cultura barocca
LITOGRAFIA (STAMPA DA BIBLIOTECA PRIVATA)

SUPER EXORDIUM CISTERCIENSIS COENOBII
Nos cistercienses, primi huius ecclesiae fundatores, successoribus nostris stilo praesenti notificamus: quam canonice, quanta auctoritate, a quibus etiam personis, quibus temporibus, coenobium et tenor vitae illorum exordium sumpserit; 4 ut huius rei propalata sincera veritate, tenacius et locum et observantiam sanctae regulae in eo a nobis per Dei gratiam utcumque inchoatam ament, 5 pro nobisque, qui pondus diei et aestus indefesse sustinuimus, orent, 6 in arta et angusta via quam regula demonstrat, usque ad exhalationem spiritus desudent, 7 quatinus deposita carnis sarcina, in requie sempiterna feliciter pausent.
Incipiunt capitula 1 Exordium cisterciensis coenobii
2 I Epistola Hugonis legati.
3 II De egressu cisterciensium monachorum de Molismo, et de adventu eorum ad Cistercium,
III et de monasterio quod inceperunt.
4 IIII Quomodo locus ille in abbatiam surrexerit.
5 V Quod Molismenses aures domini Papae pro redditu Roberti abbatis inquietaverint.
6 VI Epistola domni Papae pro reditu abbatis.
7 VII Decretura legati de toto negocio molismensium atque cisterciensium.
8 VIII Commendatio abbatis Roberti.
9 IX De electione Alberici primi abbatis cisterciensis ecclesiae.
10 X De privilegio romano.
11 XI Epistola Iohannis et Benedicti cardinalium.
12 XII Epistola Hugonis lugdunensis.
13 XIII Epistola episcopi cabilonensis.
14 XIIII Privilegium romanum.
15 XV Instituta monachorum cisterciensium de Molismo venientium.
16 XVI De tristitia eorum.
17 XVII De morte primi abbatis et promotione secundi, et de institutis atque laetitia eorum.
18 XVIII De abbatiis.
I
Exordium cisterciensis coenobii
2 ANNO ab incarnatione domini millesimo nonagesimo octavo, beatae memoriae Robertus molismensis ecclesiae in episcopatu lingonensi fundatae primus abbas, et quidam eiusdem coenobii fratres, ad venerabilem Hugonem tunc apostolicae sedis legatum ac lugdunensis ecclesiae archiepiscopum venerunt, vitam suam sub custodia sanctae regulae patris Benedicti se ordinaturos pollicentes, 3 et idcirco ad hoc liberius exequendum, ut eis et sui iuvaminis apostolica auctoritatea robur porrigeret, constanter flagitantes.
4 Quorum votis legatus ille laetanter favens, tali epistola exordii eorum fundamentum iecit.
II
Epistola Hugonis legati
2 HUGO, lugdunensis archiepiscopus et sedis apostolicae legatus, Roberto molismensi abbati et fratribus cum eo secundum regulam sancti Benedicti Deo servire cupientibus.
3 NOTUM sit omnibus de sanctae matris ecclesiae profectu gaudentibus, vos et quosdam filios vestros molismensis coenobii fratres, Lugduni in nostra praesentia astitisse, ac regulae beatissimi Benedicti, quam illuc hucusque tepide ac negligenter in eodem monasterio tenueratis, artius deinceps atque perfectius inhaerere velle professos fuisse. 4 Quod quia in loco praedicto, pluribus impedientibus causis, constat adimpleri non posse, nos utriusque partis saluti, videlicet inde recedentium atque illic remanentium, providentes, in locum alium, quem vobis divina largitas designaverit, vos declinare, ibique salubrius atque quietius domino famulari, utile diximus fore. 5 Vobis ergo tunc praesentibus - Roberto abbati, fratribus quoque Alberico, Odoni, Iohanni, Stephano, Letaldo et Petro - sed et omnibus quos regulariter et communi consilio vobis sociare decreveritis, hoc sanctum. propositum servare et tunc consuluimus.
