africa.
[41] Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem refugit.
Terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix.
Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus.
[42] Hic ex desertis Africae missus nec statim navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est.
Vbi rursus coit ibi nomen hoc capit.
[43] Inde partim asper partim navigia patiens in immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam atrox adhuc fervensque decurrit.
Tum demum placidior et iam bene navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit.
Deinde [iterum> iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis tamen grandis evolvitur.
[44] Non pererrat autem tantum eam sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque vastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat.
Hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam formata ex parte adhuc terrena visuntur.
[45] Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives ex inmanibus Aethiopiae iugis largius quam ripis accipi queant defluunt, sive quod sol hieme terris propior et ob id fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenissimus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant, aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt, aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque maior vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit, vel quod minus quam debet emittit.
[46] Quod si est alter orbis suntque oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere quod tum hiemps sit unde oritur.
[47] Alia quoque in his terris mira sunt.
In quodam lacu Chemmis insula lucos silvasque et Apollinis grande sustinens templum natat, et quocumque venti agunt pellitur.
Pyramides tricenum pedum lapidibus exstructae, quarum maxima, tres namque sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem erigitur.
Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia passuum in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque navibus satis est.
[48] Psammetichi opus labyrinthus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus ac tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus est.
Cultores regionum multo aliter a ceteris agunt.
Mortuos fimo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra penetralia conlocant.
Suis litteris perverse utuntur.
Lutum inter manus, farinam calcibus subigunt.
Forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus scilicet] necesse est, his liberum est alere.
Cibos palam et extra tecta sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt.
[49] Colunt effigies multorum animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit.
Apis populorum omnium numen est: bos niger certis maculis insignis et cauda linguaque dissimilis aliorum.
Raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime festus est.
[50] Ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt, quater cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc oritur.
[51] Viginti [milia> urbium Amasi regnante habitarunt et nunc multas habitant.
Earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene, Bubastis, Elephantine Thebae utique [quae> ut Homero dictum est centum portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena armatorum milia effundere; in litore Alexandria Africae contermina, Pelusium Arabiae.
Ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Sebennyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili ostia.
[52] Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua in altum abit adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum solis ostendat.
[53] Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co[mmagene et> Sophene.
[54] Hic Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi se Ciliciae committit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis tenuit longe potentissima.
Operibus certe eius insignia multa sunt; duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi.
[55] Ceterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza: sic Persae aerarium vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat.
Est non minor Ascalon; est Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carminibus ac fabulis, servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium marinae beluae ossa immania ostentant.
[56] Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus, regnum proeliumque conmenti.
[57] In ea est [et] Tyros aliquando insula, nunc adnexa terris * * * , quod ab inpugnante quondam Alexandro iacta [sunt> opera.
Vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima.
[58] Ab ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur.
[59] Tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos.
Inde iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum inflexo tractu litoris accipit.
Populi dites circumsident; situs efficit: quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet.
[60] In eo prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnesque qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus et ab eo statim Myriandros et Cilices.
[61] At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris.
Issos fuit, et hac re sinus Issicus dicitur.
Procul inde Hammodes promunturium inter Pyramum Cydnumque fluvios iacet.
Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit.
[62] Deinde urbs est olim a Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc Pompeiopolis tunc Soloe.
Iuxta in parvo tumulo Arati poetae monimentum ideo referendum, quia - ignotum quam ob causam - iacta in id saxa dissiliunt.
Non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti adnexum.
[63] Supra specus est nomine Corycius singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius.
Grandi namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit.
Tunc alte demissus et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari duravere non satiet.
[64] Vnus in eum descensus est angustus asper quingentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quiddam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus.
Vbi ad ima perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus.
Terret ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium.
[65] Deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit.
Ibi ingens amnis ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur.
Intra spatium est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum.
[66] Totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.
[67] Alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque umquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus.
[68] Duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior.
[69] In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter fluvius Eurymedon.
Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit.
Mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi.
[70] Deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus.
Inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum.
Trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae.
[71] Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promunturio grandem sinum claudit.
[72] Taurus ipse ab Eois litoribus exsurgens vaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem, sinistro ad meridiem versus it in occidentem rectus et perpetuo iugo, magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus.
Idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria contingit Taurus iterum.
[73] Post eius promunturium flumen est Limyra et eodem nomine civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram non inlustria.
Illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus et oraculi fide Delphico simile.
Vltra est Xanthus flumen et Xanthos oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos.
[74] Caria sequitur.
Habitant incertae originis.
Alii indigenas, sunt qui Pelasgos, quidam Cretas existimant.
Genus usque eo quondam armorum pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent.
Hic castella sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum Calbim amnem Caunus oppidum valetudine habitantium infame.
[75] Inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot coloniae, portus duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus, tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius Cyrnon.
Tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Ceramicum sinum in recessu posita Euthana.
Halicarnassos Argivorum colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae opus.
Trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda, Neapolis, sinus Iasius et Basilicus.
In Iasio est Bargylos.
[76] Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque civium inclutis ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam vocant; urbem Hippin, amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna, ut ferunt, adamati fabula nobilem.
[77] Dein rursus inflexa cingit urbem Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura conplectitur.
Ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata quod eam communiter Iones colunt.
[78] Ibi a fugitivis, ut aiunt, condita - nomen famae adnuit - Phygela.
Ibi Ephesus et Dianae clarissimum templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit.
[79] At promunturium quo sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene insulae faciem.
Super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospectant.
in ipsa paene insula est Coryna.
In sinu Smyrnaeo est Hermus amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima.
[80] Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia, et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit.
Primam urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit, victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui habitaverant dux Amazonum Cyme.
Supra Caicus inter Elaean decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae clarissimum antistitem.
[81] Tum in promunturio est Cyna oppidum, quod praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae.
Is primo parvis urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena.
Gremio interiore campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum.
[82] Duplex causa nominis iactatur.
Alii Ascanium Aeneae filium cum ibi regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat.
Hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt.
Sequens tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias.
Tum sinus alter Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque clarissima.
Hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium statio.
Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama quam natura maiora flumina.
[83] Ipse mons, vetere divarum certamine et iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris solet aspici ostentat.
Namque ex summo vertice eius speculantibus paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat ita coire ac se coniungere videntur, donec magis magisque collecti pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant.
[84] Ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus.
Diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam sol factus attollitur.
[85] Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria.
Ab his fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua fluit latera sint.
[86] Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos et Lampsacum et Parion et Priapos.
Abydos magni quondam amoris commercio insignis est.
Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum tenderent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere[nt>.
[87] Tum rursus fit apertius mare Propontis.
In id Granicus effunditur, pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis.
Trans amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus.
Post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius.
[88] Flumen Ryndacos in quae secuntur emittit[ur>.
Circa angues nascuntur immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant, supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absorbent.
trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere Myrlea.
[89] Duo sunt inde modici sinus.
Alter Cianos nomine Cion amplectitur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a Megarensibus conditam.
[90] Dein propiores terrae iterum iacent, exiturique in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus.
Ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est: oppidi nomen Calchedon, auctor Archias Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso.
[91] Hic iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici arcus maxime incurvos.
Brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque harenoso circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia non profundus est fluctuosus atque fervens, olim ex colentium saevo admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus dictus Euxinus.
[92] In eo primum Mariandyni urbem habitant ab Argivo, ut ferunt, Hercule datam.
Heraclea vocitatur, id famae fidem adicit.
Iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt, pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant.
[93] Tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlagonum; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis, citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit Armene.
[94] Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta.
Secundum Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus.
In eo fuit Themiscurum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant.
[95] Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum est.
Vltra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam, reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent, atque ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis.
[96] Dein minus feri, verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri.
Rarae urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres.
[97] Inde is locus est ubi finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum.
Hic sunt Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themistagora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula vetere pellis aureae nobilis.
[98] Hinc orti montes longo se iugo et donec Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur, idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus.
[99] At in primo flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse, et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur.
Reliqua eius ferae incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in confinio Maeotidis Sindones.
[100] In Heniochorum finibus Dioscorias a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum ab ipsis terrarum cultoribus condita est.
[101] Obliqua tunc regio et in latum modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit; quam duobus alveis in lacum et in mare profluens Coracanda paene insulam reddit.
Quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea, et in ipso ore Cimmerium.
[102] Hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus, qua terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem prope Ponto similis.
[103] Oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi Ixamatae.
Apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut ne militia quidem vacent.
Viri pedibus merent sagittisque depugnant, illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis intercepere trahendo conficiunt.
Nubunt tamen, verum ut nubiles habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines manent.
[104] Ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis incitatusque decurrat.
[105] Ripas eius Sauromatae et ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina.
Primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent.
Budini Gelonion urbem ligneam habitant.
Iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant alunturque venando.
[106] Tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Aremphaeos usque permittitur.
His iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita.
Sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit.
Vltra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum.


















[1] Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita.
In ea Riphaeis montibus proxuma, - et huc enim pertinent - , cadentes adsidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant.
Deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi, saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus.
[2] Hominum primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida.
Huius flexum Buces amnis secat.
Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent dicti Amaxobioe.
Obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includit[ur>.
[3] In Paludem vergentia Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panticapaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici.