6 ET ut in hoc perseveretis praecipimus, et auctoritate apostolica per sigilii nostri impressionem in perpetuum confirmamus. III
De egressu cisterciensium monachorum de Molismo, et de adventu eorum ad Cistercium, et de monasterio quod inceperunt
2 POST haec, tali ac tanta antedictus abbas et sui auctoritate freti, Molismum redierunt, et de illo religioso fratrum collegio socios votum in regula habentes elegerunt, ita ut inter eos qui legato Lugduni fuerant locuti, et illos qui de coenobio vocati, viginti et unus monachi essent; talique stipati comitatu, ad heremum, quae Cistercium dicebatur, alacriter tetenderunt. 3 Qui locus in episcopatu Cabilonensi situs, et pro nemoris spinarumque tunc temporis opacitate accessui hominum insolitus, a solis feris inhabitabatur. 4 Ad quem viri Dei venientes, locumque illum religioni quara animo iamiamque conceperant, et propter quam illuc advenerant habiliorem, quanto saecularibus despicabiliorem et inaccessibilem intelligentes, 5 nemoris et spinarum densitate praecisa ac remota, monasterium ibidem voluntate cabilonensis episcopi, et consensu illius cuius locus erat, construere coeperunt. 6 Nam viri isti apud Molismum positi saepius inter se, Dei gratia aspirati, de transgressione regulae beati Benedicti patris monachorum loquebantur, conquerebantur, contristabantur, videntes se caeterosque monachos hanc regulam sollempni professione servaturos promississe, eamque minime custodisse, et ob hoc periurii crimen scienter incurrisse ; et propter hoc, apostolicae sedis legati auctoritate, ubi praelibavimus, ad hanc solitudinem, ut professionem suam observantia sanctae regulae adimplerent, veniebant. 7 Tunc domnus Odo, dux Burgundiae, sancto fervore eorum delectatus sanctaeque romanae ecclesiae praescripti legati litteris rogatus, monasterium. ligneum quod inceperunt de suis totum consummavit, illosque inibi in omnibus necessariis diu procuravit, et terris et pecoribus abunde sublevavit.
IIII
Quomodo locus ille in abbatiam surrexit
2 EODEM tempore abbas qui advenerat ab episcopo illius dioecesis virgam pastoralem cum cura monachorum, iussu praedicti legati, suscepit, fratresque qui secum advenerant in eodem loco stabilitatem regulariter firmare fecit; sicque ecclesia illa in abbatiam canonice apostolicaque auctoritate crescendo surrexit.
V
Quod Molismenses aures domini Papae pro reditu Roberti abbatis inquietaverint
2 IGITUR haud multo elapso temporis spacio, Molismenses monachi voluntate domni Gaufredi abbatis sui, qui Roberto successerat, domnum Urbanum Papam Romae adeuntes, postulare coeperunt, ut saepedictus Robertus in locum pristinum restitueretur. 3 Quorum importunitate motus Papa mandavit legato suo, venerabili scilicet Hugoni, ut si fieri posset , idem abbas reverteretur, et monachi heremum diligentes in pace consisterent.
VI
Epistola domni Papae pro reditu abbatis
2 URBANUS, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo Hugoni apostolicae sedis vicario: salutem et apostolicam benedictionem.
3 MOLISMENSIUM fratrum magnum in concilio clamorem. accepimus, abbatis sui reditum vehementius postulantium. 4 Dicebant enim religionem. in suo loco eversam, seque pro abbatis illius absentia odio apud principes et caeteros vicinos haberi. 5 Coacti tandem a fratribus nostris, dilectioni tuae per praesentia scripta mandamus, significantes gratum nobis existere, ut si fieri posset, abbas ille ab heremo ad monasterium reducatur. 6 Quod si implere nequiveris, curae tibi sit, ut et qui heremum diligunt conquiescant, et qui in coenobio sunt regularibus disciplinis inserviant. 7 His apostolicis litteris legatus lectis, viros authenticos et religiosos convocavit, et de praesenti negotio quae subter sunt exarata diffinivit.