Super eos sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus includitur.
Alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia diximus par et adversum, Parthenion alterum.
Oppidum adiacet Cherrone[sus>, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre.
[4] Subit tum ripam mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent paene insulam reddit.
Quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominantur, sinus Carcinites.
In eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et aliunde delapsa.
Nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, [Ypacares per Nomadas> evolvitur.
[5] Silvae deinde sunt quas maximas hae terrae ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat.
Terra tum longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera facie positi ensis adiecta est.
Achilles infesta classe mare Ponticum ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur.
Ideo dicta est Dromos Achilleos.
[6] Tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, placidior quam ceteri potarique pulcherrimus.
Alit laetissima pabula magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt.
Longe venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit, tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca oppida, egreditur.
[7] Callippidas Hypanis includit.
Ex grandi palude oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est defluit.
Tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis et non dulcis hinc defluat.
Asiaces proximus inter Callippidas Asiacasque descendit.
Hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua exit sui nominis oppidum adtingit.
[8] At ille qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine exoritur.
Nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est, deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilibus effluit.
Ingenia cultusque gentium differunt.
Essedones funera parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant.
Corpora ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt.
Capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt.
Haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia.
[9] Agathyrsi ora artusque pingunt, ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem omnes notis et sic ut ablui nequeant.
Satarchae auri argentique, maximarum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora vestiti.
[10] Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas caedere.
Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae.
Vagi Nomades pecorum pabula secuntur, atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt.
Colunt Georgi exercentque agros.
Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua custodiunt nec aliena contingunt.
[11] Interius habitantium ritus asperior et incultior regio est.
Bella caedesque amant, mosque est bellantibus cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere.
Vt quisque plures interem[er]it, ita apud eos habetur eximius; ceterum expertem esse caedis inter opprobria vel maximum.
Ne foedera quidem incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem ubi permiscuere degustant.
Id putant mansurae fidei pignus certissimum.
[12] Inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentissima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant.
Is inter iocantis honos praecipuus est.
Pocula ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt.
[13] Apud Anthropophagos ipsae etiam epulae visceribus humanis apparantur.
Geloni hostium cutibus equos seque velant, illos reliqui corporis, se capitum.
Melanchlaenis atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur.
[14] Mars omnium deus; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro victumis feriunt.
Terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerumque flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant.
[15] His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur.
Regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda, frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere.
Viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax.
[16] Paucos amnis qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos Hebrum et Neston [et> Strymona emittit.
Montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum initiante, celebratos.
E quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et Hadrian ex summo vertice ostendat.
[17] Vna gens Thraces habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus.
Quidam feri sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique.
Id varia opinio perficit; alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extingui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius esse quam vivere.
Itaque lugentur apud quosdam puerperia natique deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebrantur.
ne feminis quidem segnis animus est.
Super mortuorum virorum corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos magno certamine adfectant.
Moribus datur estque maxime laetum, cum in hoc contenditur vincere.
[18] Maerent aliae vocibus, et cum acerbissimis planctibus efferunt.
At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manentque dominas proci.
[19] Nupturae virgines non a parentibus viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt.
Vtrum fiat ex specie et moribus causa est.
Probae formosaeque in pretio sunt, ceteras qui habeant mercede quaeruntur.
Vini usus quibusdam ignotus est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit.
[20] In litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde [a> Milesiis deducta Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi amplior foret similis.
Fuit hic Bizone, motu terrae intercidit.
Est portus Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna Apollonia.
[21] Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim.
Hactenus Pontus.
deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt Erginos et Atyras.
Tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela.
Post locus quem Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia.
[22] Terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter Hellespontum Aegaeumque procurrit.
Angustias Isthmon, frontem eius Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem.
[23] Est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae, sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit Hellespontum.
[24] Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit, summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno ambitu mollique circumagit.
Eius tractum legentibus praevectisque Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas urbes amplectitur, Alopeconnesum et in altero Isthmi litore sitam Cardiam.
[25] Eximia est Aenos ab Aenea profugo condita.
Circa Hebrum Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero non poterat spatio mensum ferunt.
Dein promunturium Serrhion, et quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone.
Tum Sthenos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia.
Regio ulterior Diomeden tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem ab Hercule obiectum.
Turris quam Diomedis vocant signum fabulae remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita condita est.
[26] Vltra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter Athon et Pallenen Cleona et Olynthos.
Strymon, sicut diximus, amnis est longeque ortus et tenuis.
Alienis subinde aquis fit amplior, et ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit.
[27] Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres cadunt surgere.
Capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet.
Ceterum non promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in pelagus.
[28] Qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus transnavigatusque est - adhuc freto navigabili pervius.
Ima eius tenent parvae Pelasgorum coloniae.
In summo fuit oppidum Acrothoon, in quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium erat.
[29] Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit.
Ibi est Potidaea, at ubi latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab Achivis capto Ilio remeantibus posita.
[30] Tum Macedonum populi [ali>quot urbes habitant, quarum Pelle est maxime inlustris.
Alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae.
In litore flexus Megybernaeus, inter promunturia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit.
[31] Canastraeo promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur.
Ceterum longis et in altum inmissis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est.
In eum Axius per Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit.
Ante Axium Thessalonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis.
A Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat.
[32] Terrae interiores claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt.
Hinc non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia Tempe; hic Libethra carminum fontes.
[33] [Obiacet] tum iam vaste et multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit Ioniis fluctibus obiacet.
Ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante, donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur.
[34] Deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis expandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simillima.
a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian.
[35] De locis atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt: in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia, in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus; [36] in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae, in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre, in Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Messenia Messene et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oenomai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae opus est maxime nobile.
[37] Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt.
In ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admoventur adcendit.
[38] At cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est.
Ille urbem Pagasan amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida petentes inde Argo navem solvere memoratur.
[39] Ab eo ad Sunium tendentibus illa praenaviganda: Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum multarumque virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus; [40] Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphiarai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum nomina.
Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod spectat orientem.
[41] Inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram [atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens.
Ibi est Piraeus, Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia.
[42] Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio submovens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit.
In eo est oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos vocant celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque contuens.
[43] Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lacerant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos.
Habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti, et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres.
[44] Portus Saronicus et Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Hermiona his litoribus adposita sunt.
Inter Scyllaeon et Malean [sinus Argolicus dicitur, inter Malean> et Taenaron Laconicus, inter Taenaron et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius.
[45] In Argolico sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus.
Nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine.
[46] Messenii Pyliique terras colunt et ipsa pelago Pylos adiacet.
Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod Mercurium ibi natum arbitrantur insignis.
Rhion deinde, maris id nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit.
[47] In eo ad septentriones spectare litora incipiunt.
In his est Aegion et Aegira et Olyros et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion.
In Acarnania maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous.
[48] In Epiro nihil Ambracio sinu nobilius est.
Facit sinus qui angustis faucibus et quae minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum regna Pyrrhique.
Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his flexus est in Hadrian.
[49] Hoc mare magno recessu litorum acceptum et vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur.
Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Encheleae, Phaeaces.
Dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et Liburni et Histri.
Vrbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum ituris omen id visum est.
[50] Vltra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habitata, in quantum res transeunt! Nunc Romana colonia.
Amnes autem Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur.
Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum.
[51] De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia.
Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum mare et Inferum excurrit diu solida.
Verum ubi longe abiit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior.
[52] Interiora eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini.
Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Appennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Bruttii.
[53] Vrbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam [a] pastoribus condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus.
[54] At in oris proxima est a Tergeste Concordia.
Interfluit Timavus novem capitibus exsurgens, uno ostio emissus; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam.
[55] Vltra est Altinum.
Superiora late occupat litora Padus.
Namque ab imis radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus colligit, et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat.
Vnum de eis magnum Padum adpellant.
[56] Inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet, donec eum ex adverso litore Histriae eodem impetu profluens Hister amnis excipiat.
Hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est.
[57] A Pado ad Anconam transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia, flumen Metaurus atque Aesis.
Et illa in angusto illorum duorum promunturiorum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Grais dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest.
[58] Haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria, Truentinum; id et fluvio qui praeterit nomen est.
Ab eo Frentani illa maritima habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem Trifernum amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque Garganum.
[59] Sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias, modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai dixere Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant, post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et Sallentina litora et urbs Graia Callipolis.
[60] Hucusque Hadria, hucusque Italiae latus alterum pertinet.
Frons eius in duo quidem se cornua, sicut supra diximus, scindit: ceterum mare quod inter utraque admisit tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non uno margine circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit.
[61] Primus Tarentinus dicitur inter promunturia Sallentinum et Lacinium, in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scyllaceus inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia, Carcinus, Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam, Cauloniam, Locrosque circumdat.
In Bruttio sunt Columna Rhegia, Rhegium, Scylla, Taurianum et Metaurum.
[62] Hinc in Tuscum mare flexus est et eiusdem terrae latus alterum, Maticana, Hipponium Vibove, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus olim Phrygii gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum oppidum, Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae promunturium, omnia Lucaniae loca; [63] sinus Puteolanus, Syrrentum, Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli, lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum, id nunc loci aliquando Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora; [64] Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae, Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia citra Tiberim in hoc latere sunt.
[65] Vltra Pyrgi, Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina, Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius.