VII
Decretum legati de toto negotio
Molismensium atque Cisterciensium
2 HUGO, lugdunensis ecclesiae servus, carissimo fratri Roberto lingonensium episcopo: salutem.
3 QUID de negotio molismensis ecclesiae in colloquio apud Portum Ansillae nuper habito diffinierimus, fraternitati vestrae notificare necessarium duximus. 4 Venerunt ante nos illuc cum litteris vestris molismenses monachi, loci sui desolationem. atque destructionem, quam per remotionem Roberti abbatis incurrerant ostendentes, ipsumque sibi reddi in patrem magnopere postulantes. 5 Nullo modo enim aliter sperabant pacemet quietem molismensi ecclesiae posse restitui, vel monastici ordinis vigorem in pristinum statum. Illic revocari. 6 Affuit etiam ibi in praesentia nostra frater Gaufredus, quem eidem ecclesiae in abbatem ordinavistis, dicens se libenter ipsi Roberto velut patri suo locum daturum, si nobis placeret ut eum molismensi ecclesiae remitteremus. 7 Audita igitur vestra et ipsorum. molismensium petitione, relectis etiam domni Papae litteris super hoc negotio nobis directis, totum dispositioni et arbitrio nostro committentis, tandem multorum virorum religiosorum tam episcoporum quam aliorum qui nobiscum aderant consilio, precibus vestris et eorum acquiescentes, molismensi ecclesiae ipsum restituere decrevimus: 8 ita videlicet, ut priusquam redeat, Cabilonem veniens, in manu fratris nostri cabilonensis episcopi, cui secundum consuetudinem caeterorum abbatum professionem fecit, virgam et curam abbatiae reddat, atque monachos novi monasterii, qui ei sicut abbati suo professionem fecerunt et obedientiam promiserunt, ab ipsa professione et obedientia liberos et absolutos dimittat; ac sic ab ipso episcopo professionis quam ei et cabilonensi ecclesiae fecit, absolutionem accipiat. 9 Dedimus etiam licentiam cum eo redeundi Molismum omnibus illis de fratribus Novi Monasterii qui eum secuti fuerint quando a Novo Monasterio recesserit, tali conditione: ut de caetero neutri neutros sollicitare vel recipere praesumant, nisi secundum quod beatus Benedictus monachos noti monasterii praecipit recipiendos. 10 Postquam haec supradicta fecerit, remittimus eum dilectioni vestrae, ut molismensi ecclesiae illum. in abbatem restituatis, ita tamen, ut si deinceps eamdem ecclesiam solita levitate deseruerit, nullus ei substituatur, vivente praefato Gaufredo abbate, absque nostro et vestro eiusdemque Gaufredi assensu. Quae omnia apostolica auctoritate rata esse praecipimus. 11 De capella etiam praedicti abbatis Roberti, et de caeteris rebus quas a molismensi ecclesia recedens secum. tulit et cum eis cabilonensi episcopo atque Novo Monasterio se reddidit, id statuimus: ut omnia fratribus Novi Monasterii salva permaneant, praeter breviarium quoddam, quod usque ad festivitatem sancti Iohannis Baptistae retinebunt ut transcribant, assensu molismensium.
12 Huic autem diffinitioni interfuerunt episcopi Norigaudus eduensis, Walterius cabilonensis, Beraudus maticensis, Pontius belicensis; et abbates Petrus trenorciensis, larento divionensis, Gaucerannus athanascensis, Petrus quoque camerarius, multi alii viri honesti et boni testimonii.
13 Haec omnia abbas ille laudavit et fecit, absolvendo cistercienses ab obedientia quam ei in illo vel in molismensi loco promiserant, et domnus Walterius cabilonensis episcopus abbatera a cura illius ecclesiae liberum dimisit; sicque reversus est, et quidam monachi cum eo, qui heremum non diligebant. 14 Hac ergo ratione apostolicaque dispensatione, istae duae abbatiae in pace et libertate summa remanserunt. Rediens vero abbas, secum pro scuto defensionis has litteras episcopo suo detulit:
VIII
Commendatio abbatis Roberti
2 Dilectissimo fratri et coepiscopo Roberto lingonensi episcopo, Galterius cabilonensis ecclesiae servus: salutem.
3 NOTUM sit vobis fratrem Robertum, cui abbatiam illam in nostro episcopatu sitam, quae Novum Monasterium dicitur, commiseramus, a professione quam. cabilonensi ecclesiae fecit, ab obedientia quam nobis promisit, secundum domni archiepiscopi Hugonis diffinitionem. a nobis esse absolutum. 4 Ipse autem monachos illos qui in praefato Novo Monasterio remanere decreverunt, ab obedientia quam sibi promiserant et professione absolvit, et liberos dimisit. 5 Illum igitur amodo suscipere et honorifice tractare ne vereamini. Valete.
IX
De electione Alberici primi abbatis cisterciensis Ecclesiae
2 VIDUATA igitur suo pastore, cisterciensis ecclesia convenit, ac regulari electione quemdam fratrem, Albericum nomine, in abbatem sibi promovit, virum scilicet litteratum, in divinis et humanis satis gnarum, amatorem. regulae et fratrum, 3 quique prioris officium et in molismensi et in illa diutius gerebat ecclesia, multumque diu nitendo laboraverat, ut ad illum de Molismo transmigrarent fratres locum, et pro hoc negotio multa opprobria, carcerem verbera perpessus fuerat.
X
De privilegio romano
2 PRAEFATUS Albericus, cura pastorali, licet multum. renitens, suscepta cogitare coepit veluti vir mirabilis providentiae, quae tribulationum procellae sibi creditam domum aliquando concutientes vexare possent, et praecavens in futurum, cum consilio fratrum, transmisit monachos duos, Iohannem et Ilbodum Romam, domnum. Papam Paschalem. per eos exorans, ut ecclesia sua sub apostolicae licae protectionis alis quieta et tuta ab omnium ecclesiasticarum seculariumve pressura personarum perpetuo sederet. 3 Qui fratres, praedicti Hugonis archiepiscopi, Iohannisque et Benedicti romanae ecclesiae cardinalium, Galterii quoque cabilonensis episcopi, litteris sigillatis freti, Romam prospere ierunt redierunt, antequam ipse Papa Paschalis in captione positus imperatoris peccaret, reportantes eiusdem apostolicum privilegium, iuxta vota abbatis sociorum que eius per omnia exaratum. 4 Has epistolas, privilegium etiam romanu: congruum duximus in hoc opusculo relinquere, ut posteri nostri intelligant quam magno consilio et auctoritate ecclesia eorum sit fundata.
XI
Epistola Iohannis et Benedicti cardinalium
2 Domno patri Papae Paschali, et ubique laude eximia praedicando, Iohannes et Benedictus: seipsos per omnia.
3 QUIA vestri moderaminis est omnibus ecclesiis providere et iustis poscentium votis manum porrigere, vestraeque iustitiae adiumento religio christiana fulta debet incrementum sumere, vestram sanctitatem. obnixius deprecamur, quatenus harum litterarum baiulis nostro consilio a quibusdam religiosis fratribus paternitati vestrae missis, aures pietatis vestrae flectere dignemini. 4 Petunt enim ut praeceptum quod de quiete et suae religionis stabilitate a praedecessore vestro domno nostro beatae memoriae Papa Urbano acceperunt, et quod secundum eiusdem praecepti tenorem archiepiscopus lugdunensis tunc legatus, et alii coepiscopi et abbates, inter eos et molismensem. abbatiam, a qua religionis causa discesserant, diffinierunt, vestrae auctoritatis privilegio in perpetuum maneat inconvulsum. 5 Ipsi enim vidimus, eorumque verae religioni testimonium perhibemus.
XII
Epistola Hugonis lugdunensis
2 Reverendissimo patri et domno suo Paschali Papae, Hugo lugdunensis ecclesiae servus: per omnia seipsum.
3 FRATRES isti praesentium geruli, ad paternitatis vestrae celsitudinem tendentes, per nos transitum fecerunt. 4 Et quia infra provinciam nostram videlicet in episcopatu. cabilonensi mansionem habent, humilitatis nostrae litteris apud celsitudinem vestram se commendari petierunt. 5 Sciatis autem eos esse de quodam loco, qui Novum Monasterium vocatur, ad quem de molismensi ecclesia cum abbate suo exeuntes, propter artiorem et secretiorem vitam secundum regulam beati Benedicti, quam proposuerant tenendam, habitandum venerunt, depositis quorumdam monasteriorum. consuctudinibus, imbecillitatem. suam ad tantum pondus sustinendum imparem iudicantes. 6 Unde molismensis ecclesiae fratres et quidam alii adiacentes monachi eos infestare et inquietare non desinunt, aestimantes se viliores ac despectiores haberi apud saeculum, si isti quasi singulares et novi monachi inter eos habitare videantur. 7 Quapropter desiderantissimam nobis paternitatem vestram humiliter et cum fiducia deprecamur, ut fratres istos totam spem suam in vobis post Dominum ponentes et idcirco ad apostolatus vestri auctoritatem confugientes benigne pro more vestro respiciatis et eos et locum ipsorum. ab hac infestatione et inquietudine liberando, auctoritatis vestrae privilegio muniatis, 8 utpote pauperes Christi nullam contra suos aemulos divitiis vel potentia defensionem. parantes, sed in sola Dei et vestra clementia spem habentes.
XIII
Epistola episcopi cabilonensis
2 Venerabili patri Papae Paschali, Galterius cabilonensis episcopus: salutem et debitam subiectionem.
3 SICUT sanctitas vestra, ut fideles in vera religione proficiant, ardenter desiderat, sic eisdem vestrae protectionis umbram, vestrae consolationis fomentum deesse non expedit. 4 Suppliciter ergo petimus, quatenus quod factum est de fratribus illis, qui artioris vitae desiderio a molismensi ecclesia sanctorum virorum consilio recesserunt, quos in nostro episcopatu divina pietas collocavit, a quibus transmissi praesentium litterarum baiuli vobis praesentes adsunt, secundum praedecessoris vestri praeceptum, et lugdunensis archiepiscopi apostolicae sedis tunc legati, et coepiscoporum et abbatum, diffinitionem et scriptum, cui rei nos praesentes et eius auctores cum aliis extitimus, 5 vos approbare, et ut locus ille abbatia libera in perpetuum permaneat, salva tamen nostrae personae successorumque nostrorum canonica reverentia, auctoritatis vestrae privilegio corroborare dignemini. Sed et abbas quem in eodem loco ordinavimus, et caeteri fratres totis viribus hanc confirmationem in suae quietis tutelam a vestra flagitant pietate.
XIIII
Privilegium romanum
2 Paschalis, episcopus, servus servorum Dei, venerabili Alberico Novi Monasterii abbati, quod in cabilonensi parrochia situm est, eiusque successoribus regulariter substituendis: in perpetuum.
3 DESIDERIUM quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. 4 Unde nos, o filii in Domino dilectissimi, citra difficultatem. omnem vestrarum precum petitionem admittimus, quia religioni vestrae paterno congratulamur affectu. 5 Locum igitur illum quem inhabitandum pro quiete monastica elegistis, ab omnium mortalium molestiis tutum ac liberum fore sancimus, et abbatiam illic perpetuo haberi, ac sub apostolicae sedis tutela specialiter protegi, salva cabilonensis ecclesiae canonica reverentia. 6 Praesentis itaque decreti pagina interdicimus, ne cuiquam omnino personae liceat statum vestrae conversationis immutare, neque vestri, quod Novum dicitur, coenobii monachos sine regulari commendatione suscipere, neque congregationem vestram astutiis quibuslibet aut violentiis perturbare. 7 Eam sane controversiae decisionem, quam inter vos et molismensis claustri monachos, frater noster lugdunensis archiepiscopus tunc apostolicae sedis vicarius, cum provinciae suae episcopis aliisque religiosis viris ex praecepto praedecessoris nostri apostolicae memoriae Urbani secundi perpetravit, nos tanquam rationabilem ac laudabilem confirmamus. 8 Vos igitur, filii in Christo dilectissimi ac desiderantissimi, meminisse debetis, quia pars vestri saeculares latitudines, pars ipsas etiam monasterii laxioris minus austeras angustias reliquistis. 9 Ut ergo hac semper gratia digniores censeamini, Dei semper timorem et amorem in cordibus vestris habere satagite, ut quanto a saecularibus tumultibus et deliciis liberiores estis, tanto amplius placere Deo totis mentis et animae virtutibus anheletis.