[66] Alpes ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque in Thraciam penetrant.
[67] Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur.
Pars Nostro mari adposita fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis - est magis culta et magis consita ideoque etiam laetior.
[68] Vrbium quas habet opulentissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cavarum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae.
Sed antestat omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo.
[69] In litoribus aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est.
Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis.
[70] Deinde est Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo ipsa Massilia.
Haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita, nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat.
[71] Inter eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana partem eius amnis navigabili alveo effundit.
Alioqui litus ignobile est, lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon, Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt.
Credas pluvisse, adeo multi passim et late iacent.
[72] Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit: dein Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium integer agens quantus venit egreditur, et inde contra in occidentem ablatus aliquamdiu Gallias dirimit, post cursu in meridiem abducto hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis et subinde grandior inter Volcas et Cavaras emittitur.
[73] Vltra sunt stagna Volcarum, Ledum flumen, castellum Latara, Mesua collis incinctus mari paene undique, ac nisi quod angusto aggere continenti adnectitur insula.
Tum ex Cebennis demissus Arauris iuxta Agathan, secundum Beterras Orbis fluit.
[74] Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi Narbonem adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat.
Lacus accipit eum Rubraesus nomine spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis aditu.
[75] Vltra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non dulcibus aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte suspensus.
Id manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut insula natat, pellique se atque adtrahi patitur.
[76] Quin et ex his quae ad imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur.
Vnde Grais nostrisque etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu captantium interfectus extrahitur.
Inde est ora Sordonum et parva flumina Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium.
Tum inter Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus Galliae finis.
[77] Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum in terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius ad dexteram exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per omnem provinciam longo limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt adversa perveniat.
[78] Ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undique incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat.
[79] Tribus autem est distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur.
Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua septentrionem spectat oceano.
Illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nostrum.
Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad septentriones, fronte ad occasum.
Vrbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba.
[80] At si litora legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit, dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis adpellant.
inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius.
Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima.
Tulcis eam modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit.
[81] Inde se in terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur.
[82] Prior Sucronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam.
Sequens Ilicitanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem.
Hic iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam faciunt.
[83] Verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum est.
In illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula.
[84] Fit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare prominens.
Is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum pervius prope quantum patet specus; [85] et sinus ultra est in eoque Carteia, ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera.
Tum Mellaria et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti occupat.
illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua nostra maria sunt finit Europen.
[86] Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat.
Paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodissimum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem large ferunt.
Hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem usque contusa pro farre est.
[87] Paucae et in Ponto, Leuce Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs est Achillea cognomine.
Non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas quasi tela iaculatas.
Sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima et maxima.
Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet, quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant.
[88] Contra Thracium Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades.
In Propontide tantum Proconnesos habitatur.
Extra Hellespontum earum quae Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis expositae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos, in Lycia Rhodos.
In illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos.
[89] Quae contra Tauri promunturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur.
In sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur, ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos.
[90] Parabos in Phoenice est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponere licet.
Parva et Canopos Nili ostio quod Canopicum vocant obvia est.
Menelai gubernator Canopus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit.
[91] Pharos nunc Alexandriae ponte coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet.
[92] In Africa contra maiorem Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memorabiles.
plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos, Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa.
Pagasaeus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur.
[93] Euboea ad meridiem promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum extrudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat a litore.
[94] Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens die ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens, ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur.
Aliquot in ea sunt oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae Carystos et Chalcis.
[95] In Atthide Helene est nota stupro Helenae, et Salamis excidio classis Persicae notior.
Circa Peloponneson etiam nunc in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis; [96] in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, et vicina Hadriatico mari Corcyra.
Hae Thracum Graiorumque terris obiacent.
[97] At interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros, Lebinthos, Calymnia, Syme.
Hae quia dispersae sunt Sporades, at Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae.
[98] Super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu metopon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis, adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt.
[99] Vrbium notissimae Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea, Moratusa, Dictynna.
Inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus fama Idaei montis excellit.
[100] Iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos.
In Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexandriae ita Brundisio adiacens Pharos.
Sicilia, aliquando ut ferunt continens et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est.
Id angustum et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perfluit, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum.
Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis.
Ipsa ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae imaginem quae Delta dicitur efficit.
[101] Pachynum vocatur quod Graeciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam vergens Scyllae adversum est.
Causa nominis Pelorus gubernator ab Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat.
[102] Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas et in his mirabilem Arethusam.
Fons est in quo visuntur iacta in Alpheum amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc agere alveum atque hic se rursus extollere.
[103] Inter Pachynum et Lilybaeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna praecipuam.
[104] Montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis ignibus flagrat.
De amnibus Himera referendus, quia in media admodum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore in Libycum alio in Tuscum mare devenit.