10 Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, iudex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. 11 Cunctis autem eidem loco iusta servantibus, sit pax Domini nostri lhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant.
XV
Instituta monachorum cisterciensium de Molismo venientium
2 DEHINC abbas ille et fratres eius, non immemores sponsionis suae, regulam beati Benedicti in loco illo ordinare et unanimiter statuerunt tenere, reicientes a se quicquid regulae refragabatur: froccos videlicet et pellicias ac staminia, caputia quoque et femoralia, pectina et coopertoria, stramina lectorum ac diversa ciborum in refectorio fercula, sagimen etiam et caetera omnia quae puritati regulae adversabantur. 3 Sicque rectitudinem regulae supra cunctum vitae suae tenorem ducentes, tam in ecclesiasticis quam in caeteris observationibus regulae vestigiis sunt adaequati seu conformati. 4 Exuti ergo veterem hominem, novum se induisse gaudebant. 5 Et quia nec in regula, nec in vita sancti Benedicti eumdem doctorem legebant possedisse ecclesias vel altaria, seu oblationes aut sepulturas vel decimas aliorum hominum, seu furnos vel molendina, aut villas vel rusticos, nec etiam feminas monasterium eius intrasse, nec mortuos ibidem excepta sorore sua sepelisse, ideo haec omnia abdicaverunt, dicentes:
6 Ubi beatus pater Benedictus docet ut monachus a saecularibus actibus se faciat alienum, ibi liquido testatur haec non debere versari in actibus vel cordibus monachorum, qui nominis sui ethimologiam haec fugiendo sectari debent. 7 Decimas quoque aiebant a sanctis patribus, qui organa erant Spiritus Sancti, quorumque statuta transgredi sacrilegium est committere, in quattuor partitiones distributas, unam scilicet episcopo, alteram presbytero, tertiam hospitibus ad illam ecclesiam venientibus, seu viduis et orphanis sive pauperibus aliunde victum non habentibus, quartam restaurationi ecclesiae. 8 Et quia in hoc computo personam monachi, qui terras suas possidet, unde et per se et per pecora sua laborando vivat, non reperiebant, idcirco haec veluti aliorum ius iniuste sibi usurpare detrectabant.
9 Ecce huius saeculi divitiis spretis, coeperunt novi milites Christi cum paupere Christo pauperes, inter se tractare quo ingenio quove artificio seu quo exercitio, in hac vita se hospitesque divites et pauperes supervenientes, quos ut Christum suscipere praecipit regula sustentarent. 10 Tunc diffinierunt se conversos laicos barbatos licentia episcopi sui suscepturos, eosque in vita et morte, excepto monachatu, ut semetipsos tractaturos, et homines etiam mercenarios; quia sine adminiculo istorum non intelligebant se plenarie die sive nocte praecepta regulae posse servare; 11 suscepturos quoque terras ab habitatione hominum remotas, et vineas et prata et silvas, aquasque ad faciendos molendinos, ad proprios tamen usus et ad piscationem, et equos pecoraque diversa necessitati hominum utilia. 12 Et cum alicubi curtes ad agriculturas exercendas instituissent, decreverunt ut praedicti conversi domos illas regerent, non monachi, quia habitatio monachorum secundum regulam debet esse in claustro ipsorum. 13 Quia etiam beatum Benedictum non in civitatibus, nec in castellis aut in villis, sed in locis a frequentia populi semotis coenobia construxisse sancti viri illi sciebant, idem se aemulari promittebant. 14 Et sicut ille monasteria constructa per duodenos monachos adiuncto patre disponebat, sic se acturos confirmabant.