[105] Circa Siciliam in Siculo freto est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos, Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle.
[106] Sed Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia [ad]iacent.
[107] Vltra aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria, duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco litori propior, inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt a barbaris colitur: [108] Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda ita paene pestilens.
In ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium antiquissimae Caralis et Sulci.
[109] At in Gallia quas referre conveniat solae sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae.
Baliares in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant, et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur.
Castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pollentia coloniae.
Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers, ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si invecta sunt sustineat.
Contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana humo circumsignaverunt, sine pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus, qui alioqui solent obvios adpetere, adspectum eius pulveris aliquod velut virus procul et cum pavore fugientibus.

[1] Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur.
Restat ille circuitus quem [ut] initio diximus cingit oceanus.
Ingens infinitumque pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant, modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque invicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu versum, sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum insularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur in medium et in semet ipsum redit, tanta vi semper inmissum, ut vasta etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut marina destituat.
[2] Neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus, quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia adtollant, an luna causas tantis meatibus praebeat.
At ortus certe eius occasusque variantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur ita recedere atque adventare conperimus.
[3] Huc egressos sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est.
Turduli et Bastuli habitant.
[4] In proximo sinu portus est quem Gaditanum, et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore et procul a litore Hasta colonia.
Extra Iunonis ara templumque est, in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impositum.
Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem lacum fecit, quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque simplici alveo venerat tantus singulis effluit.
Tum sinus alter usque ad finem provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa contingunt.
at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica abducit.
[5] Qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, Magnum quod ulterius est, in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Caetobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora.
[6] Sinus intersunt: et est in proximo Salacia, in altero Ulisippo et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis.
Ab his promunturiis in illam partem quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli veteres Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promunturii latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius.
Frons illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens ad promunturium quod Celticum vocamus extenditur.
[7] Totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque per eos Avo, Celadus, Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia.
Flexus ipse Lambriacam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam.
Partem quae prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars iuxta turrem Augusti titulo memorabilem.
Cetera super Tamarici Nerique incolunt in eo tractu ultimi.
Hactenus enim ad occidentem versa litora pertinent.
[8] Deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a Celtico promunturio ad Pyrenaeum usque.
Perpetua eius ora, nisi ubi modici recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est.
[9] In ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres.
In Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca.
In Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant in paene insula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque terras ante ignobiles.
[10] At ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum [rerum] spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam ubi ad occidentem litus exporrigunt.
[11] Tractum Cantabri et Vardulli tenent: Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant.
Per eundi et Salaenos Saunium, per Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et Devales Tritino Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada.
Vardulli una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit Hispanias.
[12] Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu adflexa ad occidentem litus advertit.
Tunc ad septentriones conversa iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur.
[13] Terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus.
Quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit, salubris, et noxio genere animalium minime frequens.
[14] Gentes superbae superstitiosae aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam diis victimam crederent.
Manent vestigia feritatis iam abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovere, delibant.
Habent tamen et facundiam suam magistrosque sapientiae druidas.
[15] Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus caeli ac siderum et quid dii velint, scire profitentur.
Docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus.
Vnum ex his quae praecipiunt in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas vitamque alteram ad manes.
Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus.
Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una victuri libenter inmitterent.
Regio quam incolunt omnis Comata Gallia.
Populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus.
Namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, inde ad Rhenum pertinent Belgae.
Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque opulentissimae in Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum.
[16] Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur.
At ubi obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis exsurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda praecipitat.
[17] In eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur editiora quis obiacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec ut prius tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt.
[18] Ab Garunnae exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis ad Ossismos usque deflexa.
Ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet.
[19] Rhenus Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum.
Mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus, ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur, eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque fluvius emittitur.
[20] Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat oceanico litore obducta est.
[21] Qui habitant immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora adsuetudine laborum maxime frigoris.
Nudi agunt antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est.
Viri sagis velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme.
[22] Nandi non patientia tantum illis, studium etiam est.
Bella cum finitimis gerunt, causas eorum ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident, nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent vasta sint.
[23] Ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus.
Victu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt.
[24] Terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna ex parte silvis ac paludibus invia.
Paludium Suesia, Metia et Melsyagum maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent, sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior.
[25] Montium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore Romano.
Amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi.
[26] Super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est.
Hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se subinde longo supercilio inflexum est.
[27] In eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae Hermiones.
[28] Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur.
Gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita ingenii.
[29] Non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus.
Vt invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma.
Inde expedita in ictus manus quae exseritur, virile fit pectus.
[30] Arcus tendere equitare venari puellaria pensa sunt; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.
[31] Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati.
In Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est.