XVI
De tristitia illorum
2 ILLUD virum Dei praedictum abbatem et suos aliquantulum moestitiae subdidit, quod raro quis illis diebus illuc ad eos imitandos venerit. 3 Viri enim, sancti thesaurum virtutum coelitus inventum, successoribus ad multorum salutem a profuturum committere gestiebant; 4 sed fere omnes videntes et audientes vitae eorum asperitatem insolitam et quasi inauditam, plus corde et corpore elongare quam approximare se eis festinabant, et de perseverantia eorum. titubare non cessabant; 5 sed Dei misericordia, qui hanc militiam spiritualem suis inspiravit, ad multorum profectum egregie eam amplificare et consummare non cessavit, sicuti sequentia declarabunt.
XVII
De morte primi abbatis et de promotione secundi, et de institutis et laetitia eorum
2 VIR autem Domini Albericus, in schola Christi per novem. annos et dimidium regulari disciplina feliciter exercitatus, migravit ad Dominum fide et virtutibus gloriosus, et ideo in vita aeterna a Deo merito beandus. 3 Huic successit quidam frater Stephanus nomine, anglicus natione, qui et ipse cum aliis de Molismo illuc advenerat, quique amator regulae et loci erat. 4 Huius temporibus interdixerunt fratres una cura eodem abbate, ne dux illius terme seu alius aliquis princeps curiam suam aliquo tempore in illa ecclesia tenerent, sicut antea in sollemnitatibus agere solebant. 5 Deinde ne quid in domo Dei, in qua die ac nocte Deo servire devotecupiebant, remaneret quod superbiam aut superfluitatem redoleret, aut paupertatem custodem virtutum quam sponte elegerant, aliquando corrumperet, 6 confirmaverunt ne retinerent cruces aureas seu argenteas nisi tantummodo ligneas coloribus depictas, neque candelabra nisi unum ferreum, neque thuribula nisi cupraea vel ferrea, neque casulas nisi de fustaneo vel lino, sine pallio auroque et argento, neque albas vel amictus nisi de lino, similiter sine pallio, auro et argento. 7 Pallia vero omnia et cappas atque dalmaticas tunicasque ex toto dimiserunt; sed calices argenteos non aureos, sed si fieri poterit deauratos, et fistulam argenteam, et si possibile fuerit deauratam, stolas quoque ac manipulos de pallio tantum, sine auro et argento retinuerunt. 8 Pallae autem altarium ut de lino fierent et sine pictura plane praecipiebant, et ut ampullae vinariae sine auro et argento essent.
9 Illis diebus in terris et vineis ac pratis curtibusque eadem. ecclesia crevit, nec religione decrevit. 10 Ergo istis temporibus visitavit locum illum Deus, viscera misericordiae suae effundens super se petentes, ad se clamantes, coram se lacrimantes, die ac nocte longa profundaque suspiria trahentes, et fere ostio desperationis appropinquantes, pro eo quod successoribus pene carerent. 11 Nam tot clericos litteratos et nobiles, laicos etiam in saeculo potentes et aeque nobiles, uno tempore ad illam Dei gratia transmisit ecclesiam, ut triginta insimul in cellam novitiorum alacriter intrarent, ac bene contra propria vitia et incitamenta malignorum spirituum fortiter decertando, cursum suum consummarent. 12 Quorum exemploc senes et iuvenes, diversaeque aetatis homines in diversis mundi partibus animati, videntes scilicet in istis possibile fore, quod antea impossibile in custodienda regula formidabant, postead illuc curreree, superba colla iugo Christi suavi subdere, dura et aspera regulae praecepta ardenter amare, ecclesiamque illam. mirabiliter laetificare et corroborare coeperunt. XVIII
De abbatiis
2 ABHINC abbatias in diversis episcopatibus ordinaverunt, quae tam larga potentique benedictione Domini in dies crescebant, ut infra octo annos, inter illos qui de cisterciensi coenobio specialiter fuerant egressi, et caeteros qui ex eisdem fuerant exorti, duodecim coenobia constructa fuerint inventa.