[32] Terra angusta aprica per se fertilis.
Cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium et beatius vivunt.
Quippe festo semper otio laeti non bella novere non iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse referuntur.
Habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe praecipitant.
[33] Id eis funus eximium est.
Mare Caspium ut angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera refertum et ideo minus navigabile.
Ad introeuntium dextram Scythae Nomades freti litoribus insident.
[34] Intus sunt ad Caspium sinum Caspii et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum Derbices.
Multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt, sed qui famam habeat ex Ceraunis montibus uno alveo descendit, duobus exit in Caspium.
[35] Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam intuearis, manifestus; cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque devolvitur, adeo citus, ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet evehat, plus iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens; deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus, iterumque per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur.
Cyrus et Cambyses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi [et] in diversa abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum uno ore perveniunt.
[36] Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occurrens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem converso inter Amardos et Pesticos os aperit.
Silvae alia quoque dira animalia verum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saevum ferarum genus et usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde repetito solitum et facile sit.
Causa ex eo est, quod ubi ille interceptos earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat.
[37] Vltra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta.
[38] Sed praeter physicos Homerumque qui universum orbem mari circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse.
Restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.
[39] His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et veluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus religione vetustate opibus inlustre.
Tyrii constituere; cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia sunt; opes tempus aluit.
In Lusitania Erythia est quam Geryonae habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri fertiles, ut cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant.
In Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiteridas adpellant.
[40] Sena in Britannico mari Ossismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua virginitate sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare carminibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicare, sed nonnisi dedita navigantibus, et in id tantum, ut se consulerent profectis.
[41] Britannia qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur.
Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indomitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, propriarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat.
ceterum ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diversos angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana ingens fecunda, verum iis quae pecora quam homines benignius alant.
[42] Fert nemora saltusque, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia.
Fert populos regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a continenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus dites, - incertum ob decorem an quid aliud - vitro corpora infecti.
[43] Causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae possident.
Dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utuntur.
super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant.
Cultores eius inconditi sunt et omnium virtutium ignari [magis] quam aliae gentes [aliquatenus tamen gnari], pietatis admodum expertes.
[44] Triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae.
In illo sinu quem Codanum diximus ex iis Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita magnitudine antestat.
[45] Quae Sarmatis adversa sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una et continens terra.
[46] In his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae - nudis alioquin - pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, [apud] auctores etiam - quos sequi non pigeat - invenio.
[47] Thyle Belcarum litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus.
In ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt, sed per hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam manifestior non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat.
[48] Talge in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans, sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent, diis parata existimantes diisque servanda.
Aliquot et illis oris quas desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus Scythicas vocant.
[49] Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis orientem.
Pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta.
Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili.
[50] Vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari inminentem nomine Tabim.
Longe ab eo Taurus adtollitur.
Seres intersunt, genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis absens peragit notissimum.
[51] India non Eoo tantum adposita pelago, sed et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per sexaginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant.
[52] Ceterum fertilis, et vario genere hominum aliorumque animalium scatet.
Alit formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire commemorant; immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu corporis adficiant; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia veluti navigia binos et quaedam ternos etiam vehant.
[53] Cultorum habitus moresque dissimiles.
Lino alii vestiuntur aut lanis quas diximus, alii avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars tantum obscena velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter utantur.
[54] Quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum existimant, quosdam tantum pisces alunt.
Quidam proximos parentes priusquam annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt, caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est.
[55] At ubi senectus aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt mortemque in solitudine nihil anxii exspectant.
Prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae contingit non exspectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum gloria arcessunt.
[56] Vrbium quas incolunt - sunt autem plurimae - Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer.
Famam hinc praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent aut materia ingessit aut error.
[57] Oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida, nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae gentes et quodammodo Aethiopes.
Ab Colide ad Indum recta sunt litora, timidique populi et marinis opibus adfatim dites.
[58] Tamus promunturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter [Eo]ae partis angulus initiumque lateris ad meridiem versi, Ganges et Indus amnes.
Ille multis fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia passuum patens, in septem ora dispergitur.
[59] Indus ex monte Propaniso exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Acesinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alveis undam lato spatio trahit.
Hinc paene Gangen magnitudine exaequat.
Post ubi saepe aliquot magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus exeat.
[60] Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei soli - ita veteres tradidere - altera argentei, atque ut maxime videtur, aut ex re nomen aut ex vocabulo fabula est.
Taprobane aut grandis admodum insula aut prima pars orbis alterius.
Id parcius dicitur, sed quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope verum est.
[61] Contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens.
[Ariane] inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus.
[62] Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod ibi Erythras regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare, profundum et magnorum animalium magis quam cetera capax.
Primo recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum patens sinus erat.
Sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum sinus aperit: [63] Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior.
Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit formam capitis humani.
Arabici et os artius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus et multo magis longa latera.
Init penitus introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior.
[64] Ab his quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur, deserta sunt.
In ipso Carmanii [in]navigantium dextera positi sine veste ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se velant, carne vescuntur, praeter capita toto corpore hirsuti.
Interiora Cedrosi, dehinc Persae habitant.
[65] Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt.
In parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates.
[66] Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat.
Euphrates immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius, acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem petit, ni Taurus obstet in nostra maria venturus.
[67] Inde ad meridiem avertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit.
[68] Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit.
Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis aliorumque odorum maxime ferax.
Maiorem Sabaei tenent partem, ostio proximam et Carmaniis contrariam Macae.
Frontem quae inter ostia ostenditur silvae cautesque exasperant.
Aliquot sunt in medio insulae sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara quam ceterae.
[69] Alterum sinum undique Arabes incingunt.
Ab ea parte quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus quod ex Nili alveo dioryge adductus.
[70] Extra sinum, verum in flexu tamen etiamnum Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai habitant, hi quos ex facto quia serpentibus vescuntur Ophiophagos vocant.
Fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defecit.
[71] Sunt multa volucrum multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso agmine excipi pugnaque confici traditum est.
[72] De volucribus praecipue referenda Phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur partuve generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat solviturque; [73] dein putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex se rursus renascitur.
Cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa murra Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae bustis inferens memorando funere consecrat.
Ipsum promunturium quo id mare cluditur Aceraunis saltibus invium est.
[74] Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus primo ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti Automoles: pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores [sunt] veluti optimarum alii virtutium.
[75] Illis mos est cui potissimum pareant specie ac viribus legere.
Apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod minus est pretiosius censent.
Aere exornantur, auro vincla sontium fabricant.
[76] Est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet vesci volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt adfirmant innasci subinde divinitus.
[77] Est lacus quo perfusa corpora quasi uncta pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frondibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat.
Sunt et saevissimae ferae omni colore varii lycaones et quales accepimus sphinges.
[78] Sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi.
Ceterum oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit.
Vasta omnia vastis praecisa montibus ripae potius sunt quam litora.
Inde ingens et sine cultoribus tractus.
Dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus caperetne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: [79] verum et [si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque pervectus est: [80] ideo eius orae notae sunt aliqua.
Sunt autem trans ea quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur.
Sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus ignis fuit adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit.
[81] Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri ne reluctentur vix vinculis possint.
[82] Hoc Hanno rettulit et quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est.
Vltra hunc sinum mons altus, ut Graeci vocant Theon [ochema], perpetuis ignibus flagrat.
[83] Vltra montem viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur patentes magis campi quam ut perspici possint [Aegi]panum Satyrorumque.
hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta et silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late iacentia ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes maius humanis.
[84] Tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hesperio[e].
in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est: Nuchul ab incolis dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari sed a barbaro ore corruptus.
Alit et [pa]pyrum et minora quidem eiusdem tamen generis animalia.
Aliis amnibus in oceanum vergentibus solus in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum est.
Inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere; ceterum spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur exsurgere.
[85] Catoblepas non grandis fera, verum grande et praegrave caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa apud hos gignitur, ob vim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu morsuque nihil umquam saeviat, oculos eius vidisse mortiferum.
[86] Contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt aliquando Gorgonum.
Ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est finiuntur.
[87] Inde incipit frons illa quae in occidentem vergens mari Atlantico adluitur.
Prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus.
Exustis insulae adpositae sunt quas Hesperidas tenuisse memoratur.
In harenis mons est Atlas, de se consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius, et quo magis surgit exilior, qui quod altius quam conspici potest usque in nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo vertice sed sustinere quoque dictus est.
Contra Fortunatae insulae abundant sua sponte genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil sollicitos alunt, beatius quam aliae urbes excultae.
Vna singulari duorum fontium ingenio maxime insignis: alterum qui gustavere risu solvuntur in mortem; ita adfectis remedium est ex altero bibere.
[88] Ab eo tractu quem ferae infestant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur admodum inopes.
[89] Hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro terebintho ebore abundant.
Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum.
[90] Reliqua est ora Mauretaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus, isdem opibus sed minus dives.
Ceterum solo etiam ditior et adeo est fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet, sed quaedam profundat etiam non sata.
[91] Hic Antaeus regnasse dicitur et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus: unde ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur eveniunt.
[92] Hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulentissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem Sala et Lixos flumini Lixo proxima.
Vltra est colonia et fluvius Gna et unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens promontorium, operis huius atque Atlantici litoris terminus.